Q. Horatius Flaccus: T. Satiren

Portada
Weidmann, 1881 - 732 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 54 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Página 110 - ... felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque : loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
Página 50 - Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Página 238 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Página 147 - Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.
Página 141 - Lucili ritu, nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris, neque si male cesserat, usquam decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis.
Página 241 - ... quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget iratis precibus: „tu pulses omne quod obstat, 30 ad Maecenatem memori si mente recurras?" hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. „ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad puteal cras". 35 „de re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti." „imprimat his, cura Maecenas signa tabellis.
Página 38 - ... qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Página 43 - Cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus...
Página 257 - ... formae melioris meiat eodem. Tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama turpis, odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas ? Metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pauore.

Información bibliográfica