Imágenes de páginas
PDF
EPUB

propagandam fortissimo, deinde ad errores pariendos innocentissimo, et ante omnia, qui sibi legitimum lectorem seponat.

De officio interpretis.

10. Ita moratus et comparatus interpres ad hunc modum procedat. Conditionem hominis reputabit, impedimenta interpretationis removebit, tum ad opus accinctus historiam parabit et ordinatas chartarum sequelas, unaque usus, co-ordinationes, occurrentias et schedulas instituet. Rerum solitudinem et sui similitudinem repræsentabit. Quin et rerum delectum habebit, quæque maxime primitivæ sunt vel instantes, id est vel rerum aliarum inventioni, vel humanis necessitatibus præcipue conducunt, præordinabit. Instantiarum etiam præeminentias' observabit, quæ ad operis compendium plurimum possunt. Atque ita instructus re-ordinationes demum, et chartas novellas, ac ipsam interpretationem facilem jam et sponte sequentem, imo mente fere præreptam, mature et feliciter aggredietur et perficiet. Quod ubi fecerit, continuo veros, æternos, et simplicissimos naturæ motus, ex quorum ordinato et calculatissimo progressu infinita hæc tum præsentis tum omnis ævi varietas emergit, pura et nativa luce videbit et numerabit. Interimque ab initio operis humanis rebus multa et incognita, veluti fœnus, assidue recipere non omittet. Sed hinc denuo totus in humanos usus rerumque præsentium statum conversus et intentus, omnia diversa via et ad actionem ordinabit et disponet. Naturis secretissimis alias declaratorias, et absentissimis alias superinductorias assignabit. Et deinde tandem veluti altera natura plerumquitates condet, quarum errores pro monstris sint, salva etiam tamen sibi artis prærogativa.

De provisu rerum.

11. Tu autem spe et studio languidis hæc hauris (fili) mirarisque si tanta supersit operum fructuosissimorum et prorsus incognitorum ubertas, ea non antehac, aut jam subito esse inventa; simul etiam cujusmodi ea sint, nominatim requiris, visque tibi aut immortalitatem, aut indolentiam, aut voluptatem transportantem promitti. Verum tu tibi largire (fili) spemque ex scientia aucupabere, ut ex ignorantia desperationem cepisti.2

To these Bacon afterwards gave the name of Prerogativa. 2 cœpisti in the original. — J. S.

tardi

An etiam arte adoptandum est opus? At dubitationi tuæ
quoad licet satisfaciam, moremque tibi geram. Quod hæc
subito nota sint, nil mirum, fili. Scientia celeris, tempus
partus est.
Etiam nobilia quæ ante hæc inventa sunt, non
luce prioris cognitionis sensim, sed casu (ut loquuntur) affatim
inventa sunt. In mechanicis autem est quædam rei jam inventa
extensio, sed novæ inventionis nomen non meretur. Non lon-
gum (fili) sed ambiguum est iter. Quod autem hæc non ante
hoc tempus in conspectum se dedisse ais', an tibi compertum est
quantum omni antiquitati, vel omnibus in regionibus, vel etiam
singulis hominibus innotuerit? Sed fere assentior tibi (fili)
teque altius manu ducam. Non dubitas quin si homines non
forent, multa eorum quæ arte (ut loquuntur) facta sunt, defu-
tura fuissent, ut statuam marmoream, stragulam vestem. Age
vero, et homines an non habent et ipsi suos motus quibus ob-
temperant? Sane (fili) magis subtiles, et difficilius a scientia
comprehensos, sed æque certos. Profecto, inquies, homines
voluntati parent. Audio, sed hoc nihil est. Qualis causa est
fortuna in universo, talis est voluntas in homine.2 Si quid er-
go nec sine homine producitur, et jacet etiam extra hominis vias,
an non nihilo æquale est? Homo etiam in quædam veluti oc-
currentia impingit, alia fine præviso et mediis cognitis exequi-
tur. Mediorum tamen notitiam ex obviis sumit. Quo igitur
in numero reponentur ea, quæ nec effectum obvium, nec opera-
tionis modum et lucem ex obviis sortiuntur. Talia opera Epi-
stemides vocantur, id est scientiæ filiæ, quænon alias in actum
veniunt quam per scientiam et interpretationem meram, cum
nihil obvii contineant. Inter hæc autem et obvia quot gradus
numerari putas? Tene (fili) et obsigna.

12. Postremo loco tibi consulo (fili) quod facto imprimis opus est, hoc est, ut mente illuminata et sobria interpretationem rerum divinarum et naturalium distinguas, neve has ullo modo inter se committi patiare. Satis erratum est in hoc genere. Nihil hic nisi per rerum inter se similitudines addiscitur. Quæ licet dissimillimæ videantur, premunt tamen similitudinem germanam interpreti notam. Deus autem sibi tantum similis est absque tropo. Quare nullam ad ejus cognitionem hinc lucis sufficientiam expecta. Da fidei, quæ fidei sunt.

aio in the original.

2 Fortune is spoken of in the Nov. Org. (i. 60.) as nomen rei quæ non est.

3 tibi in the original.-J. S.

- J. S.

[ocr errors]
[ocr errors]

APHORISMI ET CONSILIA.

SE S

PREFACE

TO THE

APHORISMI ET CONSILIA.

THE fragment which follows stands in Gruter's volume (in which it first appeared) immediately before the Sententiæ XII.; but there is evidently no connexion between the two, and I conclude that this was the later written from its nearer resemblance to the Novum Organum in those passages which occur in all three, and can be compared.

When it was written is another question, and one on which I can offer no opinion. A memorandum in the Commentarius Solutus, 26. July, 1608,-"The finishing of the Aphorisms, Clavis Interpretationis, and then setting forth of the book," -refers no doubt to some paper of the kind; some early rudiment of the Novum Organum; but it is impossible to say whether the Aphorisms alluded to are these or not. The note at the end, reliqua non erant perfecta, implying that the paper had been laid by in its unfinished state, makes the memoranThe notes to this are dum particularly applicable to them. Mr. Ellis's.

J. S.

« AnteriorContinuar »