Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Modus experimenti circa tabulam suprascriptam. INTELLIGANTUR pondera quibus usi sumus ejus generis e computationis, quibus aurifabri utuntur, ut libra capiat uncias 12, uncia viginti denarios, denarius grana 24. Delegimus autem corpus auri, ad cujus exporrectionis mensuram reliquorum corporum rationes applicaremus, non tantum quia gravissimum, sed quia maxime unum et sui simile. Reliqua enim corpors quæ quiddam continent volatilis, etiam ignem passa varietatem retinent ponderis et spatii; sed aurum depuratum eam plane exuisse videtur, atque ubique simile esse. Experimentum vero hujusmodi erat. Unciam auri puri in figuram aleæ sive cubi efformavimus; dein vasculum quadratum paravimus, quod corpus illud auri caperet, atque ei exacte conveniret, nisi quod esset nonnihil altius; ita tamen ut locus intra vasculum quo cubus ille auri adscenderat linea conspicua signaretur. fecimus liquorum gratia, ut cum liquor aliquis intra idem vasculum immittendus esset, ne difflueret; atque hoc modo justa mensura commodius servari posset. Simul autem aliud vasculum fieri fecimus, quod cum altero illo, pondere et contento prorsus par esset; ut in pari vasculo corporis contenti tantum ratio appareret. Tum cubos ejusdem magnitudinis sive dimensi fieri fecimus, in omnibus materiis in Tabula specificatis quæ sectionem pati possent; liquoribus vero ex tempore usi sumus, implendo scilicet vasculum quousque liquor ad locum illum signatum adscenderet; pulveres eodem modo; sed intelligantur pulveres maxime et fortiter compressi. Hoc enim potissimum ad æquationem pertinet, nec casum recipit. Itaque non alia fuit probatio, quam ut unum ex vasculis vacuum

1 Den. 1. gran. 23. D, in the original; a misprint, no doubt. Compare Vol. II. p. 246.

Id

cum uncia in una lance, alterum ex vasculis cum corpore in altera parte poneretur, et ratio ponderis exciperetur; quod quanto esset diminutum, tanto dimensum ejusdem corporis intelligitur auctum. Exempli gratia, cum auri cubus det unciam unam, adipis vero denarium unum; liquet exporrectionem corporis auri, collatam ad exporrectionem corporis adipis, habere rationem vicecuplam. Mensuræ autem ejus quæ unciam auri capiebat, modum etiam excipere et notare visum est; ea erat pintæ vinariæ, qualis apud nos Anglos in usu est, pars 269 paulo minus. Probatio vero talis erat. Pondus aquæ quod intra vasculum sub illa linea continebatur notavimus, ac tum pondus aquæ intra pintam contentum similiter notavimus, et ex rationibus ponderum rationes mensurarum collegimus.

Monita.

Videndum num forte contractio corporis arctior ex vi unita nanciscatur majorem rationem ponderis, quam pro quantitate materiæ; id utrum fiat necne ex historia propria ponderis constabit. Quod si fiat, fallit certe supputatio; et quo corpora sunt extensiora, eo plus habent materiæ quam pro calculo ponderis et mensuræ, quæ ex eo pendet.

2. Parvitas vasis quo usi sumus, et forma etiam (licet ad cubos illos recipiendos habilis et apta), ad rationes exquisitas verificandas minus propria fuit. Nam nec minutias infra grani dimidium et quadrantem facile excipere licebat, et quadrata illa superficies in parvo nec sensibili adscensu sive altitudine notabilem ponderis differentiam trahere potuit, contra quam fit in vasis in acutum surgentibus.

3. Minime dubium est etiam complura corpora quæ in Tabula ponuntur, intra suam speciem magis et minus recipere quoad pondera et dimensa. Nam et aquæ et vina, et similia, sunt certe alia aliis graviora. Itaque quoad calculationem exquisitam casum quendam ista res recipit; neque ea individua in quæ experimentum nostrum incidit naturam speciei exacte referre, neque cum aliorum experimentis fortasse omnino in minimis consentire possunt.

4. In Tabulam superiorem conjecimus ea corpora, quæ spatium sive mensuram commode implere corpore integro et tanquam similari possent, quæque etiam pondus habeant, ex cujus rationibus de materiæ coacervatione judicium faciamus. Itaque tria genera corporum huc retrahi non poterant. Primo,

ea quæ dimensioni cubicæ satisfacere non poterant, ut folia, flores, pelliculæ, membranæ. Secundo, corpora inæqualiter cava et porosa, ut spongiæ, suber, vellera. Tertio, pneumatica pondere non dotantur.

Observationes.

Coacervatio materiæ in corporibus tangibilibus, quæ ad nostram notitiam pervenerunt, intra rationes partium 21 vel circiter vertuntur. Coacervatio enim maxime compacta invenitur in auro, maxime expansa in spiritu vini (ex corporibus dicimus quæ unita sunt, nec evidenter porosa). Namque spiritus vini occupat spatium vicies et semel repetitum, quod occupat aurum, juxta rationes unciæ unius ad grana 22. Ex 21 enim illis partibus, quibus corpora alia aliis sunt magis compacta, 13 partes occupant metalla; nam stannum, quod metallorum est levissimum, ponderis est denar. fere 8, quod decrevit infra pondus auri denariis 13. Omnigena autem illa varietas, postquam a metallis decessimus, intra 8 illas reliquas partes clauditur; ac rursus insignis illa varietas, quæ incipiendo a lapidibus inclusive ad alia illa protenditur, intra tres tantum partes aut non multo plus cohibetur. Nam lapis Lydius, qui est ex lapidibus gravissimus (excepto magnete), parum denariis 3 præponderat. Spiritus autem vini, qui est terminus levitatis in corporibus unitis, denario uno paulo levior est.

Videtur saltus magnus sive hiatus ab auro et argento vivo ad plumbum; scilicet a 20 denariis et paulo minus ad 12. Atque licet metallica magna varietate exuberent, vix tamen existimamus in hoc hiatu multa inveniri corpora media, nisi sint prorsus rudimenta argenti vivi. A plumbo autem gradatim adscenditur ad ferrum et stannum. Rursus alterum magnum hiatum sive saltum invenimus inter metalla et lapides; scilicet ab 8 denariis ad tres; tantum enim aut circiter a stanno distat ad lapidem Lydium. Solummodo inter hæc se interponit, et fere ex æquo, magnes, qui est lapis metallicus; atque existimamus inveniri et alia fossilia mistura imperfectæ, et compositæ naturæ inter metallum et lapides. A lapidibus certe ad reliqua parvis intervallis proceditur.

In vegetabilibus autem minime dubitamus, ac etiam in partibus animalium, se ostendere quam plura corpora etiam satis æqualis texturæ, quæ spiritum vini levitate superent. Namque etiam lignum quercus, quæ videtur esse ex lignis robustis et

solidis, spiritu vini est levius; et lignum abietis adhuc magis. Florum autem et foliorum plurima, et membranæ et pelliculæ, ut spolia serpentum et alæ insectorum, et similia, proculdubio ad minores rationes ponderum (si dimensionem illam cubicam capere possent) accederent, ac multo magis artificialia, ut papyrus, linteus pannus extinctus (quali ad fomites flammarum utimur), folia rosarum quæ supersunt a distillatione, et hujusmodi.

[ocr errors]

Reperimus plerunque in partibus animalium corpora nonnulla magis compacta quam in plantis. Ossa enim et carnes magis sunt compacta quam ligna et folia. Cohibenda ac etiam corrigenda est illa cogitatio, in quam animus humanus propendet; compacta nimirum quæque et maxime solida, esse durissima et consistere maxime; fluido vero adesse naturam minus contractam. Nam coacervatio materiæ non minor est in corporibus quæ fluunt, quam in iis quæ consistunt, sed major potius. Siquidem aurum mollitie quadam vergit ad fluorem, atque cum liquescit neutiquam extenditur, sed priore spatio continetur. Et argentum vivum ex se fluit, et plumbum facile fluit, ferrum ægre, quorum alterum ex gravissimis metallis est, alterum ex levissimis. Sed illud præcipuum, quod generaliter metalla lapides (fluida videlicet corpora, fragilia) pondere longe superent.1

Accidit auro et argento vivo, quæ ex metallis reliquis tanto sunt graviora, res mira; nempe ut reperiantur quandoque in granis et parvis portionibus quasi a natura perfecta, et fere pura; quod nulli fere aliorum metallorum contingit, quæ necesse habent ut per ignem purgentur et coëant; cum tamen hæc duo, quorum coitio longe maxima est et verissima, id a natura quandoque absque ignis beneficio consequantur.

In inquisitione de re metallica ac de natura lapidum, attendatur parum quæ sint ea metalla, quæ solent esse cæteris depressiora, et magis in profundo sita, si quæ hujus rei norma sit et experimentum constans; in quo tamen ipso ratio habenda est regionis in qua fodinæ sunt, an ipsa fuerit terra alta, an terra humilis. Similiter de lapidibus et gemmis, crystallis, an natura lapidea penetret terram tam profunde quam metallica, an potius in superficie hæreat, quod magis existimamus.

Sulphur, quem patrem metallorum esse communis est opinio, licet a peritioribus fere repudiata, aut ad sulphurem quendam naturalem non communem translata, habet coacervationem

In the original fragilia is not included within the parenthesis; obviously by mistake.

materiæ, omni metallo, etiam lapidibus et terris robustioribus, inferiorem; scilicet denariorum 2 et granorum 2; neque id tamen obstat (si cætera convenirent) quin cum mercurio confusum, propter ejusdem eximiam gravitatem, pondera omnium metallorum pro ratione temperamenti reddere posset, præter pondus auri.

Efficiens coitionis in corporibus ad coacervationem non semper spectatur. Nam vitrum, quod coit per ignem acrem et fortem, præponderat crystallo, quod nativum est et educitur sine igne aut evidenti calore (nam quod glacies sit concreta, id populare est) atque ipsum crystallum longe ponderosius est' [glacie], quæ manifeste a frigore cogitur, ac tamen aquæ supernatat.

Mixtura liquorum ex rationibus ponderum solummodo non pendet aut procedit, siquidem spiritus vini cum oleo amygdalarum expresso non miscetur; sed (quod quis fortasse non putaret) supernatat oleo, quemadmodum oleum supernatat aquæ; et tamen grano tantum et dimidio (ut in Tabula conspicitur) levior est. At idem spiritus vini aquæ licet graviori longe facilius miscetur; ut et aqua ipsa rursus facilius miscetur cum oleo vitrioli, quam cum oleo amygdalarum; et tamen oleum vitrioli aqua est granis 18 gravius; oleum amygdalarum vero tantum granis 4 levius. Neque hoc accipiendum est, quin in corporibus proportionatis ad mixturam præcipua sit ponderis ratio. Nam videmus vinum aquæ supernatare, si cohibeatur agitatio, vel primi casus sive descensus perturbatio; veluti cum in vase ubi continetur aqua vinum superinfunditur, sed mediante offa panis vel linteo, quod vim ipsam casus primi frangat. Atque idem in aqua super oleum vitrioli cum hac industria infusa usu venit. Atque quod magis est, licet vinum infundatur prius, et aqua posterius (super offam, vel per pannum ut dictum est), invenit locum suum, et permeat per vinum, et in fundo se colligit.

Continuatio Historia Coitionis et Expansionis Materia
in Corpore Eodem.

RATIONES pulverum majore cum utilitate inquiri si fiat collatio eorum cum corporibus ipsorum integris, quam si poneren

1 Some word is evidently wanting in the original. Mr. Montagu omits the parenthesis, puts a semicolon after calore, and inserts ea after crystallum. But I think the insertion of glacie gives a better sense.

« AnteriorContinuar »