Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cum hæc tanta vobis adsint vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus. Probe enim novimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In his non alia inscripseris nisi priora deleveris, in illis priora ægre deleveris nisi nova inscripseris. Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin meliora a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis); illius enim res gestæ recenti memoria ut portentum accipiebantur; ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus, Nos certe vitam humanam non degimus; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent; sed postquam deferbuisset ista admiratio atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere, quale judicium de eo faciat scriptor Romanus, Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere. Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti, initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio, illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant` quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ostendimus quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint. Nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et

nominis humani oratio visa est, et tamen libertati quam arrogantiæ propior. Ita autem inter se colloquebantur: se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cum minus videant quam prius; sed cum certa et læta spe facultatis melioris.

Tum ille qui hæc narrabat; tu vero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quæ narrasti. Atque (inquit) si sunt ut dicis grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum invenias ubi hæc inseras, neque peregrinationis nostræ fructus perire patiaris. Equum postulas, inquam, neque obliviscar.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »