Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sedimentum ultimum flammæ cœlestis; cum flamma (secundum densitatem), non minus quam aër et liquores, innumeros recipiat gradus. Affirmat, flammam vere et libenter locatam fişi et constare, non minus quam aërem vel aquam, nec esse rem momentaneam et successivam tantum in mole sua, per renovationem et alimentum, ut hic fit apud nos. Affirmat, flammam habere naturam coitivam vel congregativam in globos, quemadmodum natura terrea, minime similem aëri et aquæ, quæ congregantur in orbibus et interstitiis globorum, sed nusquam in globos integros. Affirmat, eandem naturam flammeam is loco proprio (id est cœlo stellato) spargi glomerationibus infinitis, ita tamen ut non exuatur dualitas illa, ætheris et sideris, nee continuetur flamma in empyreum integrum. Affirmat, sidera veras flammas esse, sed actiones flammæ in cœlestibus neutiquam trahendas ad actiones flammæ nostræ, quarum pleræque per accidens tantum perfunguntur. Affirmat, ætherem interstellarem et sidera habere rationes ad invicem aëris et flamma, sed sublimatas et rectificatas. Atque de substantia Thematis sive Systematis Universi, hujusmodi quædam occurrunt. Nunc de motibus cœlestium dicendum, cujus gratia hæc adduximus. Consentaneum videtur ut quies non tollatur e natura, secundum aliquod totum (nam de particulis nunc non est sermo). Hoc (missis argutiis dialecticis et mathematicis) ex eo maxime liquet, quod incitationes et celeritates motuum cœlestium remittant se per gradus, ut desituræ in aliquod immobile; et quod etiam cœlestia participant ex quiete secundum polos; et quod si tollatur immobile, dissolvitur et spargitur systema. Quod si sit coacervatio quædam et massa naturæ immobilis, non videtur ulterius quærendum, quin ea sit globus terræ. Compactio enim densa et arctata materiæ inducit dispositionem erga motum torpescentem et aversam; quemadmodum contra, explicatio laxa promptam vel habilem. Neque male introducta est a Telesio (qui instauravit philosophiam Parmenidis et disputationes in libro de primo frigido) in naturam, non certe coëssentialitas et conjugatio (quod ille vult), sed tamen affinitas et conspiratio; videlicet ex altera parte, Calidi, Lucidi, Tenuis et Mobilis, et ex parte opposita, Frigidi, Opaci, Densi, et Immobilis; ponendo sedem primæ conspirationis in cœlo, secundæ in terra. Quod si ponatur quies et immobile, videtur etiam poni debere motus absque termino et summe mobile, maxime in naturis oppositis. Is motus est fere rotationis, qualis invenitur in genere in cœle

.

[ocr errors][ocr errors]

stibus. Agitatio enim in circulo terminum non habet, et videtur
manare ex appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat
et se sequatur, et proprios petat amplexus, et naturam suam
excitet, eaque fruatur, et propriam operationem exerceat; cum
contra, latio in recta, itineraria videatur, et movere ad terminum
cessationis sive quietis, et ut aliquid assequatur et dein motum
suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui est motus
verus et perennis et cœlestibus vulgo putatur proprius, viden-
dum quomodo se expediat, et quo moderamine se incitet et
frænet, et qualia omnino patiatur. Quæ dum explicamus, for-
mositatem illam mathematicam (ut motus reducantur ad circulos
perfectos, sive eccentricos sive concentricos), et magniloquium
illud (quod terra sit respectu cœli instar puncti, non instar
quanti), et complura alia astronomorum inventa commentitia,
ad calculos et tabulas relegabimus. At primo motus cœlestium
dividemus. Alii cosmici sunt, alii ad invicem. Eos dicimus co-
smicos, quos cœlestia ex consensu non cœlestium tantum, sed
universitatis rerum nanciscuntur. Eos ad invicem, in quibus
alia corpora cœlestia ex aliis pendent. Atque vera et neces-
saria est ista divisio. Terra itaque stante (id enim nunc nobis
videtur verius)', manifestum est cœlum motu diurno circum-
ferri, cujus motus mensura est spatium viginti quatuor horarum
vel circiter: consequentia autem ab oriente in occidentem;
conversio super puncta certa (quos polos vocant) australe
et boreale. Etenim non jactantur cœli super polos mobiles,
nec rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque hic
motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus, nisi quatenus
recipit et decrementa et declinationes; seeundum quæ decre-
menta et declinationes transverberat motus iste universum
rerum mobilium, et permeat a cœlo stellato usque ad viscera et
interiora terræ ; non raptu aliquo prehensivo aut vexativo, sed
consensu perpetuo. Atque iste motus in cœlo stellato per-
fectus est et integer, tam mensura justa temporis quam restitu-
tione plena loci. Quanto autem deceditur e sublimi, tanto iste
motus imperfectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam

'Bacon, in his later writings, rejected more decidedly than in this passage the doctrine of the earth's motion. Thus in the Nov. Org. ii. 46., it is said that Galileo's theory of the tides is founded on a "concessum non concessibile," namely, that the earth moves; and, in the third book of the De Augmentis, Bacon, in speaking of the cumbrous machinery of the Ptolemaic system, remarks, "harum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit."

[ocr errors]

aberrationis a motu circulari. Ac primo de tarditate dicendum separatim. Affirmamus Saturnum motu diurno tardius moveri, quam ut circumferatur aut restituatur ad idem punctum intra viginti quatuor horas, sed cœlum stellatum incitatius ferri, et prævertere Saturnum eo excessu, qui intra tot dies quot annos conficiunt triginta, universo cœli ambitui respondeat. Similiter de reliquis planetis dicendum, pro diversitate periodorum cujusque planetæ; adeo ut motus diurnus cœli stellati (in ipsa periodo, absque respectu ad magnitudinem circuli) sit fere per horam unam velocior quam motus diurnus lunæ. Si enim luna cursum suum 24 diebus posset expedire, tum excessus ille horæ integræ foret. Itaque motus decantatus adversitatis et renitentiæ ab occidente in orientem, qui attribuitur planetis tanquam proprius, verus non est, sed tantum per apparentiam, ex præcursione cœli stellati occidentem versus, et relictione a tergo planetarum versus orientem. Quo posito, manifestum est velocitatem istius motus cosmici, ordine non perturbato, descendendo decrescere, ut quo propius quique planeta appropinquet ad terram, eo tardius moveat; cum recepta opinio ordinem perturbet et invertat; et motum proprium tribuendo planetis, in illud absurdum incidat, ut planetæ, quo propinquiores sint ad terram (quæ est sedes naturæ immobilis) eo velocius moveri ponantur, id quod per remissionem violentiæ primi mobilis, astronomi excusare nugatorie et infeliciter conantur. Quod si cui mirum videatur, tantis spatiis quanta sunt a cœlo stellato ad lunam, motum istum tam parvis partibus, minus scilicet hora una, quæ est motus diurni pars 24a, decrescere: succurrit illud, quod singuli planetæ minores circulos, quo terræ propiores sint, conficiant, et breviore ambitu rotent; ut addito decremento magnitudinis circuli ad decrementum temporis sive periodi, motus iste insigniter decrescere cernatur. Atque hactenus de velocitate seorsim locuti sumus, perinde ac si planetæ (positi, exempli gratia, sub æquinoctio, aut aliquo ex parallelis) anteverterentur tantum a cœlo stellato, et ab invicem, sed tamen sub eodem illo circulo. Hæc enim simplex foret relictio absque obliquitate. At manifestum est, planetas non solum impari gradu contendere, sed nec ad idem punctum circuli reverti, verum deflectere versus austrum et boream, cujus deflexionis limites sunt tropici; quæ deflexio nobis Circulum Obliquum, et Diversam Politatem ejus progenuit; quemadmodum illa celeritatis inæqualitas motum illum Renitentiæ. Neque vero hoc etiam commento naturæ

reru

acce

tur.

qua

im

ex

hu

CO

TE

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

erum opus est, cum recipiendo lineas spirales (id quod proxime accedit ad sensum et factum) res transigatur, et ista salventur. Atque (quod caput rei est) spiræ istæ nil aliud sunt quam defectiones a motu circulari perfecto, cujus planetæ sunt impatientes. Prout enim substantiæ degênerant puritate, et explicatione, ita degenerant et motus. Evenit autem, quemadmodum in celeritate sublimiores planetæ feruntur velocius, humiliores tardius, ita etiam ut sublimiores planetæ propiores conficiant spiras, quæque circulos propius referant; humiliores vero, spiras magis disjunctas et hiantes. Deceditur enim perpetuo descendendo magis ac magis et a flore illo velocitatis et a perfectione motus circularis, ordine nusquam perturbato. In eo tamen planetæ conspirant (utpote corpora multum retinentia naturæ communis, licet aliter differentia) ut habeant eosdem limites deflexionis. Neque enim Saturnus intra tropicos remeat, neque Luna extra Tropicos exspatiatur (et tamen de exspatiatione stellæ Veneris non negligendum quod ad aliquibus traditum et notatum est), sed universi planetæ, sive sublimiores sive humiliores, postquam ad tropicos perventum est se vertunt et retexunt, pertæsi minoris spiræ, qualis subeunda foret si polis magis appropinquarent; eamque jacturam motus, veluti destructionem naturæ suæ, exhorrentes. Utcunque enim in cœlo stellato et stellæ prope polos et stellæ circa æquinoctium ordines et stationes suas servant, aliæ ab aliis in ordinem redactæ, summa et æquabili constantia; planetæ nihilominus videntur esse hujusmodi mixtæ naturæ, ut nec breviorem gyrum omnino, nec ampliorem libenter ferant. Atque ista videntur nobis paulo meliora circa motus cœlestes, quam raptus et motuum repugnantia, et diversa politas zodiaci, et inversus ordo celeritatis, et hujusmodi, quæ nullo modo cum natura rerum conveniunt, licet pacem qualem qualem colant cum calculis. Neque ista non viderunt astronomi præstantiores; sed arti suæ intenti, et circa perfectos circulos inepti, et subtilitates captantes, et philosophiæ malum2 morigeri, naturam sequi contempserunt. Verum istud sapientium arbitrium imperiosum in naturam, est ipsa vulgi simpli

It appears from this that Bacon was not aware of the obliquity to the ecliptic of all the planetary orbits.

'M. Bouillet corrects this into male, remarking "vulgo legitur malum quod construi nequit." He was apparently not aware that malum is used adverbially. If any change were made, I should prefer to read malæ,

citate et credulitate deterius; si quis manifesta, quia suni manifesta, fastidit.' Et tamen ingens est illud malum, et latissime patet; ut ingenium humanum, cum par rebus esse non possit, supra res esse malit. Jam vero inquirendum utrum motus iste unicus et simplex, in circulo et spira, ab oriente in occidentem, super polos certos australem et borealem, desinat et terminetur cum cœlo, an etiam deducatur ad inferiors, Neque enim liberum erit hujusmodi placita confingere hic in proximo, qualia supponunt in cœlestibus. Itaque si in his regionibus quoque reperiatur ille motus, apparebit etiam in cœlo eum talem esse secundum naturam communem sive cosmicam, qualem nos illam experimur. Primo itaque plane constat, illum cœli terminis non contineri. Verum hujusce rei demonstrationes et evidentias in Anticipatione nostra de Fluxu et Refluxu Maris plene tractavimus; itaque ad illam homines rejicimus; et hoc velut posito et concesso, ad reliquos motus cœlestium pergemus. Eos autem non Cosmicos, sed ad invicem esse diximus. Quatuor sunt genera motuum in cœlestibus visibilium, præter eum quem diximus Cosmicum, qui est motus diurnus per spiras intra tropicos. Aut enim attolluntur stellæ altius, et rursus demittuntur humilius, ut sint longius et propius a terra: aut flectunt se et sinuant per latitudinem zodiaci, excurrendo magis ad austrum aut magis ad boream, atque efficiendo eos quos vocant Dracones: aut incitatione atque etiam consecutione motus (hæc enim duo conjungimus) variant, gradiendo aliquando celerius, aliquando tardius, aliquando in progressu, aliquando in regressu, aliquando etiam stando et morando; aut ad distantiam aliquam a sole magis aut minus alligantur et circumscribuntur. Horum causas et naturas reddemus tantum in genere et per capita; id enim hoc loco nostrum postulat institutum. Verum ad hoc ut viam præmuniamus et aperiamus, dicendum aperte quid sentiamus. de quibusdam tam placitis philosophicis quam hypothesibus astronomicis, et de observationibus etiam astronomorum per varia secula, ex quibus artem suam instaurant; quæ omnia videntur nobis esse erroris et confusionis plena. Sunt itaque axiomata sive potius placita nonnulla, quæ a philosophis accepta, et in astronomiam translata, et male credita, artem corruperunt. Simplex autem erit rejectio et judicium nostrum ;

} fastidii in the original: first corrected, I believe, by Birch.-J. S.

« AnteriorContinuar »