Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PHENOMENA UNIVERSI;

SIVE

HISTORIA NATURALIS AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM.

PRÆFATIO.

CUM nobis homines nec opinandi nec experiendi vias tenere prorsus videantur, omni ope huic infortunio subveniendum putavimus. Neque enim major aliunde se ostendit bene merendi ratio, quam si id agatur, ut homines, et placitorum larvis et experimentorum stuporibus liberati, ipsi cum rebus magis fida et magis arcta inita societate contrahant, quasi per experientiam quandam literatam. Hoc enim modo intellectus et in tuto et in summo collocatur, atque præsto insuper erit atque ingruet rerum utilium proventus. Atque hujus rei exordia omnino a Naturali Historia ducenda sunt; nam universa philosophia Græcorum, cum sectis suis omnigenis, atque si qua alia philosophia in manibus est, nobis videtur super nimis angustam basin naturalis historiæ fundata esse, atque ex paucioribus quam par erat pronuntiasse. Arreptis enim quibusdam ab experientia et traditionibus, neque iis interdum aut diligenter examinatis,1 reliqua in meditatione et ingenii agitatione posuere, assumpta in majorem rei fiduciam Dialectica.

1 So in the original; a clause having apparently dropped out: such as, aut certo compertis notionibus, or words to that effect. Compare Nov. Org. i. 62.

Chymistæ autem et universum mechanicorum et empiricorum genus, si et illis contemplationes et philosophiam tentare audacia creverit, paucarum rerum accuratæ subtilitati assueti, miris modis reliquas ad eas contorquent ; et placita magis deformia et monstrosa, quam rationales illi producunt. Illi enim parum ex multis, hi rursus multum ex paucis, in philosophiæ materiam sumunt ; utriusque autem ratio, si verum dicendum sit, infirma est et perdita. Sed naturalis historia quæ hactenus congesta est primo intuitu copiosa videri possit, cum re vera sit egena et inutilis, neque adeo ejus generis quod quærimus. Neque enim a fabulis et deliriis purgata est, et in antiquitatem et philologiam et narrationes supervacuas excurrit; circa solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitionem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim sponte sua fusa et vaga disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. que rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem quam quærimus sistitur. Artifex enim operi et fini suo intentus ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt ; atque ad opus aliquod magnificum educendum omnino incubuere, non ad pandenda Oracula Naturæ, quod opus operum est, et omnem potesta

At

tem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerunque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis; quod videntur fecisse, aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiæ officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus ad ea quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis et causarum causis altioribus eruendis, situm esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque historia illa naturalis, quæ extat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem aut ob narrationum jucunditatem confecta videtur et propter se facta, non ut philosophiæ et scientiis initia et veluti mammam præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra deesse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum, jampridem constitutum est. Etiam vias Inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum quam in animo habemus intra inventa ulla majora cohibere voluissemus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum cum nobis Deus animum indiderit qui se rebus submittere sciat, quique ex meriti conscientia et successus fiducia speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse. Circa

hoc autem duo sunt, de quibus homines et alias, et nunc præcipue cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima, eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu: cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse, sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res vulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit, non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius quam pro dignitate sua deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt, sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat; nos siquidem conamur rem omnium maxime seriam et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus nomen hactenus quandoque jactatur, res hominibus penitus ignota est), per facem a divino numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis sive veræ inductionis subtilitate et veritate suo tempore prætermissa aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coierint; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Restat

itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis; atque exutis opinionum zelis detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum (in quo opes humanæ sitæ sunt, natura enim nonnisi parendo vincitur), qualis patet ad regnum illud cœlorum, in quod nisi sub persona infantis ingredi non licet: usum autem hujus operis plebeium illum et promiscuum ex experimentis ipsis omnino non contemnimus (cum et notitiæ et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum, plurima utilia proculdubio suggerere possit); attamen minimum quiddam esse censemus, præ eo aditu ad scientiam et potentiam humanam, quem ex misericordia divina speramus. A qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur.

Natura rerum aut libera est, ut in Speciebus, aut perturbata, ut in Monstris, aut constricta, ut in Experimentis Artium; facinora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed Historia Specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum et fossilium, tumida est et curiosa; Historia Mirabilium, vana et e rumore; Historia Experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiam mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia? hoc est, pusillæ specierum ex figura differentiæ, quæ ad opera nil faciunt; in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium au

« AnteriorContinuar »