Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA VENTORUM.'

ADITUS, SIVE PRÆFATIO.

VENTI humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono, feruntur homines et volant; non per aërem certe, sed per maria; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scopæ sunt; eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare infamant, alioqui tranquillum et innoxium; neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum veluti operarii conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet; nec mirum, cum nec

1 The Historia Vitae et Mortis, which was published in the following year, is described in the title-page as "Francisci B. de V. &c. Historia Vitæ et Mortis; sive Titulus Secundus in Historia Naturali et Experimentali ad condendam Philosophiam; quæ est Instaurationis magnæ pars tertia" To preserve symmetry, the Historia Ventorum should have been described here in a similar title-page, as Titulus Primus in Hist. Nat. et Exp. &c.; for the title at the beginning of the volume, the dedication, the preface commencing Monendi utique sunt homines, and the Norma Historia præsentis, were meant to apply to the whole series of histories which should have followed. But the fragmentary and imperfect character of the work is best represented by printing each piece in its original form. — -J. S.

aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit; cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Eolus Junoni. Primaria creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum; quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum; sed post-nati, ex ordine creationis,

TOPICA PARTICULARIA:

SIVE

Articuli Inquisitionis de Ventis.

1. Describito ventos ex diligentia nautica, et imNomina Ven- ponito nomina ipsis, sive vetera sive nova, modo constantia,

torum.

VENTI vel Generales sunt, vel Stati, vel Asseclæ, vel Liberi. Generales voco, qui semper flant; Statos, qui certis temporibus; Asseclas, qui frequentius; Liberos, qui indifferenter,

Venti Gene

2. An sint venti aliqui Generales, atque ipsissimi motus aëris; et, si sint, in qua consecutione motus, et in quibus locis spirent?

rales.

3. Qui venti anniversarii sint, aut redeuntes per vices, et in quibus regionibus?

Venti Stati.

An inve

niatur ventus aliquis ita præcise Status, ut redeat regulariter ad dies certos et horas, instar æstus maris?

4. Qui venti sint Asseclæ, et familiares Regionum; Venti Assecla. qui Temporum, in iisdem regionibus; qui Verni; qui Estivales; qui Autumnales; qui Brumales; qui Equinoctiales; qui Solstitiales; qui Matutini, Meridiani, Vespertini, Nocturni ?

5. Quales sint venti Marini; quales qui spirant a Continente? Differentias autem Marino

rum et Terrestrium diligenter excipito, tam

eorum qui in terra et mari, quam eorum qui a terra et mari.

6. An non spirent venti ex omni Plaga Cœli?

Venti Liberi.

VENTI non multo plus Plagis Coeli, quam Qualitatibus, variant. Alii vehementes, alii lenes; alii constantes, alii mutabiles; alii calidi, alii frigidi; alii humectant magis et solvunt, alii desiccant et constipant ; alii congregant nubes et sunt pluviosi vel etiam procellosi, alii dissipant et sunt sereni.

7. Inquirito et narrato, qui sint venti uniuscujusQualitates ven- que speciei ex prædictis, et quomodo varient secundum regiones et loca?

torum di

versæ.

ORIGINES LOCALES ventorum triplices; aut dejiciuntur ex alto; aut emanant a terra; aut conflantur in ipso corpore aëris.

les ventorum.

8. Secundum has tres Origines de ventis inquirito. Origines loca- Qui scilicet ex ipsis dejiciantur de Media (quam vocant) Regione Aëris; qui vero expirent e Cavis Terræ, sive illi erumpant confertim, sive efflent insensibiliter et sparsim, et postea glomerent ut rivuli in fluvium; qui denique generentur passim ex tumoribus sive expansionibus aëris proximi ?

NEQUE GENERATIONES ventorum Originales tantum; sunt et Accidentales, ex compressionibus aëris scilicet, et percussionibus et repercussionibus ejus.

9. De hujusmodi ventorum Generationibus Accidentalibus inquirito. Generationes vento

Generationes

Accidentales

ventorum. rum proprie non sunt; etenim augent et fortificant ventos potius, quam producunt et excitant.

DE COMMUNITATE ventorum hactenus. Reperiuntur autem venti rari et prodigiosi, quales sunt Præster, Turbo, Ecnephias.1 Hi super terram. At sunt et subterranei, quorum alii sunt vaporosi et mercuriales : ii percipiuntur in mineris; alii sulphurei: illi emittuntur, nacti exitum in terræ motibus, aut etiam effervescunt ex montibus ardentibus.

Venti extraor

10. De hujusmodi ventis Raris et Prodigiosis, atmarito que adeo de omnibus ventorum Miraculis tus repentini. inquirito.

A SPECIEBUS ventorum transeat inquisitio ad Confacientia ad ventos (ita enim loqui volumus, quia vocabulum Efficientis plus significat, vocabulum Concomitantis minus, quam intelligimus), atque ad ea quæ ventos putantur excitare aut sedare.

11. Circa Astrologica de ventis inquirito parce, nec Confacientia de accuratis Schematibus Coeli curato; tanexcitantia et tummodo observationes manifestiores de vensedantia ip

ad ventos, et

BOS.

tis ingruentibus circa exortus aliquorum astrorum, aut circa eclipses luminarium, aut conjunctiones planetarum, ne negligito; nec minus quatenus pendent ex viis solis aut lunæ.

12. Quid confaciant Meteora diversorum generum ad ventos? Quid Terræ Motus, quid Imbres, quid Concursus ventorum ad invicem? Concatenata enim sunt ista, et alterum alterum trahit.

13. Quid confaciant ad ventos, Vaporum et Exhalationum diversitas ? Et quæ ex ipsis sint magis generativa ventorum, et quatenus natura ventorum sequatur hujusmodi Materias suas ?

1 See Pliny, ii. 49. and 50.

« AnteriorContinuar »