Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quenter et manifesto fit, et in reliquis accidere potest), ea apparentia nec ipsa fallere potest, quia mutatio illa magnitudinis non durat, neque sequitur astrum nec cum corpore ejus movetur, verum astrum ab ea cito liberatur, et solitam recuperat speciem. Veruntamen quamvis ista ita se habeant, tamen cum et olim temporibus priscis atque etiam ætate nostra, celebri et magno spectaculo, magna novatio facta fuerit in stella Veneris et magnitudine et colore, atque etiam figura ; cumque mutatio quæ astrum aliquod certum perpetuo et constanter sequitur, et cum corpore ejus circumvolvi cernitur, necessario statui debeat in astro ipso, et non in medio; cumque ex observationum neglectu multa quæ in cœlo fiunt conspicua prætereantur et nobis pereant; istam partem quæstionis nonæ recte admitti censemus. Ejusdem generis est altera pars quæstionis, Utrum astra per longos seculorum circuitus nascantur et dissipentur? nisi quod major suppetat phænomenorum ubertas quæ hanc quæstionem provocat quam illam de augmentis; sed tamen in uno genere tantum. Nam quoad veteres stellas, omni seculorum memoria, nec alicujus earum ortus primus notatus est (exceptis iis quæ Arcades de Luna olim fabulati sunt), nec aliqua ex iis desideratur. Earum vero quæ cometæ habitæ sunt, sed forma et motu stellari, et prorsus veluti stellæ novæ,1 et apparitiones

1 This mode of speaking of the new stars confirms Professor Rigaud's explanation of a curious phrase in one of Sir William Lower's letters to Harriot. "His elliptical Iter planetarum, methinkes, shewes a way to the solving of the unknown walks of comets" (he is speaking of Kepler); "for as his ellipsis in the earth's motion is more a circle, and in Mars is more longe, and in some of the other planets may be longer againe, so in thos commets that appeare fixed the ellipsis may be neere a right line." The Professor remarks that he may possibly allude to phenomena like the new star of 1572. It is this letter of Sir William Lower's, the first part of which Baron Zach ascribed to the Earl of Northumberland,

[ocr errors]

vidimus, atque etiam ab antiquis accepimus, et dispari tiones, dum aliis hominibus tanquam consumptæ visæ sunt, aliis tanquam assumptæ (utpote quæ ad nos devectæ tanquam in perigæis, postea ad sublimiora remearunt), aliis vero tanquam rarescentes existimatæ sunt atque in æthera solutæ. Verum universam istam quæstionem de stellis novis ad eum locum rejicimus ubi de Cometis dicemus. Superest quæstio altera, de Galaxia videlicet, An Galaxia sit glomeratio astrorum minimorum, aut corpus continuatum, et pars ætheris, mediæ naturæ inter ætheream et sideream? Nam opinio illa de exhalationibus jamdiu exhalavit, non sine nota ingenii Aristotelis, qui tale aliquid confingere ausus est, rei tam constanti et fixæ imponendo naturam transitoriam et variam. Quin et finis etiam hujus quæstionis, prout a nobis proponitur, adesse jam videtur, si iis credimus quæ Galilæus tradidit, qui confusam illam lucis speciem in astra numerata et locata digessit. Nam quod Galaxia non tollit aspectum astrorum quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem; id tantummodo fortasse abnegat, non collocari Galaxiam inferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatum Galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostrum interceptum iri consentaneum esset. Si vero pari collocetur altitudine cum stellis quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa Galaxia, non minus quam in reliquo æthere.

an error which is repeated by Apelt in his Reformation of Astronomy. See Rigaud's Supplement to Bradley's Works, pp. 43. 49.

The idea that the new star of 1572 moved alternately towards and from the earth in a right line, was proposed by John Dee. See Narrien's Hist. of Astronomy, p. 384.

1 Arist. Meteor. i. 8.

Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam coelestium; qualis scilicet sit substantia coli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis Galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figura, et distantia astrorum, præter phænomena ipsa et quæstiones historicas, de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. De nu

mero scilicet sequitur quæstio altera. An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi cœlestis modulum conclusus 21 Nam et satis frigida est ratio ea quæ redditur innumeræ illius multitudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium, quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tantum et micationes et tanquam spicula stellarum cognitarum; et nova jam censa sunt plebeculæ cœlestis capita a Galilæo, non solum in illa turma quæ Galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planetarum. Stellæ autem invisibiles fiunt, aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximiæ tenuitatis), aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de Cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea quæ est secundum apparentiam magnitudo pertinet ad phænomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam, solo illo contenta

1 Namely, a thousand and twenty-two.

problemate duodecimo:1 Quae sit vera magnitudo cujus. que astri, vel mensurata, vel saltem collata? facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu tot millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum ut exactæ magnitudines inveniantur; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ, vel ab eclipsibus et umbris, vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est. Sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi? hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda. Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum; globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam); globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut

1 This problem would be the thirteenth if that which relates to the number of the stars is included in the enumeration. I am therefore inclined to think that it is not: the reason of the omission being that it is matter of direct observation.

triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima quarta quæstio pertinet ad distantiam; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo cœli? Nam distantiæ planetarum tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales sive per ambitum cœli reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata ; idem de distantiis præcipimus ; ut si exacte capi distantia non possit (exempli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem), tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cœli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias..

« AnteriorContinuar »