Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Orbis Intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et descriptione earum partium, quas industria et laboribus hominum aut non constanter occupatas, aut non satis excultas, invenio. Quo in opere, sicubi a sententia veterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innovandi aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inventis quantum in me fuerit addere; cum tamen non minus optaverim etiam inventa mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re æquus fuerim, vel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienæ libertati per confutationes pugnaces præjudicare contenderim. Nam in iis quæ recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut objectio, at in lectione iterata responsum se ultro sit exhibiturum ; in iis vero in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse vim veritati per argumenta contentiosa; quorum ea fere est natura, ut erroribus authoritatem concilient, recte inventis derogent. Siquidem ex dubitatione error honorem acquirit; veritas patitur repulsam. Interim in mentem mihi venit responsum illud Themistoclis, qui cum ex oppido parvo legatus quidam magna nonnulla perorasset, hominem perstrinxit; Amice, verba tua civitatem desiderant.1 Certe objici mihi rectissime posse existimo, quod verba mea sæculum desiderent; sæculum forte integrum ad probandum; complura autem sæcula ad perficiendum. Attamen, quoniam etiam res quæque maximæ initiis

1 Not Themistocles, but Lysander. See Plutarch, Lac. Apophtheg

mata.

suis debentur, mihi satis fuerit sevisse Posteris et Deo Immortali; cujus numen supplex precor, per Filium suum et Servatorem nostrum, ut has et hisce similes Intellectus Humani Victimas, Religione tanquam sale respersas, et Gloriæ suæ immolatas, propitius accipere dignetur.

FINIS.

NOVUS ORBIS SCIENTIARUM,

SIVE

DESIDERATA.

LIB. II.

ERRORES Naturæ, sive Historia Præter-Generationum. Vincula Naturæ, sive Historia Mechanica.

Historia Inductiva, sive Historia Naturalis in ordine ad condendam Philosophiam.

Oculus Polyphemi, sive Historia Literarum.

Historia ad Prophetias.

Philosophia secundum Parabolas Antiquas.

LIB. III.

Philosophia Prima, sive de Axiomatibus Scientiarum

Communibus.

Astronomia Viva.

Astrologia Sana.

Continuatio Problematum Naturalium.

Placita Antiquorum Philosophorum.

Pars Metaphysica de Formis Rerum.

Magia Naturalis, sive Deductio Formarum ad Opera.
Inventarium Opum Humanarum.

Catalogus Polychrestorum.

LIB. IV.

Triumphi Hominis, sive de Summitatibus Naturæ Hu

mana.

Physiognomia Corporis in Motu.

Narrationes Medicinales.

Anatomia Comparata.

De Curatione Morborum habitorum pro Insanabilibus.
De Euthanasia exteriore.

De Medicinis Authenticis.
Imitatio Thermarum Naturalium.
Filum Medicinale.

De Prolongando Curriculo Vitæ.
De Substantia Anima Sensibilis.
De Nixibus Spiritus in Motu Voluntario.
De Differentia Perceptionis et Sensus.
Radix Perspectiva, sive de Forma Lucis.

LIB. V.

Experientia Literata, sive Venatio Panis.
Organum Novum.

Topica Particulares.

Elenchi Idolorum.

De Analogia Demonstrationum.

De Notis Rerum.

LIB. VI.

Grammatica Philosophans.

Traditio Lampadis, sive Methodus ad Filios.
De Prudentia Sermonis Privati.

Colores Boni et Mali Apparentis, tam Simplicis quam

Comparati.

Antitheta Rerum.

Formula Minores Orationum.

LIB. VII.

Satira Seria, sive de Interioribus Rerum.
Georgica Animi, sive de Cultura Morum.

LIB. VIII.

Amanuensis Vitæ, sive de Occasionibus Sparsis.
Faber Fortunæ, sive de Ambitu Vita.

Consul Paludatus, sive de Proferendis Imperii Finibus.
Idea Justitia Universalis, sive de Fontibus Juris.

LIB. IX.

Sophron, sive de Legitimo Usu Rationis Humanæ in Divinis.

Irenæus, sive de Gradibus Unitatis in Civitate Dei.

Utres Cœlestes, sive Emanationes Scripturarum.

« AnteriorContinuar »