Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

habere potest rationem octogecuplam. Vesica eo quo diximus modo sufflata, si nullum detur spiraculum, sed integra ab igne removeatur, statim ab inflatione illa decrescit, et subsidet, et contrahitur. Vapor dum vesica turget ex foramine emissus, aliam fere speciem a vapore communi aquæ habebat, magis raram et perspicuam, et erectam, nec cum aëre tam cito se miscentem.

Monita.

Ne quis putet, si major fuisset aquæ absumptio, tanto majorem vesicam impleri potuisse; nobis enim hoc expertis res non successit, sed inflatio quæ fit, fere confertim fit, nec gradatim. Id partim adustioni vesica tribuimus quæ facta est obstinatior nec cedebat facile, et erat forte porosior (hoc vero calore humido, ut balneo Maria, corrigi poterat); sed illud magis in causa esse putamus, quod vapor copiosior factus per successionem continuam, vergit ad restitutionem, et se ipse condensat. Itaque nec est æquiparandus vapor iste qui in vesicam recipitur, vaporibus qui intra clibana' recipiuntur; quia illi se mutuo subsequentes et trudentes densant, isti vero a vesica mollitie et cessione, præsertim sub initiis (ut diximus) antequam copia restitutionem incitet, se expandunt ut volunt.

Expansio vaporis aquæ omnino non est judicanda ex adspectu vaporis qui in aërem evolat; ille enim vapor statim cum aëre mistus longe maximam corporis misti dimensionem ab aëre mutuatur, nec sua stat mole. Itaque amplificatur ad molem quampiam aëris in quem recipitur, ad exemplum parvæ portionis vini rubei, aut alterius rei infectæ et coloratæ, quæ magnam quantitatem aquæ tingit. Rationes exacta in tanta subtilitate, nec sine inutili et curiosa indagine haberi possunt, nec ad id quod agitur magnopere juvant. Satis est, ut pateat ex hoc experimento, rationem vaporis ad aquam non esse duplam, non decuplam, non quadragecuplam, non rursus millecuplam, non ducentuplam etc. Termini enim naturarum, non gradus, in præsentia investigantur. Itaque si quis suo experimento in rationem istam octogecuplam) vel propter figuræ vitri differentiam, vel propter vesica duritiem aut mollitiem, vel propter caloris modum) non incidat, id rem nullius esse momenti sciat. Nemo erit (existi

1 Clibona in the original. I believe it ought to be clibanos

que

mamus) tam imperitus, qui putet pneumatica et volatilia ex corporibus ponderosis evolant, latere in poris eorundem corporum, nec esse illam ipsam materiam quæ ponderosa erat; sedi ponderosa parte separari, cum aqua quasi tota consumatur, et ad nihilum evaporet. Pruna ardens si in bilance ponatur, et usque ad extinctionem permittatur ut sit carbo, longe levior invenietur. Metalla ipsa per evolationes fumorum pondere insignitet | mutantur. Itaque prorsus eadem materia numero tangibilis est et pondere dotatur, et fit pneumatica et pondus exuit.

Historia.

MODUS processus olei talis est; si accipiatur oleum in phiala vitrea vulgari, et ponatur super ignem, tardius multo bullire incipit, et majorem calorem ad hoc ut bulliat desiderat, quam aqua. Ac primo guttulæ quædam aut granula per corpus olei sparsa apparent, adscendentia cum crepitatione quadam; interim nec bullæ in superficie ludunt, ut in aqua fit, nec corpus integrum mole insurgit, nec quicquam fere halitus evolat, sed paulo post corpus integrum inflatur et dilatatur proportione notabili, tanquam ad duplum insurgens. Tum demum copiosissimus et spissus evolat halitus: ad illum halitum si flamma admoveatur, etiam bono spatio supra os phialæ, flammam halitus continuo concipit, atque statim ad os phialæ descendit, atque ibi se figit, et perpetuo ardet. Quod si etiam majorem in modum calefactum fuerit oleum, ad extremum halitus ille extra vitrum flammans, absque flamma aut corpore aliquo ignito admoto, prorsus se ipse inflammat et expansionem flammæ induit.

Monitum.

Videndum est ut phiala sit oris angustioris, ut fumos constringat, ne aëri se statim ac largiter miscentes naturam inflammabilem deponant.

Historia.

MODUS processus spiritus vini talis est. Ille minore multo calore excitatur et celerius ad expansionem se comparat, eamque præstat, quam aqua. Ebullit autem magnis utique bullis,

1 excitatus in the original.

[merged small][ocr errors]

absque spuma aut etiam totius corporis elevatione; vapor autem ejus dum confertus est, in bona ab ore vitri distantia flamma admota flammam concipit, non tam lucidam certe et bene compactam quam oleum, sed tenuem et jejunam, cœruleam quoque et fere perspicuam. Inflammatus autem fertur ad os vitri, ubi pabuli magis copiosi datur subministratio, quemadmodum et oleum. Verum tamen si inflammetur vapor in parte ab ore vitri nonnihil deflectente in obliquum, fit inflammatio in aëre pensilis, undulata, aut arcuata, imaginem vaporis secuta, et proculdubio longius ipsum comitatura, si vapor ille constipatus maneret, nec cum aëre se confunderet. Atque corpus ipsum spiritus vini, nullo præcedente vapore notabili, flamma admota et parum immorante, in flammam ejusque expansionem mutatur, eo citius et facilius, quo spiritus latius diffusus sit et minorem occupet altitudinem. Quod si spiritus vini in cavo palmæ manus ponatur, et candela accensa inter digitos juxta palmam collocetur (ut pueri cum pulvere resinæ ludere solent), et spiritus ille leviter projiciatur, et prorsum non sursum directo; ardet corpus ipsum in aëre, et accensum interdum descendit recta; interdum nubeculam in aëre volitantem explicat, quæ tamen ipsa ad descensum vergit; interdum ad tecti fastigium, vel latera, vel pavimentum, utique inflammatum, adhærescit et ardet, et sensim extinguitur.

Habent autem acetum, agresta, vinum, lac, atque alii liquores simplices (ex vegetabilibus et animantibus, dico, nam de mineralibus seorsim memorabimus) suos expansionum modos, atque in iis notabiles nonnullas differentias, quas hoc loco referre supervacuum visum est. Versantur autem istæ differentiæ in illis naturis, quas in processibus aquæ et olei et spiritus vini notavimus; gradu nempe caloris ; et modo expansionis, quæ triplex est; vel toto corpore, vel spuma, vel bullis majoribus. Nam pinguia fere toto corpore; succi immaturi, ut agresta, bullis majoribus; succi effæti, ut acetum, minoribus, adscendunt. Etiam congregatio spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bullæ circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant et absumantur, quam magna.

Monitum.

Liquores manifeste compositos, ad historiam expansion coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos aut propio existimavimus, quia separationibus et misturis suis ratios simplicis expansionis et coitionis disturbant et confund Itaque illos ad propriam historiam separationis et mist ablegavimus.

Historia.

SPIRITUS vini in experimento positus cum pileo illo tensib
(quem cum de aqua loqueremur descripsimus) hujusmodi sor
titus est expansionem. Comperimus pondus 6 denarioru
consumptum et in vaporem solutum, vesicam grandem quæ S
pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse; quæ vesica
decuplo-sextuplo erat major quam vesica illa qua ad aquan
usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in
experimento aquæ ponderis solummodo 2 denariorum facta
erat consumptio; quæ tertia tantum pars est denariorum sex.
Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad ex-
pansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius.
Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne
remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo
flaccescente', et se insigniter contrahente. Atque ex hoc expe-
rimento corporis flammæ expansionem æstimare cœpimus, con-
jectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim
vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam
flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus
vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem con-
venire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive
corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales
etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ
scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flam-
mam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et am-
plius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui,
ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non im-
purum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere
potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum
habere posuimus.

Neque hæc multum discrepant ab iis quæ visu obiter per

1 flavescente in the original,

[ocr errors]

ipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream iccensam flatu extinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ma parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas ; det candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem flammæ quæ primo allabitur contempleris; eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas; flammam corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observationes nostras super hanc historiam ventum erit, clarius explicabimus.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore, in ventosis quibus utuntur medici ad attractionem luculenter videmus. Illæ enim super flamma calefacta et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahunt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma companili vulgatissima ad mensæ usum adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens. Tum prunas ardentes duas aut tres in concavo illo parvo quod salem excipere solet posuimus, atque ignem a flatu excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet.

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem extingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam

« AnteriorContinuar »