Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sed majoretur. Itaque soni super flumina ampliores sunt, re sonante aqua et se uniente cum sono originali.'

Etiam notavi, facta æde rotunda in conductibus (ut loquuntur) aquarum, et deinde caverna oblonga, ac tum æde majore (quale est videre in campis juxta Charing-cross prope Londinum), si fiat clamor per fenestram aut rimam ædis rotundæ, et stet quispiam juxta fenestram ædis majoris, longe terribiliorem cieri rugitum, quam fit ad aurem alicujus astantis prope ubi fit clamor.2

Memini in joculari ludo puparum, locutionem ita edi, ut audiatur distincte, sed longe acutior et exilior quam in aperto; ut fit in speculis quæ reddunt literas longe minutiores quam sunt in medio ordinario: ita ut videatur plane sonus per artem reddi posse et amplior et exilior.

Tenent pueri cornu arcus tensi inter dentes, et sagitta percutiunt chordam, unde redditur sonus magis sonorus, et quasi bombus longe major, quam si arcus non teneretur a dentibus: quod imputant consensui quem habent ossa dentium cum osse auditus; quandoquidem et via versa, ex stridore in auditu etiam dentes obstupescant.3

Similiter tangat hasta lignum cavi lyræ, præsertim foraminis in ipso ad cavum finem, et teneatur dentibus ex altero fine, et sonet lyra; major fit sonus per prehensionem dentium, ei scilicet qui prehendit.

Certissimum est (licet non animadversum) quod vis illa, quæ post primam percussionem defert pilas aut sagittas aut spicula, et similia, consistat in partibus minutis corporis emissi, et non in aëre perpetuo deferente, instar scaphæ in aqua. Hoc posito, videndum utrum non possit diminui sonus in bombarda, aut sclopeto, absque magna debilitatione percussionis, hoc modo. Fiat sclopetum cum tubo bene forti, ut non facile frangatur; fiant in tubo quatuor aut quinque foramina, non instar rimarum, sed rotunda circa medium tubi. Percussio suas jam accepit vires, nisi quatenus ratione longitudinis tubi augeantur: at percussio aëris ad exitum sclopeti, quod generat sonum, multum extenuabitur ab emissione soni per illa foramina in medio, antequam aër inclusus perferatur ad os sclopeti. Itaque probabile est, sonum illum et bombum multis partibus diminutum fore."

'S. S. 144. 229. 4 Id. 120.

2 Id. 140.

* Id. 149.

"And if any man think that the sound may be extinguished or deaded

R

81

es

u

ta

8

(

[ocr errors]

De repercussione soni, et echo.

REPERCUSSIO sonorum (quam echo vocamus) in argumentum sumi potest, non esse sonum motum localem aëris. Nam si esset, debuerat repercussio fieri in modo consimili ad originale; ut fit in omnibus repercussionibus corporeis. At in sono cum tam accurata requiratur generatio, ut in voce, quæ tot habet instrumenta, et in instrumentis musicis quæ subtiliter fabricata sunt, ea quæ reddunt sonum repercussum nihil horum habent, sed rudia plane sunt, et illud fere habent ut sonus non transeat, vix aliud quippiam.'

De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum, quas vocant, specierum spiritualium.

Conveniunt in his.2

AMBO diffunduntur in circuitum sphæricum, et occupant universam aream ejus sphæræ, et feruntur ad spatia bene longinqua, et elanguescunt paulatim secundum distantiam objecti, deinde evanescunt. Ambo deferunt figuras et differentias suas per portiones minutas sphæræ suæ, integras et inconfusas; ut percipiantur per foramina parva non secus quam in aperto.

Ambo sunt generationis et delationis valde subitæ ac celeris; ac e contra extinguuntur et pereunt subito et celeriter.

Ambo suscipiunt et deferunt minutas differentias et accuratas, ut colorum, figurarum, motuum, distantiarum in visibilibus; vocum articulatarum, tonorum harmonicorum, et pernicis alterationis sive trepidationis ipsorum in audibilibus.

Ambo in virtute et viribus suis non videntur vel emittere aliquam corporalem substantiam in media sua, aut ambitum sphæræ suæ; nec etiam edere aut ciere manifestum motum localem in mediis suis, sed deferre quasdam species spirituales, quarum ignoratur ratio et modus.

Ambo videntur non generativa alicujus alterius virtutis aut

by discharging the pent air before it cometh to th mouth of the piece and to the open air, that is not probable; for it will make more divided sounds; as if you should make a cross barrel hollow through the barrel of a piece, it may be it would give several sounds, both at the nose and at the sides."

Id. 255-266.

1 S. S. 287.

[blocks in formation]

qualitatis præter virtutem propriam, et eatenus operari; alias sterilia esse.

Ambo in propria sua actione videntur tria quasi corporaliter operari. Primum, quod fortius objectum mergat et confundat debilius, ut lux solis lucem candela, displosio bombardæ vocem. Secundum, quod excellentius objectum destruat sensum debiliorem, ut lumen solis oculum, sonus violentus in proximo ad aurem auditum. Tertium, quod ambo repercutiuntur, ut in speculis et echo.

Neque objectum unius confundit aut impedit objectum alterius; velut lux aut color sonum, aut e contra.

Ambo afficiunt sensum in animalibus, idque objectis secundum magis aut minus gratis aut odiosis: attamen afficiunt etiam modo suo inanimata proportionata et organis sensuum (ut videtur) conformia; ut colores speculum, quod crystallinum est instar oculi; soni locos reverberationis, qui videntur etiam similes ossi et cavernæ auris.

Ambo operantur varie prout habent media sua bene aut perperam disposita.

Ad ambo medium magis conducibile et propitium est aër. In ambobus, in objectis accuratioribus, nonnihil affert intentio sensus, et quasi erectio ejus ad percipiendum.

Differunt in his.'

VIDENTUR species visibilium esse tanquam emissiones radiorum a corpore visibili, instar fere odorum. At species audibilium videntur magis participare ex motu locali, instar per cussionum quæ fiunt in aëre: ut cum dupliciter plerumque operentur corpora, per communicationem naturæ suæ, aut per impressionem aut signationem motus, videatur diffusio illa in visibilibus magis ex primo modo participare, in audibilibus ex secundo.

Videtur delatio sonorum magis manifesto deferri per aërem, quam visibilium. Neque enim, arbitror, ventus vehemens tantum impedire potest aliquod visibile a longe, quam sonum; flante, intelligo, vento in contrarium.

Insignis est illa differentia, unde etiam plurimæ minores differentiæ derivantur, quod visibilia (excepta luce originali) non

1 S. S. 268-276.

eruntur nisi per lineas rectas, cum soni deferantur per lineas

rcuatas.

13 Hinc fit quod visibilia alia alia non confundant simul repræ

entata; soni contra. Hinc fit quod soliditas substantiæ non videatur impedire visum magnopere, modo posituræ partium corporis sint ordine simplici et per rectos meatus, ut in vitro, aqua, crystallo, adamante: at parum panni serici aut linei rumpit visum, cum sint corpora valde tenuia et porosa; at hujusmodi panni parum aut nihil impediunt auditum, ubi solida illa quam plurimum. Hinc fit quod ad reverberationem visibilium sufficiat parvum speculum, aut simile corpus perspicuum, modo ponatur in linea recta, ubi visibilia meant; at ad faciendam reverberationem echus oportet sonum etiam a lateribus includere, quia fertur undequaque.

Longius fertur objectum visibile, pro rata proportione, quam sonus.'

Visibilia nimis prope admota ad oculum non tam bene cernuntur quam per distantiam nonnullam, ut radii coire possint in angulo magis acuto: at in auditu, quo propius, eo melius. Verum in hoc duplex potest esse error. Prior, quod ad visum requiritur lux: ea autem, objecto ad oculum propius admoto, arcetur. Nam audivi ex fide digno, qui curabatur ex cataractis oculorum, cum stylus ille minutus argenteus duceretur super ipsam pupillam oculi sui, eamque tangeret, absque ullo medio (existente stylo illo, seu acu argentea, longe angustiore quam pupilla erat oculi) eum clarissime vidisse stylum illum. Secundus, quod sit plane interposita caverna auris ante instrumentum auditus, ut sonus exterior tangere os et membranam auditus plane nequeat.

Celerius deferuntur species visus quam soni, ut percipitur in flamma, et sonitu sclopetorum; etiam in fulgure, et tonitru, ubi tonitru auditur post pausam.

Etiam existimo diutius hærere species soni, quam visibilia. Licet enim et illæ non subito intereant, ut manifestum est in circulo vertente, et chordis talitro percussis, et crepusculo, et similibus; tamen diutius arbitror durant soni, quia deferuntur a ventis.

Radii lucis glomerati etiam inducunt calorem, quæ est actio

In the original this sentence stands as part of the preceding paragraph; which is clearly wrong.

diversa a visibili.

Similiter, si verum sit clamores aves volantes dejecisse, etiam ea est actio protinus diversa ab audibili.'

Non videtur in visibili esse objectum tam odiosum ad sensum, quam in audibili; sed magis ex æquo. Nam foeda visui magis displicent ob excitationem phantasia de rebus fœdis, quam propter se; at in audibilibus, sonitus serræ dum acuitur, et similia, inducunt horrorem; et tonus discordans in musica statim rejicitur et respuitur.

Non constat esse refractionem in sonis, ut in radiis. Attamen proculdubio resiliunt soni; sed illud reflexioni assignandum. Neque enim (arbitror) si sonus pertranseat diversa media, ut aërem, pannum, lignum, alium esse locum soni ubi defertur, alium ubi audiatur; id quod proprium refractionis est2; sed videtur pendere ex operatione in lineis rectis refractio; id quod non competit sono.

Contractio vero soni et dilatatio ejus, secundum disposi tionem medii fit proculdubio, ut in puparum vocibus et locutione sub aqua: contrahitur sonus in caverna illa, in campis dilatatur; quemadmodum per specula dilatantur et contrahuntur visibilia.

[ocr errors]

Medium trepidans (ut fumus in visibilibus) facit visibilia objecta etiam trepidare: at in sonis nihil adhuc tale invenitur, nisi forte accessio et recessio per ventos.3 Nam trepidatio in fistula lusciniolæ, est trepidatio percussionis, non medii.

Post multam lucem mutando ad tenebras, vel post tenebras ad lucem, confunditur parum visus: utrum vero hoc fiat a magnis fragoribus, aut alto silentio, inquirendum.

De celeritate generationis et extinctionis soni, et tempore in quo
fiunt.

OMNIS sonus cito admodum generatur, et cito interit. Cele-
ritas autem motus ipsius, et differentiarum ejus, non tam mira-
bilis res
es videtur. Etenim digitorum motus in cithara, aut
anhelitus in fistula aut tibia, celeres admodum inveniuntur;

1 S. S. 267.

2 Id. 254. The last sentence of this paragraph is omitted in the Sylva Sylvarum, and in place of it we read, "But majoration, which is also the work of refraction, appeareth plainly in sounds, as hath been handled at full, but it is not by diversity of mediums."

3 Id. 264.

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »