Imágenes de páginas
PDF
EPUB

saurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt minera; sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura de thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et expirare sensim verisimile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis, necesse est.

Phenomenon

In magnis siccitatibus et media æstate, obliquum. cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si expirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minutæ confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur; quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo et in locis a quibus oriuntur primo spirare êxiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.1

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt; ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur; levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis qui sparsim efflatur, non percipitur super terram donec coierit in ventum,

1 Compare Gilbert, Physiol. iv. 2.

1

ob porositatem terræ ; sed exiens subter aquas, .ob continuitatem aquæ statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus; ut prorsus videantur venti illi habere Origines suas Locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in vallibus), et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo); at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh 2 in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus 3) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi efflentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

Phænomenon

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ obliquum. in Peruvia non longe esse distantia, et

utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant; et nihilominus habere Potosam temperaturam aëris frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam ; id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

4

1"Exeunt ergo a terrà per poros insensibili transpiratione venti.”.

Gilbert, ubi suprà; from whom §§ 11. and 12. are taken.

2 The true reading is preserved in Gilbert: Derbiæ.

8 De Mundo, iv. 2.

4 Acosta, ubi sup. ii. 13.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides 1 (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo), non minus probabile est ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimioris.

14. Sunt quidam putei in Dalmatia et regione Cyrenaica, ut quidam ex antiquis memorant, in quibus si dejiciatur lapis, excitantur paulo post tempestates; 2 ac si lapis perfringeret operculum aliquod in loco ubi vis ventorum erat incarcerata.

Phænomenon obliquum.

Flammas evomunt Etna, et complures montes; similiter et aërem erumpere posse consentaneum est, præsertim calore in subterraneis dilatatum et in motu positum. 15. In terræ motibus, ventos quosdam noxios et peregrinos, et ante eruptionem et postea, flare observatum est; ut fumi quidam minores solent emitti ante et post incendia magna.

Monitum. Aër in terra conclusus erumpere ob varias causas compellitur. Quandoque massa terræ male coagmentata in cavum terræ decidit ; quandoque aquæ se ingurgitant; quandoque expanditur aër. per ignes subterraneos, ut ampliorem locum quærat ; quandoque terra, quæ antea solida erat et concamerata, per ignes in cineres versa, se amplius sustinere non potest, sed decidit ; et complura id genus.

Atque de prima Origine Locali Ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt. Sequitur origo secunda, ex sublimi; nempe media, quam appellant, regione aëris.

Monitum. At nemo tam male 1 Arist. Metaph. 1. 5.

quæ

dicta sunt in

2 Pliny, ii. 44.

telligat, quasi negemus et reliquos ventos e terra et mari per vapores educi. Sed hoc prius genus erat ventorum qui exeunt e terra jam venti formati.

1

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est), sed causa magis ambigua, propter cava montium.

17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur ventus; 2 atque etiam ex ea parte, ex qua fit jaculatio; ex quo patet aërem in alto commotum esse, antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et. disgregatio nubium, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exiguæ, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena ; 3 cum scilicet (ut videtur) densetur, et fit minus diaphanus aër, propter materiam quæ postea solvitur in ventos.

20. Circuli apparent circa corpus lunæ ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam de qua diximus differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum, et colorum solis et lunæ, habent aliquid ex nube; at jacu

1 Pliny, xviii. 86.

2 Arist. Prob. xxvi. 25.; and comp. Pliny, xviii. 80.

8 Pliny, ubi suprà.

4 So in the original.-J. S.

latio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in

sereno.

22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum ; aut secernitur, partim in pluviam, partim in ventum; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt Phænomena Obliqua ubique in natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aëris frigora valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte

sanam.

Tertia Origo Localis Ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive super-onerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Commentatio. Horum ventorum qui conflantur in aëre infimo generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc ipsa; quod scilicet aër noviter factus ex aqua et vaporibus attenuatis et resolutis, conjunctus cum aëre priore, non potest contineri iisdem quibus antea spatiis, sed excrescit et volvitur et ulteriora loca occupat. Hujus tamen rei duo sunt assumpta. Unum, quod

gutta aquæ in aërem versa (quicquid de decima proportione elementorum fabulentur) centuplo ad minus plus spatii desiderat, quam prius; alterum, quod parum aëris novi et moti, superadditum aëri veteri, to'tum concutit et in motu ponit: ut videre est ex pusillo vento, qui ex follibus aut rima fenestræ efflat, qui tamen totum aërem in cubiculo in motu ponere possit; ut ex flammis lucernarum facile apparet.

« AnteriorContinuar »