Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sed dum illa Ari

philosophiam hanc Democriti delerent. stotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis circumsonarent et celebrarentur, hæc ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arctius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanæ doctrinæ, illa Democriti et mansit et placuit; cum Cicero ejus viri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post præconium illud poëtæ, qui videtur ex temporis sui judicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet,

Cujus prudentia monstrat

Magnos posse viros, et magna exempla daturos, Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci.1 Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et Attila et barbari, hanc philosophiam pessundederunt. Tum enim, postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabulæ istæ Aristotelicæ et Platonicæ philosophiæ, tanquam materiæ cujusdam levioris et magis inflatæ, servatæ sunt, et ad nos pervenerunt, dum magis solida mergerentur et in oblivionem fere venirent. Nobis vero digna videtur Democriti philosophia quæ a neglectu vindicetur, præsertim quando cum authoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quædam; eique attribuuntur Infantia, Alæ, Sagittæ, alia, de quibus sigillatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus; antiquos proposuisse materiam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa

spoliata et passiva prorsus humanæ mentis commentum quoddam videtur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse videntur, quæ ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afficitur. Itaque fit ut formæ (quas vocant) magis existere videantur, quam aut materia aut actio: quod illa latet, hæc fluit; altera non tam fortiter impingitur, altera non tam constanter inhæret. Imagines autem illæ, contra, et manifestæ et constantes putantur; adeo ut materia illa prima et communis tanquam accessorium quiddam videatur, et loco suffulcimenti; actio autem quævis tanquam emanatio tantum a forma; atque prorsus primæ partes formis deferantur. Atque hinc fluxisse videtur formarum et idearum regnum in essentiis, materia scilicet addita quadam phantastica. Aucta etiam sunt ista superstitione nonnulla (errorem, intemperantiam2, ut fit, [So in original.] The true reading is probably intemperantiâ.

Juv, x. 48.

2

secuta), et ideæ abstractæ quoque introductæ, et earum dignitates; tanta confidentia et majestate, ut cohors somniantium vigilantes fere oppresserit. Verum ista ut plurimum evanuerunt; licet alicui, nostro hoc seculo, curæ fuerit ea sponte inclinantia fulcire et excitare, majore ausu (ut nobis videtur) quam fructu. Verum quam præter rationem materia abstracta principium ponatur (nisi obstent præjudicia) facile perspicitur. Formas siquidem separatas quidam actu subsistere posuerunt, materiam separatam nemo; ne ex iis qui eam ut principium adhibuerunt; atque ex rebus phantasticis entia constituere durum videtur ac perversum, neque inquisitioni de principiis consonum. Neque enim quæritur quomodo naturam entium commodissime cogitatione complectamur aut distinguamus, sed quæ sint vere entia prima et maxime simplicia ex quibus cætera deriventur. Primum autem ens non minus vere debet existere, quam quæ ex eo fluunt; quodammodo magis. Authupostaton3 enim est, et per hoc reliqua. At quæ dicuntur de materia illa abstracta, non multo meliora sunt, quam si quis mundum et res ex categoriis et hujusmodi dialecticis notionibus, tanquam ex principiis, fieri asserat. Parum enim interest, utrum quis mundum fieri ex materia et forma et privatione dicat, an ex substantia et qualitatibus contrariis. Sed omnes fere antiqui, Empedocles, Anaxagoras, Anaximenes, Heraclitus, Democritus, de materia prima in cæteris dissidentes, in hoc convenerunt, quod materiam activam, forma nonnulla, et formam suam dispensantem, atque intra se principium motus habentem, posuerunt. Neque aliter cuiquam opinari licebit, qui non experientia plane desertor esse velit. Itaque hi omnes mentem rebus submiserunt.

At

The allusion is apparently to Patricius, whose Nova Philosophia was published in 1593; a work long since so rare that Sorellus (apud Brucker, iv. 28.) says that a small library might be purchased for the price of this single book. See for an account of it Brucker, ubi modo.

Thus

2 Angels are regarded by the schoolmen as forms not immersed in matter. St. Thomas says, "Angeli sunt formæ immateriales.”— Sum. Theol. i. q. 61. Even the soul of man is spoken of as a form "non penitus materiæ immersa;" a way of speaking probably employed for two reasons,-to save the possibility of the soul's separate existence, and to obviate the difficulty of the Scotists, that an unextended, or intense, form like the soul cannot give extension or corporeity. From this difficulty Duns Scotus deduced the existence of a "forma corporeitatis" distinct from the soul; a doctrine not to be confounded with that of Avicenna, who, from the impossibility of conceiving unextended matter, was led to assert the existence of a form of corporeity primitively inherent in all matter.

The word aveuróσTaTos, of which the Latin form ought to be authypostatus, is given by Stephanus, with a reference to Nicetas.

Compare De Augmentis.

Plato mundum cogitationibus, Aristoteles vero etiam cogitationes verbis, adjudicarunt; vergentibus etiam tum hominum studiis ad disputationes et sermones, et veritatis inquisitionem severiorem missam facientibus. Quare hujusmodi placita magis toto genere reprehendenda quam proprie confutanda videntur. Sunt enim eorum, qui multum loqui volunt, et parum scire. Atque abstracta ista materia est materia disputationum, non universi. Verum rite et ordine philosophanti, naturæ plane facienda est dissectio non abstractio (qui autem secare eam nolunt, abstrahere coguntur), atque omnino materia prima ponenda est conjuncta cum forma prima, ac etiam cum principio motus primo, ut invenitur. Nam et motus quoque abstractio infinitas phantasias peperit, de animis, vitis, et similibus, ac si iis per materiam et formam non satisfieret, sed ex suis propriis penderent illa principiis. Sed hæc tria nullo modo discerpenda, sed tantummodo distinguenda; atque asserenda materia (qualiscunque ea sit) ita ornata et apparata et formata, ut omnis virtus, essentia, actio, atque motus naturalis, ejus consecutio et emanatio esse possit. Neque propterea metuendum, ne res torpeant, aut varietas ista quam cernimus explicari non possit; ut postea docebimus. Atque quod materia prima forma nonnulla sit, demonstratur a parabola in hoc, quod Cupidinis est persona quædam. Ita tamen ut materia ex toto, sive massa materiæ, quondam informis fuerit: Chaos enim informe; Cupido persona quædam. Atque hæc cum sacris literis optime conveniunt. Neque enim scriptum est quod Deus hylen' in principio creavit, sed cœlum et terram.

Subjungitur etiam descriptio nonnulla status rerum qualis fuerit ante opera dierum, in qua distincta mentio fit terræ et aquæ, quæ sunt nomina formarum; sed tamen quod massa secundum totum erat informis. Verum introducitur in parabolam Cupido ita personatus, ut sit tamen nudus. Itaque post illos qui materiam ponunt abstractam, proxime (sed in contrarium) peccant illi qui eam ponunt non exutam. Atque de hac re quædam adspersimus in iis quæ de demonstrationibus quales in materiam primam conveniant, et de heterogenea ipsius materiæ, a nobis jam dicta sunt. At hic, quem nunc ingrediemur, est proprius ejus rei tractandæ locus. Videndum ergo ex iis qui principia rerum in materia formata fundaverunt, quinam sint illi qui formam materiæ tribuerint nativam et 'Hymen in the original.-J. S.

2 Compare St. Thomas, Sum. Theol. i. 66. 1.

Inveniuntur

Prima est eorum,

nudam, et qui rursus superfusam et indutam. autem omnino quatuor opinantium sectæ. qui unum quippiam asserunt rerum principium, diversitatem autem entium constituunt in natura ejusdem principii fluxa1 et dispensabili. Secunda eorum, qui principium rerum ponunt substantia unicum, idque fixum et invariabile; diversitatem entium deducunt per hujusmodi principii diversas magnitudines, figuras, et posituras. Tertia eorum, qui plura constituunt rerum principia; et diversitatem entium ponunt in eorum temperamento et mistione. Quarta eorum, qui infinita aut saltem numerosa constituunt rerum principia, sed specificata et effigiata; quibus nihil opus ut comminiscantur aliquid quod res deducat ad multiplex, cum naturam jam a principio disgregent.2 Inter quos secunda secta nobis videtur solummodo Cupidinem exhibere, ut est, nativum et exutum. Prima vero introducit eum tanquam velo discretum. Tertia tunicatum.

Quarta etiam chlamydatum et fere sub larva. Atque de singulis pauca dicemus, ad meliorem parabola explicationem. Primo igitur, ex iis qui unum rerum principium statuerunt, neminem invenimus qui illud de Terra affirmaret. Obstabat scilicet terræ natura quieta et torpens et minime activa, sed cœli et ignis et reliquorum patiens, nè id cuipiam in mentem veniret asserere.3 Attamen prisca sapientia Terram proximam a Chao ponit, Cœlique primo parentem, deinde nuptam; ex quo conjugio omnia. Neque propterea hoc accipiendum, ac si veteres unquam statuissent terram principium essentiæ; sed principium vel originem potius schematismi sive systematis. Itaque hanc rem ad parabolam sequentem de Coelo rejicimus, ubi de Originibus inquiremus; quæ est inquisitio, ad illam de Principiis, posterior.

At Thales Aquam principium rerum posuit. Videbat enim materiam præcipue dispensari in humido, humidum in aqua. Consentaneum autem esse illud rerum principium ponere, in

fluxu in the original.-J. S.

2 In enumerating these four sects, Bacon alludes successively to the Ionian physicists; to the atomists; to Parmenides, Telesius, Empedocles, and many others; and lastly to Anaxagoras.

This remark Bacon may have derived from Aristotle, Metaph. i. 7. However, Hippo of Rhegium, or rather Hippo the atheist who is probably the same person, made earth the principle of all things, at least according to the scholiast on Hesiod's Theogony. (See Heinsius's Hesiod, p. 237.) Others, however, give a different account of Hippo's opinions, and it is possible that the scholiast's story was suggested to him merely by what Aristotle says of him in the third chapter of the same book. As I have remarked in the preface, reference is here made to Hesiod. Plutarch, De Plac. Philosoph. i. 3.

quo virtutes entium et vigores, præsertim elementa generationum et instaurationum, potissimum invenirentur. Genituram animalium humidam; etiam plantarum semina et nuclea, quamdiu vegetarent nec effœta essent, tenera et mollia. Metalla quoque liquescere et fluere, et esse tanquam terræ succos concretos, vel potius aquas quasdam minerales. Terram ipsam imbribus aut irrigatione fluviorum fœcundari et instaurari, nihilque aliud videri terram et limum, quam fæces et sedimenta aquæ. Et aërem planissime esse aquæ exspirationem atque expansionem. Quin et ignem ipsum non concipi, neque omnino durare aut ali, nisi ex humido et per humidum. Pinguedinem autem illam humidi, in qua flamma et ignis sustentantur et vivunt, videri quandam aquæ maturitatem et concoctionem. Corpus rursus et molem aquæ per universum, ut fomitem communem, dispertiri. Oceanum terræ circumfundi. Vim maximam aquarum dulcium subterraneam; unde fontes et fluvii, qui, venarum instar, aquas per terræ et faciem et viscera deportent. At immensas vaporum et aquarum congregationes in supernis esse, utque aliam quandam aquarum universitatem, utpote a qua inferiores aquæ, atque adeo oceanus ipse, reparentur et reficiantur. Etiam ignes cœlestes existimabat aquas illas et vapores depascere; neque enim aut sine alimento subsistere, aut aliunde ali posse; figuram autem aquæ, quæ in ejus particulis (guttis videlicet) cernitur, eandem cum figura universi esse, rotundam nempe et sphæricam; quin et undulationem aquæ, etiam in aëre et flamma, notari et conspici: motum denique aquæ habilem, nec torpescentem, nec præfestinum; numerosissimam autem piscium et aquatilium generationem. Sed Anaximenes Aërem delegit, quod unum esset rerum principium.' Nam si moles in constituendis rerum principiis spectanda sit, videtur aër longe maxima universi spatia occupare. Nisi enim detur vacuum separatum, aut recipiatur superstitio illa de heterogenea cœlestium et sublunarium; quicquid a globo terræ ad ultima cœli extenditur spatii, atque astrum aut meteorum non est, aërea substantia compleri videtur. Atque globi terrestris domicilium instar puncti ad cœli ambitum censetur. In æthere vere2 ipso, quantula portio in stellis conspergitur? cum in citimis sphæris singulæ conspiciantur, in ultima, licet ingens earum numerus sit, tamen præ spatiis interstellaribus exiguum quiddam spatii

Plutarch, 1. c.

2 So in the original: probably a mistake for verò. — J. S.

« AnteriorContinuar »