mus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum cum nobis Deus animum indiderit qui se rebus submittere sciat, quique ex meriti conscientia et successus fiducia speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse. Circa hoc autem duo sunt, de quibus homines et alias, et nunc præcipue cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima, eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu: cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse, sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res vulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit, non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius quam pro dignitate sua deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt, sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat; nos siquidem conamur rem omnium maxime seriam et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus nomen hactenus quandoque jactatur, res hominibus penitus ignota est), per facem a divino numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis sive vere inductionis subtilitate et veritate suo tempore prætermissa aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coierint; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Restat itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis; atque exutis opinionum zelis detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum (in quo opes humanæ sitæ sunt, natura enim nonnisi parendo vincitur), qualis patet ad regnum illud cœlorum, in quod nisi sub persona infantis ingredi non licet: usum autem hujus operis plebeium illum et promiscuum ex experimentis ipsis omnino non contemnimus (cum et notitia et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum. plurima utilia proculdubio suggerere possit); attamen miniran quiddam esse censemus, præ eo aditu ad scientiam et potentian humanam, quem ex misericordia divina speramus. A qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur. Natura rerum aut libera est, ut in Speciebus, aut perturbata. ut in Monstris, aut constricta, ut in Experimentis Artium; faci nora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed Historia Specierum, quæ habetur, veluti plantarum. animalium, metallorum et fossilium, tumida est et curiosa; Historia Mirabilium, vana et e rumore; Historia Experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiam mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia? hoc est, pusillæ specierum ex figura differentiæ, quæ ad opera nil faciunt; in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit; sed quamobrem tandem grata? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artificialibus tribuimus; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris aut iridis naturam tam clare explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica, aut artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset? Quod si causarum fidi interpretes, etiam effectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsim tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta admirandis adjungentes, atque utilissimis quibusque maxime inhærentes. Atque a phænomenis ætheris ordiri solennius foret. Nos autem nil de severitate instituti nostri remittentes, ea anteferemus quæ naturam constituunt et referunt magis com unem, cujus uterque globus est particeps. Ordiemur vero b historia corporum, secundum eam differentiam, quæ videtur implicissima; ea est copia aut paucitas materiæ intra idem patium, sive eandem circumscriptionem, contentæ et exporrectæ. Nam cum ex pronuntiatis de natura nil verius sit quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi, sed quantum ipsum naturæ, sive materiæ summam universalem, perpetuo manere et constare, et neutiquam augeri aut minui. Etiam illud non minus certum, tametsi non tam perspicue notatum aut assertum sit (quicquid homines de potentia materiæ æquabili ad formas fabulentur), ex quanto illo materiæ, sub iisdem spatiorum dimensionibus plus et minus contineri, pro corporum diversitate a quibus occupantur; quorum alia magis compacta, alia magis extensa sive fusa, evidentissime reperiuntur. Neque enim parem materiæ portionem recipit vas aut concavum aqua et aëre impletum; sed illud plus, istud minus. Itaque si quis asserat, ex pari aëris contento par aquæ contentum effici posse; idem est ac si dicat aliquid fieri posse ex nihilo. Nam quod deesse supponitur ex materia, id ex nihilo suppleri necesse foret. Rursus si quis asserat, par contentum aquæ in par contentum aëris posse verti, idem est ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum. Nam quod superesse supponitur ex materia, id ad nihilum evanuisse similiter necesse foret. Neque nobis dubium est, quin hæc res etiam calculos pati possit, surdos fortasse in aliquibus, sed definitos et certos, et naturæ notos. Veluti si quis dicat auri corpus collatum ad corpus spiritus vini, esse coacervationem materiæ superantem ratione vicecupla simpla aut circiter, non erraverit. Itaque exhibituri jam historiam eam quam diximus de copia et paucitate materiæ, atque de materiæ coitione atque expansione, ex quibus notiones illæ Densi et Rari (si proprie accipiantur) ortum habent, hunc ordinem servabimus, ut primo corporum diversorum (ut auri, aquæ, olei, aëris, flammæ) rationes ad invicem recenseamus. Examinatis autem rationibus corporum diversorum, postea unius atque ejusdem corporis subingressus et expatiationes cum calculis sive rationibus memorabimus. Idem enim corpus etiam absque accessione aut ablatione, aut saltem minime pro rata contractionis et extensionis, ex variis impulsibus tum externis tum internis, sustinet se congerere in majorem et minorem sphæram. Interdum enim luctatur corpus, et in veterem sphæram se restituere nititur, interdum plane transmigrat, nec revertere satagit. He s primo atque differentias et rationes corporis alicujus natar (quoad extentum) collati cum aperturis aut clausuris suisinorabimus; videlicet cum pulveribus suis, cum calcibus s cum vitrificationibus suis, cum dissolutionibus suis, cum dist latis suis, cum vaporibus et auris, exhalationibus, et inflamm tionibus suis memorabimus; deinde actus ipsos et motus, progressus et terminos contractionis et dilatationis proponem et quando se restituant corpora, quando transmigrent secu dum extentum; præcipue autem efficientia et media, per qu hujusmodi corporum contractiones et dilatationes sequunt notabimus; atque interim virtutes et actiones, quæ corpora hujusmodi compressionibus et dilatationibus induunt et na scuntur, obiter subtexemus. Cumque probe noverimus qu difficilis res sit, in præsenti animorum statu, jam ab ipso prizcipio cum natura consuescere, observationes nostras ad attetionem hominum et meditationem excitandam et concilianda adjiciemus. Quod ad demonstrationem autem attinet, sive retectionem densitatis et raritatis corporum, nil dubitamus aut cunctamur quin quoad corpora crassa et palpabilia, motus gravitatis (quem vocant) loco optimæ et maxime expeditæ probationis sumi possit; quo enim corpus compactius, eo gravius. Verum postquam ad gradum aëreorum et spiritualium ventum est, tum profecto a lancibus destituimur, atque alia nobis industria opus erit. Incipiemus autem ab Auro, quod omnium quæ habemus (neque enim tam adulta est philosophia, ut de visceribus terræ statuere debeamus), gravissimum est, atque plurimum materiæ minimo spatio complectitur, atque ad hujus corporis sphæram reliquorum rationes applicabimus; illud monentes, historiam ponderum hic nos minime tractare, nisi quatenus ad corporum spatia sive dimensa demonstranda lucem præbeat. Cum vero non conjicere et ariolari, sed invenire et scire nobis propositum sit, hoc autem in examine et probatione experimentorum primorum magnopere positum esse judicemus, prorsus decrevimus in omni experimento subtiliore modum experimenti quo usi sumus aperte subjungere: ut postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines et quatenus fidem adhibeant, et quid ulterius faciendum sit, sive ad errores corrigendos qui adhærere possint, sive ad excitandas atque ad operandas probationes magis fidas et exquisitas. Quin et ipsi de iis quæ nobis minus explorata atque errori magis ex sita et quasi finitima videbuntur, sedulo et sincere monebimus. ostremo observationes nostras (ut modo diximus) adjiciemus, at licet omnia integra philosophiæ servemus, tamen faciem ipsam istoriæ naturalis etiam in transitu versus philosophiam obver--- ìmus. Atque porro illud curabimus, ut quæcunque ea sint ive experimenta sive observationes, quæ præter scopum inquisitionis occurrunt atque interveniunt, et ad alios titulos proBeorie pertinent, notemus, ne inquisitio confundatur. Ša TABULA COITIONIS ET EXPANSIONIS MATERIE PER SPATIA IN TANGIBILIBUS, CUM SUPPUTATIONE RATIONUM IN CORPORIBUS DIVERSIS. Idem spatium occupant, sive æque exporriguntur, Den. Gr. Auri puri uncia, sive 20 . Argenti puri Plumbi cinerei ; anglice tinglass Cupri Aurichalchi Chalybis Eris communis Ferri Stanni Magnetis Lapidis Lydii Marmoris Silicis Vitri 25 Sulphuris 26 Terræ communis 27 Vitrioli albi 28 Eboris 29 Aluminis 10 11 12 13 14 15 16 17 Crystalli . 18 19 Salis gemmæ 20 Luti communis 21 Luti albi. 22 Nitri 23 Ossis bovis 24 Pulveris margarita-} rum |