Imágenes de páginas
PDF
EPUB

neque enim tempus refutationibus terere convenit. Horum primum est, quod omnia supra lunam inclusive sint incorruptibilia, neque novas generationes aut mutationes ullo modo patiantur. De quo alibi dictum est, quod sit superstitio et vaniloquium. Verum ex hoc fonte illud ingens malum, quod ex omni anomalia novas atque (ut putant) emendatas confingant astronomi theorias, et rebus sæpius tanquam fortuitis applicant causas æternas et invariabiles. Secundum est, quod cœlo (cum sit scilicet ex essentia quinta et minime elementari) non competant actiones illæ turbulenta, compressionis, relaxationis, repulsionis, cessionis, et similium, quæ videntur progigni a mollitia quadam corporum et duritia, quæ habentur pro qualitatibus elementaribus. Hæc vero assertio est abnegatio insolens et licentiosa rerum et sensus. Ubicunque enim corpus naturale positum sit, ibi est antitypia quoque, idque pro modo corporis. Ubicunque vero corpora naturalia et motus localis, ibi vel repulsio, vel cessio, vel sectio; hæc enim quæ dicta sunt, compressio, relaxatio, repulsio, cessio, cum multis aliis, sunt passiones materiæ catholicæ ubique locorum. Attamen ex hoc fonte nobis emanavit illa multiplicatio circulorum perplexorum ad libitum, quos tamen volunt ita et consignari inter se, et alios intra alios moveri et verti tanto lævore et lubricitate, ut nulla nihilominus sit impeditio, nulla fluctuatio; quæ omnia phantastica plane sunt et rebus insultant. Tertium est, quod singulis corporibus naturalibus singuli competant motus proprii; et si plures inveniantur motus, omnes, excepto uno, sint aliunde, et ex movente aliquo separato. Quo falsius quicquid nec excogitari potest, cum universa corpora ex multiplici rerum consensu motibus etiam pluribus prædita sint, aliis dominantibus, aliis succumbentibus, aliis etiam latentibus nisi provocentur; proprii autem rerum motus nulli sint nisi mensuræ exactæ, et modi motuum communium. Atque hinc rursus nobis prodiit primum mobile separatum, et cœli super cœlos, et inædificationes novæ continenter, ut motuum tam diversorum præstationibus sufficere possint. Quartum est, quod omnes motus cœlestium dispensentur per circulos perfectos; quod onerosum valde est, et portenta illa eccentricorum et epicyclorum nobis peperit; cum tamen, si naturam consuluissent, motus ordinatus et uniformis sit circuli perfecti; motus vero ordinatus, sed multiformis, qualis invenitur in cœlestibus compluribus, sit aliarum lincarum; meritoque Gilbertus hæc deridet, quod non verisi

mile sit naturam confinxisse rotas, quæ, exempli gratia, in circuitu contineant milliare unum aut alterum, ad hoc ut feratur pila palmaris. Tantulæ enim magnitudinis videtur esse corpus planetæ ad eos quos ad deferendum illud fingunt circulos. Quintum est, quod stellæ sint partes orbis sui tanquam clavo fixæ. Hoc vero evidentissime est commentum eorum qui mathemata, non naturam tractant, atque motum corporum tantum stupide intuentes, substantiarum omnino obliviscuntur. Ista enim fixatio, particularis est affectus rerum compactarum et consistentium, quæ firmas habent prehensiones ob pressuras partium. Inopinabile autem prorsus est si transferatur ad mollia vel liquida. Sextum est, quod stella sit densior pars orbis sui; illæ vero neque partes sunt, neque densiores. Non enim homogenea sunt cum æthere, et gradu tantum, sed plane heterogenea, et substantia differunt; atque ea quoque substantia quoad densitatem rarior est et magis explicata quam ætherea. Sunt et alia complura placita ejusdem vanitatis; sed hæc ad id quod agitur sufficient. Atque hæc de placitis philosophiæ circa cœlestia dicta sint. Quod vero ad hypotheses astronomorum attinet, inutilis fere est earum redargutio, quæ nec ipsæ pro veris asseruntur, et possint esse variæ, et inter se contrariæ, ut tamen phænomena æque salvent et concinnent. Itaque sit cautum, si placet, inter astronomiam et philosophiam, tanquam fœdere convenienti et legitimo, ut scilicet astronomia præhabeat hypotheses quæ maxime expeditæ sunt ad compendia computandi, philosophia eas quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ ; atque ut astronomia hypotheses rei veritati non præjudicent, et philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomia explicabilia. Atque de hypothesibus ita esto. At de observationibus astronomicis quæ accumulantur assidue, quæque jugiter a cœlo tanquam aquæ scaturiunt, illud omnino homines monitos volumus; ne forte de illis verum sit quod eleganter fingitur de musca Æsopi, quæ sedens super temonem currus Olympici, Quantum, inquit, pulverem ego excito? Ita observatio aliqua pusilla, eaque quandoque instrumento, quandoque oculo, quandoque calculo titubans, quæque possit esse propter veram aliquam in cœlo mutationem, novos cœlos et novas sphæras et circulos excitat. Neque hæc eo dicimus, quod remitti debeat aliqua industria

1 Physiologia Nova, ii. 11.

2 See Arist. De Cœlo, ii. 7.

observationum et historiæ, quam omnibus modis acuendam et intendendam esse dicimus, sed tantummodo ut adhibeatur prudentia et summa et sedata judicii maturitas, in abjiciendis aut mutandis hypothesibus. Itaque patefacta jam via, de motibus ipsis dicemus pauca et in genere. Quatuor autem genera esse diximus motuum majorum in cœlestibus. Motum per profundum cœli attollentem et demittentem; motum per latitudinem zodiaci exspatiantem ad austrum et boream; motum per consequentiam zodiaci, citum, tardum, progressivum, retrogradum, statarium; et motum elongationis a sole. Neque objiciat quispiam, motum illum secundum latitudinis, sive draconum, potuisse referri ad motum illum magnum cosmicum, cum sit inclinatio alternans versus austrum et boream, quod et spiræ illæ de tropico in tropicum similiter sunt, nisi quod ille motus sit tantum spiralis, iste vero etiam sinuosus et minoribus multo intervallis. Neque enim hoc nos fugit. Sed plane non sinit constans et perpetuus motus solis in ecliptica absque latitudine et draconibus, qui tamen sol communicat cum cæteris planetis quoad spiras inter tropicos, nos in hac opinione versari. Itaque alii fontes et hujus et reliquorum trium motuum quærendi sunt. Atque hæc sunt illa, quæ circa motus cœlestium nobis videntur minus habere incommodi. Videndum vero quid negent, et quid affirment. Negant terram rotare. Negant esse in cœlestibus duos motus ab oriente in occidentem alterum'; atque affirmant anteversionem et relictionem. Negant obliquum circulum et diversam politatem ejus; et affirmant spiras. Negant primum mobile separatum et raptum: et affirmant consensum cosmicum tanquam commune vinculum systematis. Affirmant motum diurnum inveniri non in cœlo, sed et in aëre, aquis, etiam extimis terræ, quoad verticitatem. Affirmant consecutionem et volubilitatem illam cosmicam in fluidis, esse verticitatem et directionem in consistentibus, usque quo perveniatur ad immobile sincerum. Negant stellas figi tanquam nodos in tabula. Negant eccentricos, epicyclos, et hujusmodi fabricas esse reales. Affirmant motum magneticum sive congregativum vigere in astris, ex quo ignis ignem evocat et attollit. Affirmant in cœlis planetarum corpora planetarum velocius moveri et rotare quam reliquum cœli ubi siti sunt, quod utique rotat, sed tardius. Affirmant ex ea inæqualitate fluctus et undas et reciprocationes

So in the original. Supply, according to M. Bouillet's suggestion, alterum ab occidente in orientem.-J. S.

atheris planetarum, atque ex iis varios motus educi. Affirmant necessitatem in planetis volvendi celerius et tardius, prout locantur in cœlo sublimius aut humilius, idque ex consensu universi. Sed simul affirmant tædium præternaturalis incitationis in planetis et majoris et minoris circuli. Affirmant solisequium ex natura inopiosa in ignibus infirmioribus Veneris et Mercurii; cum etiam inventæ sint a Galilæo stellulæ errantes Jovis asseclæ. Ista autem nos tanquam in limine historiæ naturalis et philosophiæ stantes prospicimus, quæ quanto quis magis se immerserit in historiam naturalem, tanto fortasse probabit magis. Attamen testamur iterum nos hic teneri nolle. In his enim, ut in aliis, certi viæ nostræ sumus, certi sedis nostræ non sumus. Hæc vero interfati sumus, ne quis existimet nos vacillatione judicii aut inopia affirmandi negativas quæstiones malle. Itaque tenebimus, quemadmodum cœlestia solent (quando de iis sermo sit), mobilem ' constantiam.

' ["nobilem" in the original.] The sense requires mobilem, and the antithesis mobilis constantia is I think quite in Bacon's manner.

DE

INTERPRETATIONE NATURÆ

SENTENTIÆ XII.

« AnteriorContinuar »