Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sidereum appareat; ut omnia tanquam in vastissimo aëris pelago natare videantur. Neque parva est ea portio aëris et spiritus, quæ in aquis et cavis terræ locis sedem et moram habet; unde aquæ fluorem suum recipiunt. Quin et extenduntur quandoque et intumescunt; terræ autem non solum porositas sua accidit, sed etiam tremores et concussiones, evidentia signa venti et aëris inclusi. Quod si media quædam natura sit propria principiorum, ut tantæ varietatis possit esse susceptiva; ea prorsus in aëre reperiri videtur. Est enim aër tanquam commune rerum vinculum, non tantum quia ubique præsto est, et succedit, et vacua possidet, sed multo magis quod videtur esse naturæ cujusdam mediæ et adiaphora. Hoc enim corpus illud est, quod lucem, opacitatem, omniumque colorum tincturas, et umbrarum eclipses excipit et vehit; quod sonorum etiam harmonicorum, et (quod multo majus est) articulatorum, impressiones et signaturas motu accuratissimo discriminat; quod odorum differentias, non tantum generales illas suavis et fœtidi, gravis, acuti, et similium, sed proprias et specificatas, rosæ, violæ, subit nec confundit; quod ad celebres et potentissimas illas qualitates calidi, frigidi, etiam humidi, sicci, quodammodo æquum se præbet; in quo vapores aquei, halitus pingues, spiritus salium, metallorum fumi, suspensa volant; denique in quo radii cœlestes, et arctiores rerum consensus et discordiæ, secreto commeant et obmurmurant; ut sit aër veluti chaos secundum, in quo tot rerum semina agant, errent, tentent, atque experiantur. Postremo, si vim genialem et vivificantem in rebus consulas, quæ ad rerum principia manuducat eaque manifestet, etiam aëris potiores partes esse videntur; adeo ut aëris et spiritus et animæ vocabula usu nonnunquam confundantur. Idque merito, cum vitæ paulo adultioris (exceptis scilicet rudimentis illis vitæ in embryonibus et ovis) respiratio aliqua comes sit veluti individuus; adeo ut pisces concreta et conglaciata aquarum superficie suffocentur. Etiam ignis ipse, nisi ab aura circumfusa animetur, exstinguitur, nihilque aliud videtur quam aër attritus, irritatus, et incensus; quemadmodum aqua e contra videri possit aëris coagulum et receptus. Etiam terram perpetuo aërem exhalare, neque ut per aquam in formam aëris transitum faciat opus habere. Heraclitus vero magis acutus, sed minus credibilis, Ignem rerum principium posuit.' Neque enim naturam mediam,

Plutarch, 1. c.

quæ maxime vaga et corruptibilis esse solet, sed naturam summam et perfectam, quæ corruptionis et alterationis terminus quidam sit, ad rerum principia constituenda quæsivit. Videbat autem maximam rerum varietatem et perturbationem in corporibus solidis et consistentibus inveniri. Talia enim

corpora organica esse possunt, et veluti machinæ quædam, quæ etiam ex figura innumeras variationes nanciscuntur, qualia sunt corpora animalium et plantarum. Etiam in his ipsis, ea quoque quæ organica non sunt, tamen si acutius introspiciantur, valde esse dissimilia reperiuntur. Quanta enim dissimilitudo inter partes animalium illas ipsas, quæ vocantur similares? cerebrum, humorem crystallinum, albuginem oculi, os, membranam, cartilaginem, nervum, venam, carnem, pinguedinem, medullam, sanguinem, sperma, spiritum, chylum, reliqua? etiam inter partes vegetabilium, radicem, corticem, caulem, folium, florem, semen, et similia ? At fossilia organica non sunt certe, sed tamen et in una specie varie commista sunt, et ad invicem admodum copiosam varietatem ostendunt. Quamobrem basis illa diversitatis entium, ampla, lata, et exporrecta, in qua tantus rerum apparatus elucescit et obversatur, constitui videtur in natura solida et consistenti. Corpora vero liquorum vis schematismi organici plane deserit. Neque enim reperitur per totam istam naturam visibilem, aut animal aut planta in corpore mere fluido. Ergo numerosissima illa varietas a natura liquida abscinditur et subducitur. Manet nihilominus varietas non parva, ut in tanta diversitate fusilium, succorum, destillatorum, et hujusmodi, manifestum est. At in aëriis et pneumaticis corporibus arctatur multo magis varietas, et obducitur promiscua quædam rerum similitudo. Certe vis illa colorum et saporum, quibus liquores quandoque distinguuntur, omnino cessat; odorum vero manet, atque aliarum nonnullarum, ita tamen ut transeant, confundantur, et minus hæreant; adeo ut in universum quo magis ad ignis naturam fiat appropinquatio tantum de varietate depereat. At postquam ad ignis naturam ventum est, ejusque rectificati et purioris, omne organum, omnisque proprietas, omnis dissimilaritas exuitur, atque natura tanquam in vertice pyramidali in unum coire videtur, atque ad terminum actionis suæ propriæ pervenisse. Itaque incensionem sive ignescentiam pacem nominavit, quia naturam componeret; generationem autem bellum, quia ad multiplex deduceret. Atque ut ista ratio (qua res a

Diog. Laert. ix. 8.

varietate ad unum, et ab unitate ad varium, fluminis instar fluerent et refluerent) aliquo modo explicari posset; ignem ei densari et rarescere placuit, ita tamen ut rarescentia illa versus naturam igneam, actio esset naturæ directa et progressiva; densatio autem veluti retrogradatio naturæ et destitutio. Utrumque fato et certis periodis (secundum summam) fieri censebat: ut mundi istius, qui volvitur, futura sit quandoque conflagratio, et deinde instauratio, atque incensionis et generationis series perpetua et successio. Ordinem autem (si quis diligenter versetur in tenui ea quæ de hoc viro atque ejus decretis ad nos pervenit memoria) diversum statuit incensionis et exstinctionis. In scala enim incensionis, nihil ab iis quæ vulgata sunt dissentiebat; ut progressus rarescentiæ et extenuationis esset a terra ad aquam, ab aqua ad aërem, ab aëre ad ignem; at non idem decursus; sed ordinem plane invertebat.' Ignem enim per exstinctionem terram educere asserebat, tanquam fæces quasdam atque fuligines ignis; eas deinceps uditatem concipere et colligere, unde aquæ fiat effluvium, quæ rursus aërem emittat et exspiret; ut ab igne ad terram mutatio fiat in præceps, non gradatim.

Atque hæc, aut iis meliora, cogitabant illi qui unum rerum principium statuerunt, naturam simpliciter intuiti, non contentiose. Atque laudandi sunt, quod vestem unicam Cupidini tribuerint, id quod nuditati proximum est; atque hujusmodi vestem, quæ est (ut diximus) veli cujuspiam instar, non profecto telæ spissioris. Vestem autem Cupidinis appellamus formam aliquam materiæ primæ attributam, quæ asseratur esse cum forma alicujus ex entibus secundis substantialiter homogenea. Ista autem quæ de aqua, aëre, igne, ab istis asseruntur, non firmis admodum rationibus nixa, reprehendere non fuerit difficile; neque causa videtur cur de singulis disseramus, sed tantum in genere. Primo itaque videntur antiqui illi in inquisitione principiorum rationem non admodum acutam instituisse; sed hoc solummodo egisse, ut ex corporibus apparentibus et manifestis, quod maxime excelleret quærerent; et quod tale videbatur, principium rerum ponerent; tanquam per excellentiam, non vere aut realiter. Putabant enim hujusmodi naturam dignam, quæ sola esse diceretur qualis apparet: cætera vero eandem ipsam naturam esse existimabant, licet

1 Plutarch, 1. c. Diogenes Laertius, however, does not support the statement of

the text.

2 vero in the original. — J. S.

minime secundum apparentiam; ut vel per tropum locuti, vel tanquam fascinati videantur, cum impressio fortior reliqua traxerit. At vere contemplantem, æquum se præbere oportet ad omnia, atque principia rerum statuere, quæ etiam cum minimis et rarissimis et maxime desertis quibuscunque entium conveniant, non tantum cum maximis et plurimis et vigentibus. Licet enim nos homines entia quæ maxime occurrunt maxime miremur, tamen naturæ sinus ad omnia laxatur. Quod si principium illud suum teneant non per excellentiam, sed simpliciter; videntur utique in duriorem tropum incidere; cum res plane deducatur ad æquivocum, neque de igne naturali aut naturali aëre aut aqua quod asserunt prædicari videatur, sed de igne aliquo phantastico et notionali (et sic de cæteris), qui nomen ignis retineat, definitionem abneget. Porro videntur et illi in eadem incommoda compelli, quæ assertores materiæ abstractæ subeunt. Ut enim illi materiam potentialem et phantasticam ex toto, ita et isti ex parte introducunt. Ponunt etiam materiam quoad aliquid (principium illud nempe suum) formatam et actualem; quoad reliqua tantum potentialem. Neque aliquid lucri fieri per istud genus principii unici videtur, magis quam per illud materiæ abstractæ ; nisi quod habetur aliquid quod obversetur ad intellectum humanum, in quo cogitatio humana magis defigatur et acquiescat, et per quod notio principii ipsius paulo plenior sit, reliquorum omnium abstrusior et durior. Sed scilicet illa ætate Prædicamenta regnum non acceperant, ut potuisset principium illud naturæ abstractæ latere sub fide et tutela prædicamenti substantiæ. Itaque nemo ausus est confingere materiam aliquam plane phantasticam, sed principium statuerunt secundum sensum; aliquod ens verum; modum autem ejus dispensandi (liberius se gerentes) phantasticum. Nihil enim inveniunt, imo nec comminiscuntur, quo appetitu aut stimulo, aut qua ratione, via, aut ductu, istud principium suum a se degeneret, et rursus se recipiat. At cum tanti appareant per universum contrariorum exercitus, densi, rari, calidi, frigidi, lucidi, opaci, animati, inanimati, et aliorum plurimorum quæ se invicem oppugnant, privant, perimunt; hæc omnia ab uno quopiam rei materiatæ. fonte manare putare, neque tamen ullum ejus rei modum ostendere, speculationis cujusdam attonitæ videtur, et inquisitionem deserentis. Nam si de re ipsa per sensum constaret,

1

1 Compare Arist. Met. i. 3.

ferendum esset, licet modus esset in obscuro; rursus si modus vi rationis erutus esset aliquis habilis et credibilis, discedendum fortasse ab apparentiis; sed minime postulandum ut iis assentiamus, quorum nec entia per sensum manifesta, neque explicationes per rationem probabiles. Præterea, si unum esset rerum principium, debuerat ejus conspici in omnibus rebus nota quædam, et tanquam partes potiores, et prædominantia nonnulla; neque inveniri principatum ullum, quod principio ex diametro opponatur. Etiam in medio collocari debuerat, ut omnibus commodius sui copiam faceret, et per ambitum se diffunderet. At horum nihil esse in illis placitis invenitur. Nam terra, quæ a principii honore separatur et excluditur, videtur suscipere et fovere naturas illis tribus principialibus oppositas, cum ad mobilitatem1 et lucidam naturam ignis, opponat naturam quietam et opacam; ad tenuitatem et mollitiem aëris, opponat similiter naturam densam et duram; et ad humiditatem et sequacitatem aquæ, naturam siccam, rigidam, et asperam; atque ipsa quoque terra medium locum occuparit, cæteris deturbatis. Porro, si unicum esset rerum principium, debuerat et illud tum ad rerum generationem, tum ad earum dissolutionem, æquam præbere naturam. Tam enim est principii, ut res in illud solvantur, quam ut res ex illo gignantur. At hoc non fit; sed ex iis corporibus aër et ignis ad materiam generationis præbendam inepta videntur, ad eorum resolutionem excipiendam parata. At aqua contra ad generationem benigna et alma; ad resolutionem sive restitutionem magis aliena et aversa; id quod facile cerneretur, si imbres paulisper cessarent. Quin et putrefactio ipsa nullo modo res ad aquam puram et crudam redigit. Sed longe maximus error, quod constituerunt principium corruptibile et mortale. Id enim faciunt, cum principium introducunt tale, quod naturam suam in compositis deserat et deponat.

Nam quodcunque suis mutatum finibus exit,
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.

Verum hac ratione magis nobis opus erit statim, cum ad illam tertiam sectam, quæ plura decrevit rerum principia, sermo iam ordine devectus sit; quæ certe secta plus roboris habere videri possit, plus præjudicii certe habet. Itaque ad opiniones non secundum genus et in communi, sed singulas accedemus.

1 nobilitatem in the original. A similar mistake occurs at the end of the Thema Cali; which Mr. Ellis was the first to observe. —J. S.

2 Lucret. iii. 518.

« AnteriorContinuar »