Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in gremium aliquorum defluere; alii autem eam diligentia sola et assiduitate (cautione nonnulla aspersa) absque arte multa aut operosa adipiscuntur. Verum sicut Cicero, oratorem perfectum depingens, non id vult ut causidici singuli tales esse debeant aut possint: ac rursus, sicut in principe aut aulico describendo (quod nonnulli tractandum susceperunt 1) modulus effingitur prorsus secundum artis perfectionem, non autem secundum practicam vulgatam; idem et nos in Politico instruendo præstitimus; Politico (inquam) quoad fortunam propriam.

Enimvero illud utique monendum, Præcepta quæ circa hanc rem delegimus et proposuimus, omnia ex genere eorum esse quæ Bona Artes vocantur. Quod enim ad Malas Artes attinet, si quis Macciavello se dederit in disciplinam, qui præcipit virtutem ipsam non magnopere curandam, sed tantum speciem ejus in publicum versam; quia virtutis fama et opinio homini adjumento sit, virtus ipsa impedimento; quique alio loco præcipit ut homo politicus illud tanquam fundamentum prudentiæ suæ substernat; quod præsupponat homines non recte nec tuto ad ea quæ volumus flecti aut adduci posse, præterquam solo metu; ideoque det operam ut omnes, quantum in se est, obnoxii sint, atque in periculis et angustiis constituti:2 ita ut politicus suus videatur esse, quod Itali dicunt, seminator spinarum; aut si quis axioma illud quod a Cicerone citatur amplecti velit; Cadant amici, dummodo inimici intercidant;3 sicut Triumviri fecerunt, qui inimicorum interitum amicis

The allusion is probably to Macchiavelli's Principe, and to the Cortigiano of Castiglione.

2 See for these two quotations Macchiavelli's Principe, c. 17, 18. 8 "Pereant amici dummodo inimici intercidant." Cicero, Pro Deiotar.

[ocr errors]

t. 9.

simorum exitio redimebant; aut si quis L. Catilinæ imitator esse velit, ut rerumpublicarum incendiarius fiat et perturbator, quo melius in aquis turbidis piscari et fortunam suam expedire possit; Ego (inquit), si in fortunis meis incendium sit excitatum, id non aqua sed ruina restinguam; aut si quis illud Lysandri ad se transferat, qui dicere solebat pueros placentis, viros perjuriis alliciendos; 2 cum aliis ejusdem farinæ pravis ac perniciosis dogmatibus ; quorum (ut fit in cæteris rebus omnibus) major est numerus quam rectorum et sanorum; si quis (inquam) hujusmodi inquinata prudentia delectetur; non iërim inficias eum (quandoquidem legibus charitatis et virtutis omnibus seipsum solutum fortunæ solummodo manciparit) posse majore compendio et celerius fortunam suam promovere. Fit vero in vita, quemadmodum et in via, ut iter brevius sit fœdius et cœnosius; neque sane, ut per viam meliorem quis incedat, multa circuitione opus est.

Tantum vero abest ut homines ad hujusmodi artes pravas se applicare oporteat, ut potius sane (si modo sint apud se, seque sustinere valeant, neque ambitionis turbine et procella in adversum rapiantur) ante oculos proponere debeant non solum mundi chorographiam generalem illam, quod omnia sint vanitas et vexatio spiritus; verum etiam et illam magis specialem, videlicet quod ipsum Esse, sejunctum a Bene Esse, maledictionis loco sit; et quo grandius sit Esse eo major sit maledictio; quodque amplissimum virtutis præmium sit ipsa virtus; quemadmodum et ultimum vitii supplicium est vitium ipsum; sicut egregie pöeta,

1 See Cicero, Pro Muræn. c. 25.; and compare Sallust, Catil. c. 31. 2 Plutarch in Lysand. c. 8. The saying seems, however, not to be Ly sander's. He apparently only adopted it from Polycrates of Samos. 3 Eccles. ii. 11.

Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis
Præmia posse rear solvi? Pulcherrima primum
Dii moresque dabunt vestri.1

Et e contra non minus vere ille de sceleratis, Atque eum ulciscentur mores sui.2 Quinetiam mortales, dum in omnes partes cogitationes suas agitant et diffundunt ut fortunis suis recte prospectum atque consultum sit, interim in mediis illis animi transcursibus ad divina judicia et providentiam æternam oculos attollere debent; quæ sæpissime impiorum machinationes et consilia prava, licet profunda, subvertit et ad nihilum redigit; secundum illud Scripturæ, Concepit iniquitatem, et pariet vanitatem.3 Imo, etsi injuriis et malis artibus abstineant, attamen hæc jugis et irrequieta anhelatio ad ardua fortunæ, absque cessatione et quasi sine sabbato, tributum temporis nostri Deo debitum minime solvit; qui, ut videre est, facultatum nostrarum decimas, temporis autem septimas exigit et sibi seponit. Quorsum enim fuerit os gerere in coeli sublimia erectum, mentem vero humi prostratam, et pulverem instar serpentis comedentem? Quod etiam ethnicos non fugit ;

Atque affigit humo divinæ particulam auræ.4 Quod si in hoc sibi quisquam adblandiatur, quod fortuna sua, utcunque eam malis artibus obtinuerit, recte uti decreverit; sicut de Augusto Cæsare et Septimio Severo solitum erat dici, Debuisse illos aut nunquam nasci, aut nunquam mori;5 tanta in ambitu fortunæ suæ patrarunt mala; tanta rursus summa adepti, contulerunt bona; intelligat nihilominus hanc malorum

1 Virg. Æn ix. 252.

3 Ps. vii. 14. [or Job, xv. 35.]

2 Cicero, Ep. ad Att. ix. 12. 4 Hor. Sat. ii. 2. 79.

5 See, with reference to Augustus, Aurelius Victor, Epit. c. 1.; and for Severus, his life by Lampridius.

per bona compensationem post factum probari; consilium autem hujusmodi merito damnari. Abs re postremo nobis non fuerit, in cursu isto incitato et fervido versus fortunam nostram, frigidam paulisper aspergere, haustam e dicterio illo non inelegante Caroli Quinti Imperatoris, in Institutionibus suis ad filium; Imitari Fortunam mores mulierum, quæ procos plus nimio ambientes plerunque superbe aversantur. Verum hoc ultimum remedium pertinet ad eos, quibus gustus ex morbo animi corruptus est. Innitantur potius homines lapidi illi, qui Theologiæ et Philosophiæ est tanquam angularis; quæ idem fere asserunt de eo, quod primum quæri debeat. Etenim Theologia edicit, Primum quærite regnum Dei, et ista omnia adjicientur vobis : 2 Philosophia autem simile quiddam jubet; Primum quærite bona animi, cætera aut aderunt aut non oberunt. Quamvis autem hoc fundamentum, humanitus jactum, interdum locetur super arenas; quemadmodum videre est in M. Bruto, qui in eam vocem sub exitum suum prorupit ;

Te colui, Virtus, ut rem; ast tu nomen inane es; 3

[ocr errors]

1 It was on being obliged to raise the siege of Metz that Charles V. remarked that Fortune was like a. woman, - that, after having favoured him in his youth, she turned against him when he was no longer young. There are, I believe, several papers of instructions addressed by him to Philip II. In one or two which I have seen the remark mentioned in the text does not appear to occur.

2 St Matt. vi. 33.

8 This line is of course a translation of the following:

ὦ τλῆμον ἀρετὴ λόγος ἀρ' ήσθ'· ἐγὼ δέ σε

ὡς ἔργον ἤσκουν, σὺ δ' ἀρ ̓ ἐδούλευες τύχῃ,

which, according to Dio Cassius, xlvii., was the dying exclamation of Brutus. From the way in which the lines are introduced by Dio Cassius, they appear to be a fragment of a speech of Hercules in some lost tragedy. The first line and the first portion of the second (which, in effect, is all that is here translated) occur not only in Dio Cassius, but also in l'lutarch, De

At idem fundamentum, divinitus locatum, firmatur semper in petra. Hic autem Doctrinam de Ambitu Vitæ, et simul Doctrinam Generalem de Negotiis, concludimus.

CAPUT III.

Partitiones Doctrina de Imperio, sive Republica, omittuntur; tantum aditus fit ad Desiderata duo; Doctrinam de Proferendis Finibus Imperii, et Doctrinam de Justitia Universali, sive de Fontibus Juris.

VENIO jam ad Artem Imperii, sive Doctrinam de Republica Administranda; sub qua etiam Economica. continetur, ut Familia sub Civitate. In hac parte, sicut jam antea dixi, silentium mihi imperavi. Neque tamen prorsus diffidere debui, quin possim de illa fortasse non imperite aut inutiliter disserere; utpote qui longa experientia edoctus, et per tot munerum et honorum gradus ad amplissimum regni magistratum, favore Majestatis tuæ indulgentissimo, nullo merito meo, evectus fuerim; eundemque magistratum per annos quatuor integros gesserim; et quod pluris est, Majestatis tuæ mandatis et colloquiis per annos octodecim continuos assueverim (quod etiam e stipite aliquo politicum exculpere potuisset); quique etiam, inter omnes artes, plurimum temporis in historiis et legibus contriverim. Quæ omnia non jactantia ad posteros refero, sed quia ad literarum dignitatem nonnihil pertinere putem, quod homo quispiam ad literas potius quam ad aliud quicquan natus, et ad res gerendas nescio quo fato contra

Superstitione, where, however, no reference is made to Brutus. Most editions of Dio Cassius are accompanied by a Latin translation. In the earlier ones of those which I have seen, the words in question are given in prose, and in the later in Iambic verse.

« AnteriorContinuar »