Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tiam lingua ipsa (non curiosum prorsus organum) tot peragit notus quot literas. Quod vero soni non solum tam perniciter generentur, sed et tantum spatium sua vi et impressione quasi nomentanea, occupent subito, id summam admirationem habet. Nam, exempli gratia, homo in medio campo vociferans exauditur ad quartam partem milliaris in ambitu, idque verbis articulatis, iisque in singulis minutis portionibus aëris hærentibus, idque in spatio temporis longe minore fortasse minuto.1

De spatio temporis in quo defertur sonus, inquirendum. Id hoc modo inveniri potest. Stet homo in campanili, noctu ; stet alter in plano, ad distantiam forte milliaris, aut quam procul campana exaudiri possit, habeatque paratam facem lucentem, sed co-opertam. Sonet campana in campanili; quam cito illa exaudiatur ab illo altero qui stat in plano, attollat ille facem ; per hoc, ex spatio temporis inter campanam pulsam et facem visam, deprehendi possunt momenta motus soni ab eo qui stat in campanili.2

In tormentis igneis flamma conspicitur antequam bombus exaudiatur; cum tamen flamma sequatur exitum pilæ: ut flamma tardius exeat, citius sensum feriat. Unde recte colligitur, radios visibiles celerius diffundi et pervenire, quam species aut impressiones soni.3

De affinitate aut nulla affinitate quam habet sonus cum motu aëris in quo defertur locali et manifesto.

SONUS non videtur manifesto et actualiter quatefacere et turbare aërem, ut ventus solet; sed videntur motus soni fieri per species spirituales; ita enim loquendum, donec certius quippiam inveniatur.1

-1 S. S. 289.

Adeo ut existimem, sonum clamantis bene magnum, in parva ab ipso motu anhelitus distantia, vix folium aliquod populi albæ tremulum, aut festucam, aut flammam moturum.

Attamen in pulsationibus majoribus deprehenditur motus plane corporalis et actualis aëris : id vero utrum fiat a motu ipso qui generat sonum, an a concausa, aut concomitantia, non constat. Tonitrua quandoque tremere faciunt fenestras vitreas, et etiam parietes: arbitror etiam bombardas displosas, aut eruptiones cuniculorum subterraneorum idem facere."

2 Id. 209.

3 Id. 210.

1 Id. 125.

4

5 Id. 126.

Memini etiam, ni fallor, apud Collegium Regium in Cantabrigia, esse ligneam quandam fabricam in qua campana pendent, eamque a campanis quando sonant quatefieri. Sed qualiscunque fuerit ille occultus motus qui est sonus, apparet illum nec absque manifesto motu in prima pulsatione gigni, et rursus per motum manifestum aëris deferri aut impediri.'

Verbum placide prolatum, quod ad distantiam triginta pedum forte exaudiri possit, tamen admotam flammam candelæ prope os, ad unum pedem etiam, vix trepidare faciet: ubi paulo intensior flatus oris flammam faciet tremulam multo in longiore distantia.'

Sonus campanarum, et similium, accedit clarior, aut recedit hebetior, prout flat ventus versus aurem aut adversus. Idem fit in clamore: qui contra ventum editus non tam longe auditur.'

Traditur, per ingentes clamores applaudentium, et voces jubili, ita aërem collisum aut rarefactum fuisse, ut deciderent aves volantes. Opinio vagatur, sonitus complurium campa narum simul, in urbibus populosis, contra et fulminum perniciem et pestilentias valere.2

Traduntur pro certo loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis loquatur, atque (ut fertur) locutio ista fiat contra parietem in una parte camera, melius exaudiantur verba post distantiam nonnullam a voce, quam prope.3

Notavi sedens in curru, et demisso ex una parte velo currus, aperto ex altera, mendicum, qui clamabat ex latere currus clauso, ita visum esse ac si clamaret ex latere aperto; ut vox plane repulsa circuiret, aut saltem undique sonans putaretur tamen ex ea parte audiri qua melius pertingeret."

Si teneatur candela juxta foramen illud quod spiraculum est tympani, et percutiatur tympanum, concutitur et extinguitur flamma. Idem fit in sonando cornu venatoris, si apponatur candela ad exitum cornu, etc.

Etiam exquisita differentiæ, quas suscipit sonus, easque secum defert, demonstrant hujusmodi molles affectus non esse motus continuos locales. Nam sigilla certe in materia accommodata faciunt exquisitas impressiones; ita ut in generatione soni fortasse hoc fieri possit. Sed delatio et continuatio illa non competit, præsertim in liquidis. Exquisitas autem illas

1 S. S. 125.

2 Id. 127.

* Id. 148.

4 Id. 203.

t

ferentias intelligimus de vocibus articulatis et tonis harmocis.1

Verum omnino de hac re (videlicet, quam relationem et >rrespondentiam habeat sonus ad motum localem aëris) inuiratur diligentius; non per viam utrum (quod genus quætionis in hujusmodi rebus omnia perdidit), sed per viam uatenus: idque non per argumenta discursiva, sed per appoita experimenta et instantias crucis.

De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre et corporibus vel spiritibus ipsorum ambientibus.

IN percussione campanæ, sonus editus per percussionem campanæ cum malleo ab extra, et cum embolo ad intra, ejusdem est toni. Adeo ut sonus redditus per percussionem ab extra non possit generari per collisionem aëris inter malleum et extima campanæ; quandoquidem habeat rationes ad concavum campanæ ab intra. ab intra. Et si foret lamina plana æris, non concavum quippiam, alius opinor foret sonus.2

Si fuerit rima in campana, reddit sonum raucum, non jucundum aut gratum.3

Videndum, quid faciat corporis quod percutitur crassitudo ad sonum, et quousque; veluti, si ejusdem concavi una campana sit crassior, altera tenuior. Expertus sum in campana ex auro, eam reddere sonum excellentem, nihilo pejorem, imo Attamen meliorem, quam campanam argenteam aut æneam. nummus aureus non tam bene tinnit quam argenteus.1

Dolia vacua reddunt sonum profundum et sonorum, repleta hebetem et mortuum.

At in barbito, cithara, et hujusmodi, licet prima percussio sit inter chordam et aërem exteriorem; tamen statim ille aër communicat cum aëre in ventre sive cavo barbiti aut citharæ. Unde in hujusmodi instrumentis fit semper perforatio aliqua, ut aër exterior communicet cum aëre concluso, absque quo sonus foret hebes et emortuus.

'S. S. 288.

Fiat experimentum fistulæ illius lusciniolæ, ut impleatur oleo, non aqua; et notetur quanto sonus sit mollior, aut obtusior.

Cum redditur sonus inter anhelitum et aërem percussum in fistula aut tibia, ita tamen redditur, ut habeat communicatio

[blocks in formation]
[ocr errors]

di

nem nonnullam cum corpore tibiæ aut fistula. Alius enim fit sonus in tuba lignea, alius in ænea; alius, arbitror, si tuba per interius, aut fortasse etiam per exterius, fuerit obducta serico aut panno; alius fortasse si tuba fuerit madida, alius si sicca Etiam existimo in espinettis aut barbito, si tabula illa lignea super quam extenduntur chorda foret ænea aut argentea, versum nonnihil possit edere sonum.2 Verum de his omnibus inquiratur ulterius. Etiam quatenus ad communicationem, inquirendum est, quid possit corporum diversitas et inæqualitas: veluti si penderent tres campanæ, una intra alteram, cum spatio aëris interposito, et percuteretur campana exterior malleo, qualem editura foret sonum respectu campanæ simplicis.3

Obducatur campana ab extra panno aut serico, et notetur, quando pulsatur campana per embolum interius, quid faciat obductio illa ad sonum.

Si foret in barbito lamina ænea aut argentea foraminata loco ligneæ, videndum quid hoc faciat ad sonum.

Usurpantur in Dania, atque etiam deferuntur ad nos, tympana ænea, non lignea, minora ligneis, atque edunt sonum (arbitror) magis sonorum.

Agitatio aëris in ventis vehementioribus non multum (arbitror) redditura sit sonum, si absint sylvæ, fluctus, ædes, aut similia; attamen receptum est, ante tempestates fieri murmura nonnulla in sylvis, licet flatus ad sensum non percipiatur, nec moveantur folia.

Desunt tria capitula, quæ perficere non vacabat.

IS. S. 167. 234.

2 Id. 229.

3 Id. 158.

PHENOMENA UNIVERSI.

« AnteriorContinuar »