Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tur per se et simpliciter, judicavimus. Hoc enim modo et de corporum diversitate et de arctissimis illis naturæ integralis nexibus et vinculis judicium fieri et rationes iniri posse animum advertimus. Intelligimus autem in rationibus pulverum, pulveres fortiter et maxime pressos. Hoc enim facit ad æquationem, nec recipit casum.

Mercurius in corpore habet in mensura illa experimentali secundum quam Tabula ordinatur, denar. 19, grana 9; sublimatus vero in pulvere habet denar. 3, gran. 22.

Plumbum in corpore denar. 12, gran. 1 dimid. In cerussa vero in pulvere denar. 4, gran. 8 dimid.

Chalybs in corpore denar. 8, gran. 10. In pulvere præparato (quali ad medicinas utimur) denar 2, gran. 9.

Crystallum in corpore denar. 2, gran. 18. In pulvere denar. 1. gran. 20.

Santalum rubeum in corpore denar. 1, gran 5 dimid. In pulvere gran. 16 dimid.

Lignum quercus in corpore gran. 19 dimid. In cinere denar.

1, gran. 2.

Ut autem melius intelligantur rationes pulveris pressi et non pressi, idque pro diversitate corporum, nos pondus rosarum, quod integraliter in Tabulam recipi non poterat, in pulvere excepimus; illud in pulvere non presso dabat gran. 7, in pulvere presso gran. 22: sed idem in ligno santali rubei experti, santalum rubeum in pulvere non presso gran. 10, in pulvere presso gran. 16 dimid. dare comperimus; ut sit pulvis rosa pulvere santali, si non premantur, multo levior, si premantur, gravior. Etiam ad supplementum Tabulæ prioris rationes pulveris excepimus in aliquo ex floribus, ex herbis, et ex seminibus (nam radicum dimensio cubica esse poterat), ad exemplum reliquorum in sua specie; ac invenimus pulverem floris rosæ, ut superius dictum est, dare gran. 22, herbæ sampsuchi gran. 23, seminis fœniculi dulcis denar. 1, gran. 3 dimid. Etiam aliorum corporum, quæ in Tabula recipi non poterant, pondera in pulveribus excepimus, ut arenæ albæ. Hæc dabat denar. 1, gran. 20. Salis communis, qui dat denar. 1, gran. 10. Sacchari, quod dat. denar. 1, gran. 2 dimid. Myrrhæ, quæ dat denar. 1. Biniorum, quæ dant denar. 1. Conspicere autem est in ipsa Tabula sulphur in corpore dare denar. 2, gran. 2: in oleo chymico denar. 1, gran. 18. Vitriolum autem in corpore denar. 1, gran 22; in oleo denar. 1, gran. 21. Vinum in corpore dare denar. 1, gran. 2 d. qu. in

distillato gran. 22. Acetum in corpore dare denar. 1, gra 2. d. in distillato denar. 1, gran. 1.

Monita.

Quando dicimus pondus in corpore, pondus in pulvere, not intelligimus de eodem individuo, sed de corpore et pulvere ejusdem speciei, intra eandem illam mensuram tabularem contento. Nam si lignum quercus accipiatur, et idem lignum in individuo in cinerem redigatur; et plurimum de pondere deperdit, et cinis ille mensuram ligni ex magna parte non implet.

Modus versionis corporis in pulverem ad apertionem sive expansionem corporis multum facit. Alia enim est ratio pulveris qui fit per simplicem contusionem sive limaturam: alia ejus qui per distillationem, ut sublimati: alia ejus qui per aquas fortes et erosionem vertendo tanquam in rubiginem: alia ejus qui per exustionem, ut cinis, calx. Itaque ista cum ad contemplationem adhibeantur, æquiparari nullo modo debent.

Nos in singulis diutius quam pro instituti nostri ratione morari non possumus, et tamen quæ præstare non licet designare juvat; ea demum foret Tabula exacta corporum cum suis aperturis, quæ corpora singula cum pulveribus suis, cum calcibus suis, cum vitrificationibus suis, cum dissolutionibus suis, cum distillatis suis conferret.

Historiam variationis ponderum in individuis, id est ejusdem corporis integri et pulverizati, ut ejusdem aquæ in nive aut glacie, et solutæ ejusdem', ovi crudi et cocti, ejusdem pulli vivi et mortui, et similium, ad historiam propriam ponderum rejicimus.

Observationes.

In corporibus magis compactis longe arctior est compactio partium, quam ulla pulverum suorum positione aut pressura æquari potest. Et quo corpora sunt graviora et solidiora, eo major differentia redundat inter integra sua et aperturas suas, ut ratio argenti vivi crudi ad sublimatum in pulvere est quintupla et amplius; rationes chalybis et plumbi non adscendunt ad quadruplam; rationes crystalli et santali non adscendunt ad duplam.

So in the original. A word appears to have dropped out and the punctuation to have been disturbed. Bacon probably wrote ut ejusdem aquæ in nive aut glacie fixæ et solutæ, ejusdem ovi crudi et cocti, &c.

In corporibus levioribus et porosis laxior fortasse est partium positura in integris quam in pulveribus pressis, ut in foliis siccis rosarum. Atque in hujusmodi corporibus, major intercedit differentia inter pulveres suos pressos et non pressos.

Pulverum partes ita se sustentare possunt, ut pulvis non pressus triplicem impleat mensuram ad pulverem pressum.

Corpora metallica, ut sulphur, vitriolum, in olea (quæ vocant) conversa, pondus eximie retinent, nec magnum intercedit discrimen inter olea et ipsa corpora.

Destillata proculdubio attenuantur et pondere decrescunt; sed hoc facit vinum duplo plus quam acetum.

Dignissima observatione est insignis illa apertura in pulvere sublimati, ad corpus crudum, hoc nomine, quod licet tanta sit (quintupla enim est, ut diximus) idque in corpore non transeunte, ut in vaporibus argenti vivi, sed consistente, tamen tam parvo negotio rursus coit ad veterem sphæram.

Continuatio Historia Coitionis et Expansionis Materiæ per
Spatia in Corpore eodem.

ANIMALIA natando palmis vel pedibus aquam deprimunt, ea ultra naturalem consistentiam depressa et densata resurgit, resurgens corpus grave sublevat et sustinet. Homines vero natandi peritiores corpus suum super aquam ita librare possunt, ut ad tempus absque motu brachiorum vel tibiarum se sustineant; etiam pedibus aquam calcant erecti, et alias agilitates super aquam exercent. Aves certe aquatiles palmipedes sunt, et pedum membranis aquam apte deprimunt; in profundiore autem aqua facilior est natatio.

Aves volando aërem alis verberant et condensant, aër vero (ut superius de aqua dictum est) ad consistentiam suam se restituens avem vehit. Atque aves quoque nonnunquam radunt iter suum expansis, sed immotis, alis, aut subinde alas parum concutiendo, atque iterum labendo. Neque dissimilis est ratio pennatorum et aliorum volatilium. Nam muscæ, et id genus, habent suas alarum tunicas, quibus aërem pulsant. Infirmitas autem alarum parva corporis mole sive pondere compensatur. Etiam in sublimi facilius feruntur alata, præsertim quæ alas habent amplitudine latiores, motu non ita pernices, ut ardea. Atque omnes aves, quæ aliquantæ magnitudinis sunt,

magis laboriose feruntur, cum primum se a terra elevant, ub scilicet necesse est aërem esse minus profundum.

Monitum.

Motus condensationis in aqua, aut aëre, aut similibus, pe verberationem sive impulsionem manifestus est. Is hujusmodi | est. Aëris vel aquæ partes, quanto ab impulsu primo se verbere remotiores sunt, tanto infirmius impetuntur et tardius cedunt; quanto autem propius, tanto fortius et velocius; unde necessario fit, ut anterior aër celerius fugiens posteriorem tardius se expedientem consequatur, atque hoc modo coëant Postquam autem ex ea coitione major provenerit condensatio quam natura patitur, corpora aquæ vel aëris, ut se aperiant et laxent, resiliunt et revertuntur.

Historia.

FACIES aquæ atque omnis fluidi ab agitatione et perturbatione inæqualis est, idque inæqualitate mobili et successiva, quousque aqua debitam recuperet consistentiam, et pressura liberetur; ut in undis maris et fluviorum, etiam postquam venti conciderint, et in omni aqua quovis modo turbata.

Neque dubium est, quin et similis inæqualitas versetur in ventis, qui et ipsi in morem fluctuum se volvunt; neque vel cessante prima violentia se subito recipiunt in tranquillitatem; nisi quod in undulatione aëris non intervenit motus gravitatis, qui in aqua cum motu liberationis a pressura conjun gitur.

Lapis super aquam lateraliter jactus (ut pueri ludendo solent) resilit, atque iterum et sæpius cadit, et ab aqua repercutitur. Etiam natantes cum ex loco altiore in aquas se saltu dejiciunt, cavent sibi ne in femorum junctura vi aquæ secentur. Denique aqua manu aut corpore fortiter percussa, ferulæ aut corporis durioris instar verberat, et dolorem incutit. Atque in scaphis et carinis, quæ vi remorum aguntur, aqua remis pone remiges trusa et pressa, non aliter scapham impellit, eamque prolabi et emicare cogit, quam cum conto ad littus posito scapha a littore summovetur. Neque enim ejus rei causa præcipua est aqua pone puppim scaphæ se colligens et scapham in contrarium protrudens, quod ipsum tamen fit a pressura se laxante.

Aër ad evitandam pressuram omnia opera corporis solidi et robusti edit et imitatur, ut fit in ventis, qui naves agunt, arbores, domos evertunt', prosternunt, et similia. Etiam non alia vi quam ipsorum anhelitu, cum balista cava et longa quæ aëris compressionem juvet, jaculamur ictu nonnullo.

Pueri ad imitationem tormentorum alnum excavant, et partes radicis iridis aut papyri globulati ad utrumque siphonis finem infarciunt, deinde cum embolo ligneo globulum protrudendo emittunt, globulus autem ulterior emittitur cum sono et impetu, antequam ab embolo ullo modo tangatur, a vi aëris inclusi et compressi.

Aër impulsu densatus frigidior, et magis ad naturam aquæ appropinquans videtur, ut cum flabris ventum facimus, aut concitato gradu aërem impellendo rursus reflantem sentimus, aut ore contracto frigidum spiramus, aut ex follibus ventum emittimus. Quinetiam sub dio ventis flantibus, major fit refrigeratio, quam aëre quieto et placido.

In sonorum generatione aër densatus corporis solidi naturam imitatur; nam quemadmodum inter duo corpora solida percussione sonus generatur, ita etiam inter corpus solidum et aërem densatum fit sonus, et rursus inter aërem densatum et alium aërem ex adverso densatum. Nam in instrumentis musicis cum chordis manifestum est, sonum non emitti ex tactu seu percussione inter digitum vel plectrum et chordam, sed inter chordam et aërem. Chorda enim cum resilit, idque motu celerrimo propter intentionem, aërem primo densat, dein percutit. Instrumenta autem ex spiritu, propter infirmiorem motum spiritus quam chordæ, necesse habent ut forma sint cava et conclusa, ad juvandam compressionem aëris; quod etiam in instrumentis cum chordis juvamenti loco adhibetur.

Aqua arctata et constipata magno impetu se laxat et diffundit in latera, ut latitudinem debitam consequatur, ut sub arcubus pontium. Simili modo et ventus per angustias densatus invalescit et furit. Adversi autem gurgites aquarum turbines aquarum generant vorticosos, ut quoniam debita relaxatio fieri non potest, singulæ partes pressuram ex æquo tolerent.

Aqua ex angustiis subito violenter emissa corporis continui, veluti fili aut virgæ aut trunci, imaginem refert, et fit primum directa, post arcuata, deinde se scindit, et in guttas hinc illinc in orbem se dispertit, ut in fistulis sive syringis et impluviis.

1 So in the original. It should probably be arbores evertunt, domos prosternunt.

« AnteriorContinuar »