sed diligenter tamen) ad illuin finem et scopum composita est et constructa, ut cives sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat institutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni, et nonnulli alii, etiam ad tempus armis se præcipue dediderunt. Turcæ idem institutum, lege sua haud paululum extimulati, hodie retinent, sed magna cum militiæ suæ (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana, gens quæ illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est tam liquida et manifesta, unumquemque in eo proficere maxime in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse, desperandum omnino alicui nationi esse, quæ non ex professo arma et militiam colat iisque præcipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam Imperii Magnitudinem; contra autem, certissimum esse temporis oraculum, nationes illas quæ in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcæque potissimum fecere), miros in Imperio Amplificando facere progressus. Quin et illæ quæ bellica gloria per unius tantummodo sæculi spatium floruere, inde tamen unico illo sæculo eam Imperii Amplitudinem assecutæ sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt. 7. Præcepto præcedenti affine est, ut status quis utatur ejusmodi Legibus et Consuetudinibus, quæ justas illi causas aut saltem prætextus arma capessendi tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum justitiæ apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob causam, saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis præsto est semper, et ad nutum, belli causa; propagatio scilicet legis et sectæ suæ. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si Fines Imperii ipsorum protulissent, tamen ob hanc solam causam, ut fines proferrentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem injuriæ alicujus vel subditis suis limitaneis vel mercatoribus vel publicis ministris illatæ; neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet. Item, prompta sit et alacris ad auxilia mittenda sociis suis et fœderatis; id quod perpetuum erat apud Romanos; adeo ut si forte in populum fœderatum, cui etiam cum aliis fœdus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adessent, beneficii decus nemini præripiendum relinquentes. Quod vero attinet ad bella antiquis temporibus propter statuum conformitatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non video in quo jure illa fundata sint. Talia fuerunt bella quæ a Romanis suscepta erant ad Græciam in libertatem vindicandam; talia a Lacedæmoniis et Atheniensibus ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias; talia quandoque illata sunt a rebuspublicis aut principibus, sub prætextu subditos alienos protegendi et a tyrannide liberandi. Ad rem præsentem sufficiat, ut illud decernatur; non esse expectandum statui alicui Imperii Amplitudinem, nisi ad quamvis occasionem justam se armandi protinus expergiscatur. 8. Nullum omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem aut reipublicæ, justum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est; at bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini inprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente, et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicujus status fœlicitatem, Magnitudinis proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensæ, attamen ejusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationis ad omnia conferat. Id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui jam per annos centum et viginti exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerunt.1 9. Maris Dominium monarchiæ quædam epitome est. Cicero, de Pompeii contra Cæsarem apparatu scribens ad Atticum: Consilium (inquit) Pompeii plane Themistocleum est; putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri. Atque Cæsarem Pompeius proculdubio delassasset et attrivisset, nisi inani fiducia inflatus ab illo incœpto destitisset. Prælia navalia quanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad Insulas Cursolares circulum in naribus Turcæ posuit. Multoties certe evenit, ut victoriæ navales finem summæ belli attulerint; sed hoc factum est, cum aleæ hujusmodi præliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello sumere potest; ubi contra, qui terrestribus copiis est superior, nihilominus plurimis angustiis conflictatur. At hodie, atque apud nos Europæos, si unquam aut uspiam, potentia navalis (quæ quidem huic regno Britanniæ in dotem cessit) summi ad rerum fastigia momenti est; tum quia pleraque Europæ regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta; tum etiam quia utriusque Indiæ thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt. 1 Commencing, that is, with the wars in Italy which arose out of the invasion of that country by Charles VIII. 2 Cicero, Ep. ad Att. x. 8. 3 The Insulæ Cursolares or Kurzolari islands are the ancient Echinades The naval engagement generally, though perhaps incorrectly, called the Battle of Lepanto, took place off these islands in 1571. The Turkish fleet was defeated with great loss. It was on this occasion that Cervantes lost his hand. 10. Bella moderna veluti in tenebris gesta censeri possunt, præ gloria et decore vario quæ in homines militares priscis temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, Ordines quosdam honorificos militiæ; qui tamen jam facti sunt et armis et togæ communes. Etiam in Scutis Gentilitiis Stemmata nonnulla habemus; insuper, Hospitia quædam Publica militibus emeritis et mutilatis destinata, et hujusmodi. Verum apud veteres, in locis ubi victoriæ partæ sunt extructa Trophæa; Laudationes Funebres, et Monumenta Magnifica occumbentium in bello; Coronæ Civicæ, Militares, singulis concessæ; nomen ipsum Imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum, bellis prospere confectis, celebres Triumphi; Donativa atque Largitiones ingentes in milites sub exercituum dimissionem; hæc (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare potuerint. Ante omnia vero, mos ille Triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa, aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandus; utpote, qui in se hæc tria haberet; Ducum Decus et Gloriam; Ærarii ex spoliis Locupletationem; et Donativa Militum. Verum honor Triumphi fortasse monarchiis non competit præterquam in personis regis ipsius aut filiorum regis; quod etiam temporibus Imperatorum Romæ obtinuit; qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis, de bellis quæ præsentes ipsi confecerant, tanquam peculiarem reservarunt; Vestimenta autem solummodo et Insignia Triumphalia aliis ducibus indulserunt. Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur Sacra Scriptura), qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum1; in pusillo scilicet corporis humani modulo; cæterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales jam proposuimus, et alias his similes, posteris et sæculis futuris magnitudinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunæ plerunque committitur. Atque hæc habuimus, quæ de Proferendis Imperii Finibus in præsentia occurrunt. Verum quorsum ista commentatio; cum Monarchia Romana futura sit inter mundanas (ut creditur) ultima? Nisi quod nobis, instituto nostro fidis neque uspiam de via declinantibus, (quandoquidem Amplificatio Imperii fuerit inter Officia tria Politices tertium) illud omnino prætermittere non licuerit. Restat jam Desideratum alterum, ex iis quæ posuimus duobus; nimirum, de Justitia Universali, sive de Fontibus Juris. 1 S. Matthew, vi. 27. S. Luke, xii. 25. |