Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quoque differentia Boni (non absimilis certe illis appellationibus quæ Romanis in Economicis erant familiares, Promi scilicet et Condi) in universa rerum natura impressa reperitur; præcipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se Conservandi et Muniendi, altero se Multiplicandi et Propagandi. Atque hic posterior, qui Activus est et veluti Promus, potentior videtur et dignior; ille autem prior, qui Passivus est et veluti Condus, inferior censeri potest. Etenim in universitate rerum natura cœlestis præcipue Agens est, at natura terrestris Patiens. Etiam in delectationibus animantium major voluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque divinis pronunciatur Beatius esse dare, quam accipere.1 Quin et in vita communi nemo invenitur ingenio tam molli et effœminato, quin pluris faciat, aliquid quod ei in votis erat perficere et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam aut delectamentum. Atque ista quidem Boni Activi præeminentia in immensum exaltatur ex intuitu conditionis humanæ, quod sit et mortalis et fortunæ ictibus exposita. Nam si in voluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet propter securitatem et moram.2 Quandoquidem autem videmus huc rem recidere, Magni æstimamus mori tardius; et Ne 1 Acts, xx. 35.

2 Compare Homer's noble lines:

ὦ πέπον, εἰ μὲν γὰρ πόλεμον περὶ τόνδε φυγόντες
αἰεὶ δὴ μέλλοιμεν ἀγήρω τ ̓ ἀθανάτω τε
ἔσσεσθ', οὔτε κεν αὐτὸς ἐνὶ πρώτοισι μαχοίμην
οὔτε κέ σε στέλλοιμι μάχην ἐς· κυδιάνειραν·
νῦν δ'. ἔμπης γὰρ κῆρες ἐφεστᾶσιν θανάτοιο
μυρίαι, ἃς οὐκ ἔστι φυγεῖν βροτὸν οὐδ ̓ ὑπαλύξαι,
ἴομεν· ἠέ τῳ εὖχος ὀρέξομεν ἡέ τις ἡμῖν.

8 Seneca, Nat. Quæst. ii. 59.

3

II. u. 322.

glorieris de crastino; nescis partum diei;1 mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea quæ temporis injurias non reformident. Ea vero nulla esse possunt, præter opera nostra; sicut dicitur, Opera eorum sequintur eos.2 Est et altera præeminentia Boni Activi haud exigua, et indita et sustentata ex eo affectu qui humanæ naturæ, ut comes individuus, lateri adhæret; amor scilicet novitatis aut varietatis. Ille vero in sensuum voluptatibus (quæ Boni Passivi pars sunt vel maxima) angustus admodum est, nec latitudinem habet aliquam insignem: Cogita quamdiu eadem feceris; cibus, somnus, ludus; per hunc circulum curritur; mori velle non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest. At in actis vitæ nostræ et institutis et ambitionibus insignis est varietas; eaque multa cum voluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur ut vires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et hujusmodi; ut vere admodum dictum sit, Vita sine proposito languida et vaga est. Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon, Pro desiderio quarit cerebrosus, omnibus immiscet se. Quinetiam videmus reges potentissimos, ad quorum nutum quæcunque sensibus

1 Proverbs, xxvii. 1.

2 Revel. xiv. 13.

8 Cogita quamdiu jam idem facias; cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur; mori velle non tantum prudens et fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest". - Seneca, Ep. 77.

That "tædium vitæ " was considered by the Romans in the time of the Emperors a reasonable and legally sufficient motive for suicide appears from the Digest iii. 2. 11. 3., from the Codex ix. 50. 1., and from several other texts; the burden of life being most felt in an advanced state of corrupt civilization.

4 "Vita sine proposito vaga est."

Seneca, Ep. 95.

5 This is probably another version of Prov. xviii. 1.

"Through desire

a man having separated himself seeketh and intermeddleth with all wis

[blocks in formation]

grata sunt parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis), quæ tamen ipsis fuerint omni affluentia voluptatum sensualium potiora. Tanto voluptatem majorem affert ut aliquid agamus, quam ut fruamur.

Illud interim paulo attentius notandum est, Bonum Activum Individuale a Bono Communionis prorsus differre, quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamvis enim Bonum istud Individuale Activum sæpe opera beneficentiæ (quæ ex Virtutibus Communionis est) pariat et producat; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant non animo alios juvandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando Bonum Activum in aliquid impingit, quod sit Bono Communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores, (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore, qui videntur ad hoc anhelare, ut omnes foelices et ærumnosi sint prout sibi fuerint amici vel inimici,' atque ut mundus tanquam ipsorum præferat imaginem; quæ vera est Theomachia); hæc inquam ipsa aspirat ad Bonum Activum Individuale, saltem Apparens, etsi a Bono Communionis omnium maxime recedat.

At Bonum Passivum partiemur in Bonum Conservativum, et Bonum Perfectivum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad Bonum

1 The epitaph which Plutarch says Sylla made for himself was probably in Bacon's mind. It boasted that no man had surpassed him in doing good to his friends or evil to his enemies. See Plut. in Sylla.

Suitatis, sive Individui. Primus, ut se conservet; secundus, ut se perficiat; tertius, ut se multiplicet sive diffundat. Atque hic postremus appetitus ad Bonum Activum refertur, de quo jam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quæ diximus, Bona; ex quibus præcellit Perfectivum. Minus enim quiddam est, conservare rem in suo statu; majus vero, eandem ad naturam sublimiorem evehere. Reperiuntur siquidem per res universas naturæ aliquæ nobiliores, ad quarum dignitatem et excellentiam naturæ inferiores aspirant, veluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus, non male cecinit ille;

Igneus est ollis vigor, et cælestis origo.1

Homini enim, assumptio aut approximatio ad divinam aut angelicam naturam est formæ suæ perfectio. Cujus quidem Boni Perfectivi prava et præpostera imitatio pestis est ipsa vitæ humanæ, et turbo quidam rapidus qui omnia abripit et subvertit; nimirum, dum homines, exaltationis vice formalis atque essentialis, coca ambitione advolent ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim ægri, remedium mali sui non invenientes, de loco in locum corpus agitant et volvunt, quasi ex mutatione loci a seipsis abscedere et internum malum effugere possint; eodem modo evenit in ambitione, ut homines, simulacro quodam falso naturæ suæ exaltandæ abrepti, nihil aliud adipiscantur quam loci quandam celsitudinem et fastigium.

Bonum vero Conservativum nihil aliud est, quam receptio et fruitio rerum naturæ nostræ congruentium. Hoc vero Bonum, licet maxime sit simplex et nativum, tamen ex Bonis videtur mollissimum atque infimum.

1 Virg. Æn. vi. 730.

Quin et hoc ipsum Bonum recipit differentiam nonnullam; circa quam partim vacillavit judicium hominum, partim omissa est inquisitio. Boni siquidem

Fruitionis, sive, quod vulgo dicitur, Jucundi, dignitas et commendatio aut in Sinceritate fruitionis sita est, aut in ejusdem Vigore; quorum alterum inducit et præstat Equalitas, alterum autem Varietas et Vicissitudo; alterum minorem habet mixturam Mali, alterum impressionem magis fortem et vividam Boni. Cæterum horum utrum melius, ambigitur; dein, num natura humana utrunque simul apud se retinere possit, non inquiritur.

Atque quantum ad id de quo ambigitur, ventilari cœpit illa controversia inter Socratem et sophistam quendam.1 Ac Socrates quidem asserebat, Felicitatem sitam esse in animi pace constante et tranquillitate; sophista vero in hoc, ut quis multum appetat, et multum fruatur. Quin et ab argumentis delapsi sunt ad convitia; dicente sophista fœlicitatem Socratis stipitis vel lapidis esse fœlicitatem; e contra Socrate, sophistæ Felicitatem, fœlicitatem esse scabiosi, qui perpetuo pruriret et scalperet. Neque tamen desunt utrique sententiæ sua firmamenta. Nam Socrati assentitur vel Epicuri schola ipsa, quæ virtutis ad fœlicitatem partes esse maximas non diffiteatur. Quod si ita sit, certo certius est virtutis majorem esse usum in perturbationibus sedandis, quam in rebus cupitis adipiscendis. Sophistæ autem nonnihil suffragari videtur assertio illa cujus a nobis mentio modo facta est, quod videlicet Bonum Perfectivum Bono Conservativo sit superius; quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam videantur sensim perficere; quod licet vere non

1 See the Gorgias, p. 494.

« AnteriorContinuar »