Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum; vel propter viam præbitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque providendum est ut judicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiæ se invicem revereantur, atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter; utque via ad rescindenda judicia sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata.

APHORISMUS 95.

Si judicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus intervenerit in alia curia, ne procedito ad judicium antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore. Judicia enim reddita, si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS 96.

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem Curice) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur ubi fræno opus est. Ut vero ex hac animorum contentione curiæ judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum; et a regibus, aut senatu, aut politia plane vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

APHORISMUS 97.

Non facilis esto aut proclivis ad judicia rescindenda aditus per Appellationes, aut Impetitiones de Errore, aut Revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est,

ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra ; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet ; nisi curiæ in quibus judicium redditum sit fuerint humiles et inferioris ordinis; sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic Titulus, de Certitudine Legum, ad exemplum Digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet.

Jam vero Doctrinam Civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus; atque una cum ea Philosophiam Humanam ; sicut etiam, cum Philosophia Humana, Philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea quæ prætervecti sumus oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis quæ prætentant musici dum fides ad modulationem concinnant; quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent, at in causa sunt ut quæ sequuntur omnia sint suaviora; sic nimirum nos in animum induximus ut in cithara musarum concinnanda et ad harmoniam veram redigenda operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chorda meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales videntur rediisse; et una diligenter intueamur quam variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis; qualia sunt, ingeniorum nostri temporum complurium acumen et sublimitas ; eximia illa monumenta scriptorum veterum, quæ ve

luti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujuscunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit Naturali Historiæ cumulus ; otium, quo ingenia optima in regnis et provinciis Europe ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines quam aut Græci propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant; pax qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et exinanitio omnium quæ videntur excogitari aut dici posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia jamdiu diverterunt a cæterarum artium studiis; summa et excellens Majestatis tuæ eruditio, cui (tanquam Phœnici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis quæ Tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat; Hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus tertiam hanc Literarum periodum duas illas priores apud Græcos et Romanos longo intervallo superaturam; modo saltem homines et vires suas, atque defectus etiam virium suarum, probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis, inventionis lampada, non contradictionis torres, accipiant; atque inquisitionem veritatis pro incœpto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent; atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione aut sibi aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi; Ver

bera, sed audi.1 Reprehendant homines quantum libuerit, modo attendant et perpendant quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit), si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam Scientiam qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis fœlicitas concessa est), Sacram dico et divinitus Inspiratam Theologiam; cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum

ac portum nobi-
lissimum.

1 See Plut. in Themist. c. 11.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER NONUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitiones Theologiæ Inspiratæ omittuntur; Tantum aditus fit ad Desiderata tria; Doctrinam de Legitimo Usu Rationis Humanæ in Divinis; Doctrinam de Gradibus Unitatis in Civitate Dei; et Emanationes Scripturarum.

JAM vero (Rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum tam veteris quam novi orbis scientiarum circumnavigaverit (quam secundis ventis et cursu, posterorum sit judicium), quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc Theologia Sacra, sive Inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e Navicula Rationis Humanæ, et transeundum in Ecclesiæ Navem; quæ sola Acu Nautica Divina pollet ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius Stellæ Philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt. Itaque par foret, silentium

« AnteriorContinuar »