Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hoc perspicuitatis et memoriæ gratia. Sed vocabula antiqua adjicimus quoque, propter suffragia authorum veterum, ex quibus cum haud pauca (licet anxio quodam judicio) exceperimus, non agnoscentur fere illa, nisi sub nominibus quibus illi usi sunt. Partitio autem generalis ea esto; ut sint venti Cardinales, qui spirant a cardinibus mundi; Semicardinales, qui in dimidiis: Mediani, qui in intermediis. Etiam ex intermediis Mediani Majores vocentur, qui in quadris; Minores reliqui. Particularis autem divisio ea est quæ sequitur.

[blocks in formation]

Sunt et alia ventorum nomina Apeliotes, Argestes, Olympias, Scyron, Hellespontius, Iapyx.1 Ea nil mo

1 All these names of winds may be found in Pliny, ii. 44. except Iapyx; for which see Seneca, Nat. Quæst. v. 17. The identification of Eurus with Subsolanus is sanctioned by Aulus Gellius, ii. 22. Generally speaking, Eurus is made to correspond with Vulturnus. Gilbert, in his Physiologia, iv. 4., proposes to give a table of winds which apparently would have been similar to Bacon's; but the MS. is imperfect, and Gruter supplies the lacuna by a transcript of the latter.

See, as to the identification of Eurus with Subsolanus, Smith, Voyage and Shipwreck of St. Paul, p. 59., and the appendix.

[blocks in formation]

ramur. Satis sit nomina ventorum ex ordine et distributione plagarum cœli fixa imposuisse. In interpretatione authorum non multum ponimus, cum in ipsis authoribus parum sit.

Venti Liberi.

Ad Art. 6. 1. Non est plaga coeli, unde ventus non spiret. Quin si plagas cœli in tot partes dividas quot sunt gradus in Horizonte, invenias ventos aliquando alicubi a singulis flantes.

2. Sunt regiones totæ in quibus non pluit, aut raro admodum. At non sunt regiones ubi non flent venti, et sæpius.

Venti Generales.

Ad Art. 2. De ventis Generalibus phænomena rara. Nil mirum, cum intra Tropicos præcipue perspiciantur, loca damnata apud antiquos.

1. Constat navigantibus inter tropicos, libero æquore, flare ventum constantem et jugem (Brizam vocant nautæ) ab oriente in occidentem. Is non ita segnis est, quin partim flatu proprio, partim regendo currentem maris, id efficiat, ut nequeant navigantes versus Peruviam eadem redire qua proficiscuntur via.1

2. In nostris maribus Europæ, percipitur cœlo sereno et sudo, et cessantibus ventis particularibus, aura quædam lenis ab oriente, solisequa.

3. Recipit observatio vulgaris, nubes sublimiores ferri plerumque ab oriente in occidentem; idque cum, iisdem temporibus, circa terram aut tranquillitas sit aut ventus

1 In Acosta's History of the Indies (I use Regnault's French translation, 1600), the trade wind is called brise, which corresponds to Bacon's briza. Acosta mentions the difference between the course followed in going to Peru and in returning from it. See Hist. des Indes, iii. 4.

diversus. Id si non semper faciant, poterit in causa esse, quod venti particulares quandoque flant in sublimi, qui ventum istum generalem obruunt.

Monitum. Si quis sit talis Ventus Generalis ex ordine motus cœli, is non adeo firmus est, quin Ventis Particularibus cedat. Manifestior autem est intra Tropicos, propter circulos quos conficit majores; etiam in sublimi, propter eandem causam et propter cursum liberum. Quamobrem, si hic extra Tropicos et juxta terram (ubi mollis admodum et segnis est) eum deprehendere voles, fiat experimentum in aëre libero, et in summa tranquillitate, et in locis altis, et in corpore valde mobili, et tempore pomeridiano, quia per id tempus ventus orientalis particularis parcius flat.

Mandatum. Fiat diligens observatio circa pinnacula, et ejusmodi flabella, in fastigiis turrium et templorum, annon in maximis tranquillitatibus stent perpetuo versus occidentem ?

obliquum.

4. Constat Eurum, in Europa nostra, esse ventum Phænomenon desiccantem et acrem, Zephyrum contra humectantem et almum. Annon hoc fit, quia (posito quod aër moveat ab oriente in occidentem) necesse est ut Eurus, qui moveat in eadem consecutione, aërem dissipet et attenuet; unde fit aër mordax et siccus; Zephyrus autem, qui in contraria, aërem in se vertat et condenset; unde fit obtusior, et demum humidus.

5. Consulito inquisitionem de motu et fluxu aquaPhænomenon rum, utrum illæ moveant ab oriente ad

obliquum.

occidentem. Nam si extrema hoc motu gaudeant, cœlum et aquæ, parum abest

quin aër, qui intermedius est, ex eodem participet.

Monitum. Phænomena duo, proxime posita, obliqua appellamus, quia rem designatam non recta monstrant, sed per consequens; id quod (cum deest copia phænomenorum rectorum) etiam avide recipi

mus.

Mandatum.

Quod Briza illa inter Tropicos luculenter spiret, res certa, causa ambigua. Possit ea esse, quia aër, more cœli, movetur; sed extra Tropicos, quasi imperceptibiliter, propter circulos minores; intra, manifesto, propter circulos majores quos conficit. Possit alia esse, quia calor omnem aërem dilatat, nec se priore loco contineri patitur. Ex dilatatione autem aëris necessario fit impulsio aëris contigui, quæ brizam istam pariat prout progreditur sol. Sed illa intra Tropicos, ubi sol est ardentior, insignior est; extra, fere latet. Videtur esse Instantia Crucis, ad ambiguitatem istam tollendam, si inquiratur, utrum briza noctu flet, an non? Rotatio enim aëris etiam noctu manet, at calor solis non item.

sed mane,

6. At certum est illam noctu non flare, aut etiam aurora adulta. Nihilominus non determinat illa Instantia quæstionem. Nam condensatio aëris nocturna, præsertim in illis regionibus ubi nox et dies non magis pares sunt spatiis quam differentes calore et frigore, possit motum illum naturalem aëris (qui lenis est) hebetare et confundere.

7. Si aër participet ex motu cœli, sequitur non tantum quod Eurus cum motu aëris concurrat, Zephyrus concertet ; verum etiam quod Boreas tanquam ab alto spiret, Auster tanquam ab imo, in hemisphærio nostro,

ubi Polus Antarcticus sub terra est, Arcticus elevatur ; idque etiam ab antiquis notatum est, sed titubanter et obscure; optime autem convenit cum experientia moderna, quia briza (quæ possit esse motus aëris) non est Eurus integer, sed Euro-aquilo."

Ad Art. 3.
Connexio.

Venti Stati.

Ut in inquisitione de ventis Generalibus homines scototomiam3 passi sunt, ita in illa de ventis Statis vertiginem: de illa silent, de hac sursum. et deorsum sermones faciunt inconditos. Ignoscendum hoc magis, quod varia res est: quia Stati Venti cum locis permutantur, ut non iidem in Ægypto, Græcia, İtalia spirent.

1. Esse alicubi Statos Ventos, etiam nomen impositum declarat; ut et nomen alterum Etesiarum, quod Anniversarios sonat.

2. Apud antiquos inter causas inundationis Nili ascripta est, quod eo anni tempore Venti Etesia (Aqui

1 Bacon means that in our hemisphere there is a constant cause tending to make north winds more common than south, as well as one which tends to make east winds more common than west. These causes combined make the trade wind blow from the north-east. That north winds predominate over south, arises in his opinion from this: that the north wind blows straight down from the North Pole; whereas wind from the South Pole, which is below our horizon, can only reach us by a devious course. The confusion of thought in this passage is the same as that which has given rise to the names vent d'amont and vent d'aval, for the north and south winds respectively. See Idéler, Meteorol. Græc. et Lat. p. 111., who refers, among other passages, to Pliny, ii. 48., in illustration of the notion of the north wind's coming from above.

2 Euro-Aquilo is the reading of the Vulgate, where the received Greek text of the Acts has Euroclydon. It would be curious to know whether Bacon took it from the Vulgate or only formed it, as previously he had formed to denote the same wind the word Euro-boreas. There can be little doubt that the reading proposed by Bentley, evρakúλwv, is correct. Acts, xxvii. 14.

3 So in original. It should be scotomiam. — J. S.

« AnteriorContinuar »