Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS
AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM:

SIVE

PHENOMENA UNIVERSI :

QUÆ EST INSTAURATIONIS MAGNÆ PARS TERTIA.

205

MONENDI utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant et scientias in Mundo Majore quærant; quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia Naturalis et Experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nugæ? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa; Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris sæculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis; neque propterea omnino cessatum est: Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus,

Campanella,1 scenam tentarunt, et novas fabulas egerunt, nec plausu celebres nec argumento elegantes. Num hæc miramur? Quasi vero non possint infinita oriri hujusmodi placita et sectæ, omnibus sæculis ? Neque enim est, aut erit, hujusce rei finis aliquis aut modus. Alius aliud arripit, aliis alia placent, nihil est luminis sicci et aperti; quisque ex phantasiæ suæ cellulis, tanquam ex specu Platonis, philosophatur; ingenia sublimiora, acutius, fœlicius; tardiora, minore successu, sed æqua pertinacia. Quin non ita pridem, ex quorundam virorum doctorum, et prout nunc sunt res excellentium, disciplina, scientiæ (credo propter varietatis et licentiæ tædia) intra certos et descriptos authores coërcentur, atque ita cohibitæ senioribus imponuntur, adolescentibus instillantur ; ut jam (quod cavillatus est Cicero in Cæsaris annum) stella Lyrae ex edicto oriatur, et authoritas pro veritate, non veritas pro authoritate sit. Quod genus institutionis et disciplinæ ad usum præsentem egregie valet; sed idem meliorum indicit exilium. Nimirum primorum parentum peccatum et luimus et imitamur. Illi Dei similes esse voluerunt, posteri eorum adhuc magis. Etenim mundos. creamus, naturæ præimus et dominamur, omnia ita se habere volumus prout nostræ fatuitati consentaneum fore videtur, non prout Divinæ Sapientiæ, nec qualia inveniuntur in rebus ipsis; nec scio an res aut ingenia magis torqueamus; sed plane sigilla imaginis nostræ creaturis et operibus Dei imprimimus, non Creatoris sigilla cum cura inspicimus et agnoscimus. Itaque non immerito iterum de imperio in creaturas decidi

1 This is, I believe, the only passage in which Bacon mentions Campanella.

2 Plut in Jul. Cæs. p. 735.

mus, et cum post lapsum hominis nihilominus dominatio nonnulla in creaturas reluctantes relicta fuerit, ut per veras et solidas artes subigi et flecti possint, id ipsum ex insolentia nostra, et quia Dei similes esse volumus et propriæ rationis dictamina sequi, maxima ex parte amittimus. Quamobrem, si qua est erga Creatorem humilitas, si qua operum ejus reverentia et magnificatio, si qua charitas in homines et erga necessitates et ærumnas humanas relevandas studium, si quis amor veritatis in 'naturalibus, et odium tene.brarum, et intellectus purificandi desiderium; orandi sunt homines iterum atque iterum, ut (missis paulisper aut saltem sepositis philosophiis istis volaticis et præposteris, quæ theses hypothesibus anteposuerunt, et experientiam captivam duxerunt, atque de operibus Dei triumpharunt,) summisse, et cum veneratione quadam, ad volumen creaturarum evolvendum accedant ; atque in eo moram faciant, meditentur, et ab opinionibus abluti et mundi caste et integre versentur. Hic est ille sermo et lingua, qui exivit in omnes fines terræ, nec confusionem Babylonicam passus est; hunc perdiscant homines, et repuerascentes, atque iterum infantes facti, abecedaria ejusdem in manibus habere dignentur. In interpretatione autem ejus eruenda atque enucleanda nulli operæ parcant, sed strenue procedant, persistant, immoriantur. Cum igitur in Instauratione nostra historiam naturalem, qualis sit in ordine ad finem nostrum, in tertia operis parte collocaverimus ; hanc rem prævertere et statim aggredi visum est. Etsi enim haud pauca, eaque ex præcipuis, supersint in Organo nostro absolvenda, tamen consilium est, universum opus Instaurationis potius promovere in

[blocks in formation]

multis, quam perficere in paucis; hoc perpetuo, maximo cum ardore (qualem Deus mentibus, ut plane confidimus, addere solet), appetentes, ut quod adhuc nunquam tentatum sit, id ne jam frustra tentetur. Simul subiit animum illa cogitatio: spargi proculdubio per Europam complura ingenia, capacia, libera, excelsa, subtilia, solida, constantia. Quid si quis, tali ingenio præditus, rationem et usum Organi nostri capiat, probet? Tamen non habet quid agat, nec quomodo se ad philosophiam comparet aut accingat. Si esset res quæ lectione librorum philosophicorum aut disputatione aut、 meditatione perfici posset, sufficeret fortasse ille, quisquis sit, et abunde illud præstaret. Quod si ad historiam naturalem et experimenta artium illum remittimus (id quod facimus), hæret, non est instituti ejus, non otii, non impensæ. Atqui non est postulandum nobis, ut quis vetera dimittat, antequam in possessionem meliorum inducatur. Postquam autem naturæ et artium historia fidelis et copiosa collecta et digesta fuerit, atque veluti ante oculos hominum posita et explicata, non tenuis est spes, ingenia de quibus diximus grandia (qualia et in antiquis philosophis viguerunt et adhuc non raro reperiuntur), cum tantæ antehac fuerint efficaciæ ut veluti ex scalmo aut concha (rara scilicet experientia et frivola) naviculas quasdam philosophiæ, admirabili structura quoad opificium, ædificaverint; multo magis postquam sylvam et materiem nacta sint, solidiores structuras excitatura; idque licet via veteri pergere malint, nec via nostri Organi (quæ, ut nobis videtur, aut unica est aut optima) uti. Itaque huc res redit, ut Organum nostrum, etiamsi fuerit absolutum, absque Historia Naturali non multum ; Historia Naturalis absque Organo non parum, instau

rationem scientiarum sit provectura. Quare omnino et ante omnia in hoc incumbere satius et consultius visum est. Deus universi Conditor, Conservator, Instaurator, hoc opus, et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione ad bonum humanum, pro sua erga homines benevolentia et misericordia, protegat et regat, per Filium suum unicum,

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »