decreturi, quod de fortuna dici solet, eam a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse; omnem enim istam seram et præposteram subtilitatem, postquam tempus rerum præterierit, naturam prensare et captare, sed nunquam apprehendere et capere posse. Etiam vivum nos et plane animatum docendi genus adhibuisse arbitramur. Non enim scientiam a stirpibus avulsam, sed oum radicibus integris tradimus, ut in ingeniis melioribus velut in gleba feraciore transplantata, magnum et felix incrementum recipere possit. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus et inquisitionem abrupimus, nihilominus rem ita proposuimus, ut et errores nostri, antequam massam scientiæ altius inficiant, notari et separari possint: atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum successio et continuatio: tum autem homines vires suas noscent, cum non eadem infiniti sed omissa alii præstabunt. Etiam illud ludibrium avertisse videmur, cui frequens nostra operum mentio et inculcatio exponi posset, nisi homines inter res ipsas versari coëgissemus; hoc est, ut homines opera quæ ab aliis exigimus, et a nobis poscerent : facile enim quivis jam perspiciet, non frustra nos de operibus sermonem intulisse, cum in Tabulis ipsis paucas nec novorum operum designationes et fœnora reperiet, atque simul rationem nostram plane perspiciet, non opera ex operibus (scilicet ut empirici solent), sed ex operibus causas, ex causis rursus opera nova,1 ut legitimi naturæ interpretes, educendi ; atque propterea evitandi præmaturam et effusam a principio ad opera deflexionem, atque hujus rei legitimum et præstitutum tempus observandi et expectandi. Postremo et illud 1 nota in the original. videmur effecisse, ut homines non solum de vi et instituto hujus instaurationis nostræ, sed etiam de mole et quantitate ejus veras opiniones habeant; ne forte alicui in mentem venire possit, hoc quod molimur vastum quiddam esse et supra humanas vires; cum contra plerumque fiat, ut quod magis utile magis finitum sit : Hæc vero de natura inquisitio, vel1 singulis non sit pervia, conjunctis vero operis etiam expedita. Quod ut pateat magis, digestum Tabularum addere visum est. Primæ Tabulæ sunt de motu; secundæ de calore et frigore; tertiæ, de radiis rerum et impressionibus ad distans; quartæ, de vegetatione et vitis ; quintæ, de passionibus corporis animalis; sextæ, de sensu et objectis ; septimæ, de affectibus animi; octavæ, de mente et ejus facultatibus. Atque hæ Tabulæ ad naturæ separationem pertinent, et sunt ex parte formæ. Ad constructionem autem naturæ pertinent, et ex parte materiæ sunt, Tabulæ quæ sequuntur. Nonæ, de architectura mundi; decimæ, de relativis magnis, sive accidentibus essentiæ; undecimæ, de corporum consistentiis, sive inæqualitate partium; duodecimæ, de speciebus sive rerum fabricis et societatibus ordinariis: decimæ tertiæ, de relativis parvis, sive proprietatibus; ut universa inquisitio per Tredecim Tabulas absolvatur. Minores autem Tabulas (quas specilla appellamus) ex occasione et usu præsenti conficimus. Neque enim in illis ipsis ullam nisi per Tabulas et de scripto inquisitionem recipimus. Restat pars altera mole minor, vi potior; ut postquam constructionem machinæ docuimus, etiam de usu machinæ lucem et consilia præbeamus. 1 So in the original. I suspect that several words have been left out. 2 terra in the original. PREFACE TO THE CALOR ET FRIGUS. THE following fragment, which was first printed by Stephens from a MS. in Bacon's own hand, then belonging to the Earl of Oxford, and now in the British Museum (Harl. 6855.), is here reprinted from the original. By the general title Sequela Cartarum, and the heading1 Sectio ordinis, &c., it appears to have been designed for the commencement of a methodical enquiry; but it breaks off at so early a stage that no new light can be gathered from it; and the plan upon which Bacon at this time proposed to proceed in these investigations he afterwards materially altered. For the final shape which his speculations concerning Heat and Cold took, see the second book of the Novum Organum. J. S. 1 This heading is carefully and fairly written out in Bacon's Roman hand at the top of every page; not in a single line, as it is here printed but thus: Calor et Frigus Sectio ordinis Carta Suggestionis. |