Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tendere. Continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus, ne frigore vitrum disrumperetur; et statim in summitate vesicæ foramen acu fecimus, ne vapor cessante calore in aquam restitutus recideret, ac rationes confunderet. Postea vero vesicam ipsam cum filo sustulimus; lutum autem si adhibitum fuerat, expurgavimus; tum rursus aquam quæ remanserat cum phiala sua ponderavimus; comperimus autem circiter pondus duorum denariorum per vaporem absumptum fuisse. Quicquid autem corporis vesicam cum sufflata esset impleverat, ex illo quod de aqua perditum fuerat factum et productum fuisse cognovimus. Itaque materia cum in corpore aquæ contracta fuisset, tantum implebat spatii quantum pondus 2 denariorum corporis aquæ implebat; at eadem materia in corpore vaporis expansa dimidiam pintam implebat. Itaque secundum dimensionem in Tabula expressam rationes subduximus; vapor aquæ ad corpus aquæ habere potest rationem octogecuplam. Vesica eo quo diximus modo sufflata, si nullum detur spiraculum, sed integra ab igne removeatur, statim ab inflatione illa decrescit, et subsidet, et contrahitur. Vapor dum vesica turget ex foramine emissus, aliam fere speciem a vapore communi aquæ habebat, magis raram et perspicuam, et erectam, nec cum aëre tam cito se miscentem.

Monita.

Ne quis putet, si major fuisset aquæ absumptio, tanto majorem vesicam impleri potuisse; nobis enim hoc expertis res non successit, sed inflatio quæ fit, fere confertim fit, nec gradatim. Id partim adustioni vesicæ ⚫tribuimus quæ facta est obstinatior nec cedebat facile, et erat forte porosior (hoc vero calore humido, ut balneo

Mariæ, corrigi poterat); sed illud magis in causa esse putamus, quod vapor copiosior factus per successionem continuam, vergit ad restitutionem, et se ipse condensat. Itaque nec est æquiparandus vapor iste qui in vesicam recipitur, vaporibus qui intra clibana1 recipiuntur; quia illi se mutuo subsequentes et trudentes densant, isti vero a vesicæ mollitie et cessione, præsertim sub initiis (ut diximus) antequam copia restitutionem incitet, se expandunt ut volunt.

Expansio vaporis aquæ omnino non est judicanda ex adspectu vaporis qui in aërem evolat; ille enim vapor statim cum aëre mistus longe maximam corporis misti dimensionem ab aëre mutuatur, nec sua stat mole. Itaque amplificatur ad molem quampiam aëris in quem recipitur, ad exemplum parvæ portionis vini rubei, aut alterius rei infectæ et coloratæ, quæ magnam quantitatem aquæ tingit. Rationes exactæ in tanta subtilitate, nec sine inutili et curiosa indagine haberi possunt, nec ad id quod agitur magnopere juvant. Satis est, ut pateat ex hoc experimento, rationem vaporis ad aquam non esse duplam, non decuplam, non quadragecuplam, non rursus millecuplam, non ducentuplam etc. Termini enim naturarum, non gradus, in præsentia investigantur. Itaque si quis suo experimento in rationem istam octogecuplam (vel propter figuræ vitri differentiam, vel propter vesicæ duritiem aut mollitiem, vel vropter caloris modum) non incidat, id rem nullius esse momenti sciat. Nemo erit (existimamus) tam imperitus, qui putet pneumatica et volatilia quæ ex corporibus ponderosis evolant, latere in poris eorundem corporum, nec esse illam ipsam materiam quæ ponderosa erat; sed a ponderosa parte separari, cum aqua quasi ·

1 Clibona in the original. I believe it ought to be clibanos.

[ocr errors]

Pruna ar

tota consumatur, et ad nihilum evaporet. dens si in bilance ponatur, et usque ad extinctionem permittatur ut sit carbo, longe levior invenietur. Metalla ipsa per evolationes fumorum pondere insigniter mutantur. Itaque prorsus eadem materia numero tangibilis est et pondere dotatur, et fit pneumatica et pon

dus exuit.

Historia.

MODUS processus olei talis est; si accipiatur oleum in phiala vitrea vulgari, et ponatur super ignem, tardius multo bullire incipit, et majorem calorem ad hoc ut bulliat desiderat, quam aqua. Ac primo guttulæ quædam aut granula per corpus olei sparsa apparent, adscendentia cum crepitatione quadam ; interim nec bullæ in superficie ludunt, ut in aqua fit, nec corpus integrum mole insurgit, nec quicquam fere halitus evolat, sed paulo post corpus integrum inflatur et dilatatur proportione notabili, tanquam ad duplum insurgens. Tum demum copiosissimus et spissus evolat halitus: ad illum halitum si flamma admoveatur, etiam bono spatio supra os phialæ, flammam halitus continuo concipit, atque statim ad os phiale descendit, atque ibi se figit, et perpetuo ardet. Quod si etiam majorem in modum calefactum fuerit oleum, ad extremum halitus ille extra vitrum flammans, absque flamma aut corpore aliquo ignito admoto, prorsus se ipse inflammat et expansionem flammæ induit.

Monitum.

Videndum est ut phiala sit oris angustioris, ut fumos constringat, ne aëri se statim ac largiter miscentes naturam inflammabilem deponant.

Historia.

MODUS processus spiritus vini talis est. Ille minore multo calore excitatur 1 et celerius ad expansionem se comparat, eamque præstat, quam aqua. Ebullit autem magnis utique bullis, absque spuma aut etiam totius corporis elevatione; vapor autem ejus dum confertus est, in bona ab ore vitri distantia flamma admota flammam concipit, non tam lucidam certe et bene compactam quam oleum, sed tenuem et jejunam, cœruleam quoque et fere perspicuam. Inflammatus autem fertur ad os vitri, ubi pabuli magis copiosi datur subministratio, quemadmodum et oleum. Verum tamen si inflammetur vapor in parte ab ore vitri nonnihil deflectente in obliquum, fit inflammatio in aëre pensilis, undulata, aut arcuata, imaginem vaporis secuta, et proculdubio longius ipsum comitatura, si vapor ille constipatus maneret, nec cum aëre se confunderet. Atque corpus ipsum spiritus vini, nullo præcedente vapore notabili, flamma admota et parum immorante, in flammam ejusque expansionem mutatur, eo citius et facilius, quo spiritus latius diffusus sit et minorem occupet altitudinem. Quod si spiritus vini in cavo palmæ manus ponatur, et candela accensa inter digitos juxta palmam collocetur (ut pueri cum pulvere resinæ ludere solent), et spiritus ille leviter projiciatur, et prorsum non sursum directo; ardet corpus ipsum in aëre, et accensum interdum descendit recta; interdum nubeculam in aëre volitantem explicat, quæ tamen ipsa ad descensum vergit; interdum ad tecti fastigium, vel latera, vel pavimentum, utique inflammatum, adhærescit et ardet, et sensim extinguitur.

1 excitatus in the original.

Habent autem acetum, agresta, vinum, lac, atque alii liquores simplices (ex vegetabilibus et animantibus, dico, nam de mineralibus seorsim memorabimus) suos expansionum modos, atque in iis notabiles nonnullas differentias, quas hoc loco referre supervacuum visum est. Versantur autem istæ differentiæ in illis naturis, quas in processibus aquæ et olei et spiritus vini notavimus; gradu nempe caloris ; et modo expansionis, quæ triplex est; vel toto corpore, vel spuma, vel bullis majoribus. Nam pinguia fere toto corpore; succi immaturi, ut agresta, bullis majoribus; succi effoeti, ut acetum, minoribus, adscendunt. Etiam congregatio

spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bullæ circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt ; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant et absumantur, quam magna.

Monitum.

Liquores manifeste compositos, ad historiam expansionis et coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos. aut proprios existimavimus, quia separationibus et misturis suis rationes simplicis expansionis et coitionis disturbant et confundunt. Itaque illos ad propriam historiam separationis et misturæ ablegavimus.

Historia.

SPIRITUS vini in experimento positus cum pileo illo

« AnteriorContinuar »