Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cupido ab antiquis sapientibus ponitur in parabola sine parente, id est, sine causa. Neque nihil in hoc est; imo haud scimus an non res omnium maxima. Nil enim philosophiam peræque corrupit ac illa inquisitio parentum Cupidinis; hoc est, quod philosophi principia rerum quemadmodum in natura inveniuntur non receperunt et amplexi sunt, ut doctrinam quandam positivam, et tanquam fide experimentali; sed potius ex legibus sermonum et ex dialecticis et mathematicis conclusiunculis atque ex communibus notionibus et hujusmodi mentis extra naturam exspatiationibus ea deduxerunt. Itaque philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitandum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat; quia in hujusmodi perceptionibus universalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis quæ familiariter occurrunt et quæ una et subito mentem subire et ferire possunt maxime moveri consuerit; fit ut cum ad ea quæ secundum experientiam maxime universalia sunt se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit, tum demum, tanquam adhuc notiora appetens, ad ea quæ ipsum plurimum affecerint aut illaqueaverint se vertit, et ea ut magis causativa et demonstrativa quam ipsa illa universalia sibi fingit.

Itaque quod prima rerum essentia, vis, et Cupido, sine causa sit, jam dictum est. De modo vero ejus rei (quæ causam non recipit) videndum. Modus autem et ipse quoque perobscurus est; idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido, ovum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus philosophus ita pronuntiat: Cuncta fecit Deus pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem.2 Lex enim summa essentiæ atque naturæ, quæ vicissitudines rerum secat et percurrit (id quod ex verborum complexu describi videtur, opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem), vis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cujus multiplicatione omnis rerum varietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Aptissime autem refertur illud de ovo Noctis ad demonstrationes per quas Cupido iste in lucem editur. Quæ enim per affirmativas concluduntur, videntur partus lucis; quæ vero per negativas et exclusiones, ea tanquam

2 Eccles. iii. 11.

'Compare Nov. Org. i. 48. VOL. III.

G

Fingitur quoque et celebratur alter Cupido minor, Veneris filius, in quem attributa antiquioris transferuntur, et propria multa adjiciuntur.

Fabula ista, cum sequenti de Cœlo, brevi parabolæ complexu proponere videtur doctrinam de principiis rerum et mundi originibus, non multum dissidentem ab ea philosophia quam Democritus exhibuit; nisi quod videatur aliquanto magis severa, et sobria et perpurgata. Ejus enim viri, licet acutissimi et diligentissimi, contemplationes gliscebant tamen, et modum tenere nesciæ erant, nec se satis stringebant aut sustinebant. Atque etiam hæc ipsa placita quæ in parabola delitescunt, quamvis paulo emendatiora, talia sunt qualia esse possunt illa quæ ab intellectu sibi permisso, nec ab experientia continenter et gradatim' sublevato, profecta videntur; nam illud vitium existimamus etiam prisca secula occupasse. In primis autem intelligendum est, quæ hic afferuntur conclusa et prolata esse ex authoritate rationis humanæ solummodo, et sensus fidem secuta cujus jampridem cessantia et deficientia oracula merito rejiciuntur, postquam meliora et certiora mortalibus ex parte verbi divini affulserint. Itaque Chaos illud, quod Cupidini coævum erat, massam sive congregationem materiæ inconditam significabat. Materia autem ipsa, atque vis et natura ejus, denique principia rerum, in Cupidine ipso adumbrata erant. Ille introducitur sine parente, id est sine causa: causa enim effectus veluti parens est; idque in tropis familiare et fere perpetuum est, ut parens et proles causam et effectum denotent. Materiæ autem primæ, et virtutis atque actionis propriæ ejus, causa nulla esse potest in natura (Deum enim semper excipimus); nihil enim hac ipsa prius. Itaque efficiens nulla, nec aliquid naturæ notius; ergo nec genus, nec forma. Quamobrem quæcunque tandem sit illa materia atque ejus vis et operatio, res positiva est et surda, atque prorsus ut invenitur accipienda, nec ex prænotione aliqua judicanda. Etenim modus si sciri detur, tamen per causam sciri non potest, cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Est enim terminus quidam verus et certus causarum in natura: atque æque imperiti est et leviter philosophantis, cum ad ultimam naturæ vim et legem positivam ventum sit causam ejus requirere aut fingere, ac in iis quæ subordinata sunt causam non desiderare. Quare

2

1 gradatum in original. — J. S

2 Compare Nov. Org. i, 48.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido vere ovum exclusum a Nocte; notitia enim ejus (quæ omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negativas. Probatio autem per exclusionem facta, quædam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur; quare præclare Democritus atomos sive semina, atque eorum virtutem, nullius rei similia quæ sub sensum cadere posset asseruit; sed ea prorsus cæca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiavit:

Neque sunt igni simulata, neque ulli
Præterea rei quæ corpora mittere possit
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus:1

Et rursus de virtute eorum:

At primordia gignundis in rebus oportet
Naturam clandestinam cæcamque adhibere,
Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet.❜

Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquæ guttis, neque auræ bullis, neque pulveris granis, neque spiritus aut ætheris minutiis, similes sunt. Neque vis et forma eorum aut grave quiddam est aut leve, aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum, aut durum aut molle, qualia in corporibus grandioribus inveniuntur; cum istæ virtutes, et reliquæ id genus, compositæ sint et conflatæ. Neque similiter motus naturalis atomi aut motus ille est descensus, qui appellatur naturalis, aut motus illi oppositus (plage), aut motus expansionis et contractionis, aut motus impulsionis et nexus, aut motus rotationis cœlestium, aut quispiam ex aliis motibus grandiorum, simpliciter. Atque nihilominus et in corpore atomi elementa omnium corporum, et in motu et virtute atomi initia omnium motuum et virtutum insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia parabolæ a philosophia Democriti dissentire videtur. Democritus enim non omnino parabolæ tantum, sed et sibi quoque impar et fere contrarius reperitur, in iis quæ amplius ab eo circa hoc dicta sunt. Debuit enim motum heterogeneum atomo tribuere, non minus quam corpus heterogeneum et virtutem heterogeneam. Verum ille motus duos, descensus gravium et adscensus levium (quem per plagam sive percussionem magis gravium pellendo minus gravia in superius expediebat), delegit ex motibus gran

[blocks in formation]

diorum, quos atomo ut primitivos communicaret.' Parabola autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum de quibus diximus exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo Nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de ejus natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in affirmativis non terminentur. Alia vero est hujus rei ratio; ea scilicet, ut post debitas exclusiones et negationes aliquid affirmetur et constituatur, et ut ovum quasi a tempestiva et matura incubatione excludatur; neque tantum ovum excludatur Nocte, sed etiam ex ovo excludatur persona Cupidinis; hoc est, ut non tantum educatur et extrahatur hujusce rei notio quædam ex ignoratione, verum etiam notio distincta et confusa. Atque de demonstrationibus, quales eæ circa materiam primam esse possint, hæc habuimus quæ cum sensu parabolæ maxime convenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam, et dotes ejus, quas tanta circumstat nox; et videndum quid parabola ad illam lucis afferat. Neque nos fugit, opiniones hujusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes accedere. Atque ejus certe rei periculum jam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quæ quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat et a communibus notionibus erat remotior, a vulgo pueriliter accipiebatur; sed et philosophiarum aliarum quæ ad vulgi captum magis accedebant disputationibus, tanquam ventis, agitata et fere exstincta est. Et tamen etiam ille vir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus dictus est ob multiplicem scientiam3, et inter omnes philosophos omnium consensu maxime physicus est habitus, ut Magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnæ et dimicationes (qui Ottomannorum more de regno suo philosophiæ anxius erat, nisi fratres trucidasset; cui etiam curæ erat, ut ex ejus verbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua violentia, nec etiam Platonis majestas et solennia tantum reverentia potuerunt, ut

"Cuncta necesse est
Aut gravitate sua ferri primordia rerum,
ictu forte alterius."

LUCRET. ii. 82. But Democritus himself did not ascribe gravity to the atom, and in this as in some other points Bacon was misled by assuming that Lucretius always represents the opinions of Democritus. See Stobæus, Eclog. Phys. i. 15.

2 So in the original. I suppose minime, or some equivalent word, has dropped out. M. Bouillet suggests the substitution of nec for et.-J. S.

Diog. Laert. ix. 37. But see Mullach. Quæst. Democ. p. 54.

« AnteriorContinuar »