Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dere ausus et revera consequutus est; qui non minorem eloquentiæ, ingenii, et eruditionis gloriam adeptus est in explicando observationes agriculturæ, quam Ænea res gestas heroicas enarrando.

Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum

Quam sit, et angustis his addere rebus honorem.1

Certe si serio hominibus cordi sit, non in otio scribere quæ per otium legantur, sed revera vitam activam instruere et subornare, Georgica ista Animi Humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quam heroicæ illæ effigies Virtutis, Boni, et Fœlicitatis, in quibus tam operose est insudatum.

Partiemur igitur Ethicam in doctrinas principales duas; alteram de Exemplari sive Imagine Boni; alteram de Regimine et Cultura Animi, quam etiam partem Georgica Animi appellare consuevimus. Illa Naturam Boni describit, hæc Regulas de animo ad illam conformando præscribit.

Doctrina de Exemplari (quæ Boni Naturam intuetur et describit) Bonum considerat aut Simplex, aut Comparatum; aut Genera (inquam) Boni, aut Gradus. In posteriore horum, disputationes illas infinitas et speculationes circa Boni Supremum Gradum, quem Fœlicitatem, Beatitudinem, Summum Bonum vocitarunt, (quæ ethnicis instar theologie erant) Christiana tandem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non aliter quam spe;2 eodem modo, a Christiana fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut non aliam fœlicitatem cogitemus quam quæ in spe sita est.

Liberati igitur (bonis avibus) ab hac Doctrina, tan1 Georg. iii. 289.

2 Aristot. Eth. ad Nicom. i. 10.

[ocr errors]

quam de cœlo ethnicorum, (qua in parte proculdubio elevationem naturæ humanæ attribuerunt majorem quam cujus illa esset capax; videmus enim quali cothurno Seneca, Vere magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei1) reliqua certe ab illis circa Doctrinam Exemplaris tradita, minore aut veritatis aut sobrietatis jactura, magna ex parte recipere possumus. Etenim quod ad Naturam Boni Positivi et Simplicis spectat, illam certe pulcherrime et ad vivum veluti in tabulis eximiis depinxerunt; virtutum et officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subjecta, provincias, actiones, dispensationes, diligentissime sub oculos repræsentantes. Neque hic finis; nam hæc omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et vivacitate et suasionum dulcedine, commendarunt atque insinuarunt. Quinetiam (quantum verbis præstari possit) eadem contra pravos et populares errores et insultus fidelissime muniverunt. Quatenus vero ad Naturam Boni Comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt; in constituendis trinis illis Ordinibus Bonorum;2 in collatione Vitæ Contemplativæ cum Activa;3 in discriminatione Virtutis cum Reluctatione et Virtutis jam Securitatem nactæ et confirmatæ; in conflictu et pugna Honesti et Utilis; in Virtutum inter se Libramine, nimirum cui quæque præponderet; et similibus. Adeo ut hanc partem de Exemplari insigniter excultam jam esse, et antiquos in ea re mirabiles se viros præstitisse, reperiam; ita tamen, ut philosophos longo post se intervallo reliquerit pia

1 "Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem Dei." Senec. Ep. 53.

2 Namely, the good which relates respectively to mind, body, and estate. See Arist. Eth. ad Nicom. i. 8. 2.

3 Arist. Eth. ad Nicom. x. 7.

et strenua theologorum diligentia, in Officiis et Virtutibus Moralibus et Casibus Conscientiæ et Peccati Circumscriptionibus pensitandis et determinandis exercitata.1

Nihilo secius (ut ad Philosophos redeamus) si illi (antequam ad populares et receptas notiones Virtutis, Vitii, Doloris, Voluptatis, et cæterorum se applicassent) supersedissent paulisper, et radices ipsas Boni et Mali et radicum illarum fibras indagassent; ingentem meo judicio lucem illis omnibus quæ postea in inquisitionem ventura fuissent, affudissent; ante omnia, si Naturam Rerum non minus quam Axiomata Moralia consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum aut confuse admodum tractatum fuerit, nos breviter retractabimus, et Fontes ipsos Rerum Moralium aperire et purgare conabimur; antequam ad Doctrinam de Cultura Animi, quam ponimus ut Desideratam, perveniamus. Hoc enim (ut arbitramur) Doctrinam de Exemplari novis quodammodo viribus donabit.

Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus ad duplicem Naturam Boni: alteram, qua res Totum quiddam est in seipsa; alteram, qua est Pars Totius alicujus Majoris. Atque posterior hæc illa altera dignior est et potentior; cum tendat ad conservationem Formæ Amplioris. Nominetur prima Bonum Individuale, sive Suitatis; posterior Bonum Communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem ; at si paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et

1 The aggregate of these inquiries constitutes what was called moral theology, which in the later developments of scholasticism was treated apart from the rest of the subjects contained in a "Summa Theolo gia.”

tanquam bonus civis et amator patriæ Terram petit; regionem scilicet connaturalium suorum. Ulterius paulo pergamus: Corpora densa et gravia terram petunt, congregationem magnam corporum densorum; attamen, potius quam natura rerum divulsionem patiatur, et detur (ut loquuntur) Vacuum, corpora hujusmodi in sursum ferentur, et cessabunt ab officio suo erga Terram, ut præstent officium suum Mundo ipsi debitum. Ita quasi perpetuo obtinet, ut conservatio Formæ magis Communis minores appetitus in ordinem redigat. At prærogativa ista Boni Communionis signatur præcipue in homine, si non degeneraverit; juxta memorabile illud Pompeii Magni dictum; qui, quo tempore Romam fames premeret, annonæ importandæ præpositus, vehementissime autem ab amicis interpellatus ne mari atroce tempestate ingruente se committeret, illud tantum respondit; Necesse est ut eam, non ut vivam; adeo ut vitæ desiderium (quod in individuo maximum est) amore et fide in rempublicam apud eum non præponderaret. Sed quid moramur? Nulla omnibus sæculis reperta est vel philosophia vel secta vel religio vel lex aut disciplina, quæ in tantum Communionis Bonum exaltavit, Bonum vero Individuale depressit, quantum Sancta Fides Christiana; unde liquido pateat unum eundemque Deum fuisse, qui creaturis leges illas Naturæ, hominibus vero legem Christianam dedisset. Propterea legimus nonnullos ex electis et sanctis viris optasse se potius erasos ex Libro Vitæ, quam ut salus ad fratres suos non perveniret; ecstasi quadam charitatis et impotenti desiderio Boni Communionis incitati.2

1 πλεῖν ἀνάγκη, ζῆν οὐκ ἀνάγκη. — Plut. in Pomp. c. 50.

2 In [the Cogitationes de Scientia Humana, an early fragment which will

Hoc positum, ita ut immotum maneat et inconcussum, nonnullis ex gravissimis in Morali Philosophia controversiis finem imponit. Primo enim quæstionem illam determinat, de Vita Contemplativa Activæ præferenda; idque contra sententiam Aristotelis. Omnes siquidem rationes, quæ ab illo pro Contemplativa afferuntur, Bonum Privatum respiciunt, atque Individui tantum ipsius voluptatem aut dignitatem; quibus in rebus Contemplativa palmam haud dubie reportat. Etenim Contemplativa non absimilis est comparationi qua usus est Pythagoras, ut philosophiæ et contemplationi honorem ac decus assereret. Qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus, respondit; Hieronem non latere (si forte unquam Olympicis certaminibus interfuisset) id ibi loci contingere, ut veniant eo alii fortunæ suæ in agonibus periculum facturi; alii vero ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undique confluentes convenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent; alii denique ut cæterorum essent spectatores; se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratia venerit.1 Verum, be printed in Part III. of this edition from a MS. in the British Museum], Moses and St. Paul are expressly mentioned in a passage of which the purport is the same as that of the text. See Exodus, xxxii. 32., and Romans, ix. 3. Bacon here touches on what theologians call the conditional sacrifice of salvation - a matter frequently referred to in the unhappy controversy between Bossuet and Fenelon. The 33rd of the Articles of Issy, which they both signed, sanctions the notion of this conditional sacrifice. It appears, however, that the article in question was one of the four added at Fenelon's suggestion to Bossuet's original draft, and that the latter did not consent without reluctance to its introduction. Fenelon's own views on the subject are developed in his Instruction Pastorale, &c., sec. 10., and elsewhere. St. Chrysostom, according to a passage quoted by Fenelon, disapproved greatly of those who held that St. Paul speaks merely of temporal death.

1 Hiero" is a mistake for Leo (tyrant of Phliuns). The story of the interview between him and Pythagoras is told by Cicero, Tusc. Quest. v. 3. Compare Iamblichus's Life of Pythagoras, in which, though the same sentiment is ascribed to him, it is not put in a dramatic form.

« AnteriorContinuar »