Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tensibili (quem cum de aqua loqueremur descripsimus) hujusmodi sortitus est expansionem. Comperimus pondus 6 denariorum consumptum et in vaporem solutum, vesicam grandem quæ 8 pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse; quæ vesica decuplo-sextuplo erat major quam vesica illa qua ad aquam usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in experimento aquæ ponderis solummodo 2 denariorum facta erat consumptio; quæ tertia tantum pars est denariorum sex. Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad expansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius. Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo flaccescente,1 et se insigniter contrahente. Atque ex hoc experimento corporis flammæ expansionem æstimare cœpimus, conjectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem convenire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flammam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et amplius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui, ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non impurum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum habere posuimus.

1 flavescente in the original.

Neque hæc multum discrepant ab iis quæ visu obiter percipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream accensam flatu extinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ima parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas; et candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem flammæ quæ primo allabitur contempleris; eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis ; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas; flammam corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observa• tiones nostras super hanc historiam ventum erit, clarius explicabimus.

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore, in ventosis quibus utuntur medici ad attractionem luculenter videmus. Illæ enim super flamma calefactæ et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahunt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma campanili vulgatissima ad mensæ usum adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens. Tum prunas ardentes duas

aut tres in concavo illo parvo quod salem excipere solet posuimus, atque ignem a flatu excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet.

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem extingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam edebat. Id ab aëris tepefacti extensione, quæ principium motus dare potuit, factum fuisse verisimile est; cum certum sit aërem, vel exigui admodum caloris contactu lacessitum, expansionem statim moliri.

Verum ad magis accuratam expansionis aëris notitiam, ad vesicam illam sensibilem versi, vitrum accepimus vacuum (scilicet aëre solo impletum); ei pileum illum ex vesica (de quo jam antea locuti sumus) imposuimus. Vitro autem super ignem imposito, celerius et minore calore se extendebat aër, quam aqua aut spiritus vini; sed expansione non admodum ampla. Hanc enim proportionem ferebat: si vesica ex semisse minoris contenti erat quam vitrum ipsum, aër illam fortiter sane et plene inflabat; ad majorem expansionem non facile adscendebat; foramine autem in summitate vesicæ, dum inflaretur, facto, nullum exibat corpus visibile.

DESCRIPTIO

GLOBI INTELLECTUALIS

ET

THEMA CELI.

« AnteriorContinuar »