Est genus turbinis in paludibus non infrequens, præser tim post fœnum demessum, aut saltem ex ea occasione se e spiciendum præbens. Iste typhon quandoque cumulum fær in aërem sublevat, et ad tempus fere unitum et non mult dispersum evehit, donec postquam ad altitudinem magnaz evectum sit, fœnum conopei instar distendat et spargat. Catinum ligneum vacuum versum, et ad superficiem aque æqualiter appositum, et postea sub aquam demersum, secum portat usque ad fundum vasis aërem universum qui antea in catino continebatur: quod si cum simili æquilibrio rursus ex aqua educatur, invenias aërem in non multo minus spatium quam antea implebat se recepisse, quod ex coloratione labri catini ad locum quo aqua adscenderat, et a quo introrsum aër se receperat, manifestum erit. In cubiculo ubi ventus flarit aperta fenestra, si non detur exitus ex aliqua alia parte, ventus, nisi vehemens fuerit, non admodum sentitur, cum a corpore aëris quod cubiculum impleverat et sub primo flatu nonnihil densatum fuerat, et amplius densari recusat, non recipiatur; dato autem exitu tum demum manifesto sentitur. Ad commodiorem moram operariorum qui sub aqua opus aliquod moliuntur et peragunt, excogitatum fuit, ut dolium quoddam instar alvei pararetur, ex metallo sive aliqua materia quæ fundum peteret, id tripode sustineretur pedibus ad labrum dolii affixis, qui pedes essent altitudinis minoris quam staturæ hominis. Dolium istud in profundum demittebatur, cum universo quem continebat aëre, eo modo quo de catino dictum est, et in pedes suos plantabatur et stabat juxta locum ubi opus faciendum esset. Urinatores autem, qui iidem erant operarii, cum sibi respiratione opus esset, caput in cavum dolii inserebant, et recepto aëre rursus ad opus se conferebant. Nos quoque in balneo famulum fecimus caput suum in pelvim subter aquam cum aëre depressam inserere, qui ad dimidium quartæ partis horæ sub eodem mansit, donec aërem, ex anhelitu suo tepefactum, sensum quendam suffocationis induxisse sentiret. Aër exiguam aliquam contractionem non ægre admittit. Id in vesica experiri res fallax est. Nam cum inflatur vesica, densatur ipso flatu aër, ut aër intra vesicam densior sit quam aër communis, ideoque non mirum est si ad novam condensationem sit ineptior. Sed in experimento illo vulgari de catino ligneo subter aquam depresso, cerni datur aquam subintrantem ex extremo vasis nonnihil occupasse, atque aërem tantidem spatii detrimentum fecisse. Sed ut de proportione magis liquido constet; globulum, vel aliud corpus solidum et ima petentem, in fundo vasis posuimus, super quod catinus imponendus esset; tum catinum (metallicum scilicet, non ligneum, quod in imo vasis stare ex sese posset) superimposuimus. Quod si corpus illud exiguæ sit magnitudinis, cum in concavum catini recipitur aërem contrudit, non extrudit. Quod si grandioris fuerit magnitudinis quam ut aër libenter cedat, tum aër, majoris pressure impatiens, catinum ex aliqua parte elevat, et in bullis adscendit. Atque fieri fecimus globum cavum ex plumbo lateribus non admodum exilibus, ut vim mallei vel torcularis sustinere melius posset. Globus autem ille, malleis percussus ad utrumque polum, ad planisphærium magis et magis appropinquabat. Atque sub primis contusionibus facilius cedebat, postea pro modo condensationis, ægrius; ut ad extremum mallei non multum proficerent; sed pressorio, eoque forti, opus esset. Verum id præcepimus, ut a pressuris aliqui dies interponerentur, quod in præsentia nihil attinet, sed alio spectat. Aër in vasa clausa exsuctione forti extenditur seu dilatatur, adeo ut parte aëris sublata, reliquus aër tamen eandem mensuram impleat quam totus impleverat; ita tamen ut magna contentione se restituere et ab illa tensura liberare nitatur. Id videre est in ovis, quæ aquam odoratam continent et per lusum jaciuntur et franguntur, ut adspersione et odore suavi aërem imbuant. Modus autem est, ut parvo admodum facto in extremo ovi foramine, ovi cibum universum exsugant, integra testa; tum vero fortiter aërem ipsum qui subintravit exsuctione forti alligant', et statim sub exsuctione digito foramen obturent, atque ovum hoc modo clausum subter aquam illam ponant, et tum demum digitum amoveant. Aër vero tensura illa tortus, et se recipere nitens, aquam trahit et introcipit, quousque portio illa aëris antiquam recuperet consistentiam. Nos idem cum ovo vitreo experti sumus, et aquam receptam circa octavam partem contenti reperimus; tantum scilicet aër per exsuctionem erat extensus. Sed hoc pro violentia majore aut minore exsuctionis casum recipit. Sub finem vero exsuctionis labrum ipsum trahebat. Sed præterea cura nobis fuit 1 So in the original. novi experimenti, nimirum ut, postquam exsuctio facta fuis In follibus, si nullum detur spiraculum, et subito folles eleventur et aperiantur, franguntur; scilicet cum attrahi non possit per rostri follium angustias tanta aëris quantitas, quæ ventrem a plano in altum subito surgentem implere possit, nec aër qui adest in tantum extendi; unde sequitur follium effractio. Historia. Si aqua accipiatur in vitro ad mensuram justam, et locus usque quem aqua adscenderit signetur, et immittatur in aquam cinis communis per cribrum mundatus, et permittatur donec resederit; videbis spatium in fundo cinere occupatum adscendere quadruplo altius, quam corpus aquæ superficie adscenderit a loco prius signato; ita ut manifestum sit, aquam cum cinere commistam, aut sphæram mutare et se contrahere, aut cinerem intra cava aquæ recipere, cum nullo modo se expandat pro ratione cineris recepti. Verum si hoc in arena vel tenuissima (sed neutiquam calcinata aut combusta) experieris, videbis aquam surgere in superficie, pari spatio ac arena surrexerit in fundo. Existimamus etiam infusiones plerasque aquas onerare, neque tamen extendere pro mole corporis recepti; verum hujus rei experimentum omisimus. Monitum. Motum successionis, quem motum ne detur vacuum appellant, nullo modo cum motu receptionis a tensura confundimus. Sunt enim duo isti motus tempore et opere conjuncti, ratione diversi, ut in propria historia ejus motus patebit. Aër per respirationem receptus exigua mora ita naturam vaporis induit, ut et speculum caligine quadam, et tanquam roscida materia obducat, et frigore brumali circa barbam congeletur. Illa autem irroratio supra laminam ensis lucidam, aut : adamantem, instar nubeculæ dissipatur, ut corpus politum se .veluti expurget. Modus processus aquæ circa expansionem et contractionem quæ fiunt in ejus corpore mediante igne, hujusmodi est. Aqua modico calore lacessita vaporem paucum et rarum emittit, antequam intra corpus ejus alia conspiciatur mutatio; deinde continuato et aucto calore, corpore tamen integro, non insurgit, nec etiam bullis minutioribus in modum spumæ effervescit, sed per bullas majores adscendens in vaporem copiosum se solvit, cito autem evolat aqua et absumitur. Atque vapor ille, si non impediatur, aëri se miscet; primum conspicuus, etiam postquam conspectum effugerit sensibilis, vel odorem fundendo vel etiam aërem ad tactum et anhelitum humectando et leniendo. Tandem vero intra pelagus illud aëris se condit et disperdit. Quod si prius occurrat corpus solidum (et eo magis si æquale fuerit et politum), vapor ille se ipse subingreditur, et in aquam restituitur excludendo sive excernendo aërem qui prius vapori immistus fuerat. Atque universus ille processus et in decoctione aquæ, ut in destillatione fit manifestus. Sed porro videmus vapores qui a terra emittuntur, si penitus a calore solis dissipati atque edomiti non fuerint, neque ab aëris frigore fortasse corpori ipsi aëris æqualiter commisti, licet corpori solido non occurrant, tamen a frigore et ipsa caloris destitutione in aquam restitui; ut in rore vespertino præsentius, in pluviis tardius fit. Ex æstimatione eaque diligenti statuimus, expansionem aëris, si ad aquam conferatur, ad rationem centuplam vicecuplam, aut circiter, accedere. Historia Exporrectionis Materiæ in Pneumaticis. PHIALAM vitream accepimus, quæ unciam fortasse unam capere posset; parvitatem autem vasis duas ob causas experimento convenire existimavimus; unam, quod minore cum calore ad bullitionem properaret, ne forte calore intensiore vesica quæ superimponenda esset adureretur atque exsiccaretur; alteram, ut minorem portionem aëris in ea parte quæ aqua implenda non esset caperet; cum ipsum aërem extensionem per ignem suscipere probe cognossemus. Itaque ut illa extensio rationes i VOL. III. Z z DO aquæ minus disturbaret, non multum aëris adhiberi consul putavimus. Phiala autem erat ejus figuræ, non quæ col rectum haberet sine limbo sive labro (nam in hujusmodi aquæ vapor citius destillaret, et in partem vesica collo p conjunctam ros incumberet et delaberetur), sed quæ coll haberet paululum primo adductum, et deinde tanquam revers cum labro. Hanc phialam ad dimidiam, non amplius (exist mantes hoc etiam ad celeritatem bullitionis conferre), aga implevimus, atque pondus aquæ cum phiala ipsa exacte tavimus per arenam in bilance immissam; deinde vesicaz accepimus quæ circiter pintam dimidiam contineret. Eam cepimus non veterem neque siccam, et per siccitatem magi renitentem, sed recentem et molliorem; vesicam autem prim: in sufflando probavimus an integra esset, ne forte foramiz haberet; postea ex eadem aërem omnem, quoad fieri potuit, expressimus. Etiam prius vesicam oleo extra oblivimus, et oleum quoque fricatione nonnulla recipi fecimus. pertinebat ut vesica clausior esset, ejus si qua erat porositate oleo obturata. Hanc vesicam circa os phialæ, ore phialæ intra os vesica recepto, fortiter ligavimus, filo parum cerato, ut melius adhæresceret et arctius ligaret. Sed hoc ipsum melius fit luto ex farina et albumine ovi facto, et cum papyro nigra ligato et bene siccato, ut experti sumus. Tum demum phialam supra carbones ardentes in foculo collocavimus. Aqua non ita multo post bullire incepit, ac paulatim vesicam ex omni parte sufflare, et fere ad rupturam usque extendere. Continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus, ne frigore vitrum disrumperetur; et statim in summitate vesica foramen acu fecimus, ne vapor cessante calore in aquam restitutus recideret, ac rationes confunderet. Postea vero vesicam ipsam cum filo sustulimus; lutum autem si adhibitum fuerat, expurgavimus; tum rursus aquam quæ remanserat cum phiala sua ponderavimus; comperimus autem circiter pondus duorum denariorum per vaporem absumptum fuisse. Quicquid autem corporis vesicam cum sufflata esset impleverat, ex illo quod de aqua perditum fuerat factum et productum fuisse cognovimus. Itaque materia cum in corpore aquæ contracta fuisset, tantum implebat spatii quantum pondus 2 denariorum corporis aquæ implebat; at eadem materia in corpore vaporis expansa dimidiam pintam implebat. Itaque secundum dimensionem in Tabula expressam rationes subduximus; vapor aquæ ad corpus aquæ |