Imágenes de páginas
PDF
EPUB

forcipem ferream, et percute fines ejus intra aquam in catinis illis, in distantia latitudinis pollicis fortasse aut amplius a fundo : audies sonum forcipis percussæ in catino argenteo magis multo sonorum quam in ligneo. Quod si tamen vacua forent catina, et percuteretur forceps ad eandem distantiam, parum aut nihil interesset. Ex quo liquet primum, ubi nullus est aër qui possit elidi, sed tantum aqua, edi sonum; deinde, melius communicari sonum editum per percussionem cum catino per aquam quam per aërem.1

Clauso 2 ore fortiter, redditur murmur (quale solet esse mutorum) per palatum; quod si nares etiam fortiter obturentur, nullum possit fieri murmur. Unde liquet, sonum illum per palatum non actuari, nisi per apertum quod intercedit inter palatum et nares.3

De delatione soni, et directione seu fusione ejus; et de area quam occupat, simul, et separatim.

OMNIS sonus diffunditur in ambitum sphæricum a loco pulsationis, et occupat universam aream ejus sphæræ ad terminum certum, sursum, deorsum, lateraliter, undequaque.4

Per aream ejus sphæræ fortissimus est sonus juxta pulsationem: deinde secundum proportionem distantiæ elanguescit, et demum evanescit.

Termini ejus sphæræ extenduntur, pro acumine auditus, aliquatenus; sed est quiddam ultimum, quo in sensu maxime exquisito non pertingit sonus.

Est (arbitror) nonnihil in directione primæ impulsionis. Si quis enim staret in suggesto aperto in campis, et clamaret, longius arbitror exaudiri posset vox in prorsum a loquente, quam pone. Sic si displodatur bombarda vel sclopetus, longius arbitror exaudiri possit sonus in prorsum a bombarda aut sclopeto, quam pone.5

Utrum aliquid sit in ascensione soni sursum, aut in descensione soni deorsum, quod sonum promoveat in ulterius, aut cessare faciat propius, non constat. Auditur quidem plane sonus, si quis ex alta fenestra aut turri loquatur, ab iis qui

'S. S. 134.

2 This is printed in the original as if it were part of the preceding paragraph; by a mistake no doubt of the printer or transcriber. 5 Id. 204

3 S. S. 287.

4 Id. 201.

stant in solo; et contra, editus ab iis qui in solo stant, a fenestra aut turri: sed ab utris facilius, aut longius, de eo inquiratur ulterius.1

Solent in concionibus usurpari suggesta, et in concionibus imperatoriis monticelli ex cespitibus; sed minime tamen per hæc evincitur sonum facilius defluere quam insurgere; quoniam hujus rei possit esse causa liber in loco altiore aër, nec obstipatus aut impeditus, ut fit infra in turba: non autem motus proclivior in deorsum. Itaque in hoc experimento non acquiescat contemplatio, sed fiat experimentum ubi cætera sint paria.2

Vis soni excipitur tota in qualibet parte aëris, non tota in toto aëre, nisi foramen aut meatus fuerit valde exilis; nam si stet quis in loco aliquo maxime clauso, ita ut non penetret sonus omnino, idque in quacunque parte sphæræ soni, et fiat foramen parvum, vox articulata intrabit per illud foramen, et denique per tot foramina quot placuerit terebrare per universum ambitum sphæræ soni: ut manifestum sit totam illam articulationem soni deferri integram per minusculas illas partes aëris, non minus quam si aër esset undique apertus.3

Attendendum tamen est, utrum soni editi ex pulsationibus majoribus aëris (quales fiunt ex displosionibus bombardarum) non deveniant exiliores cum intrent illa parva foramina. Subtilitates enim sonorum forte intrare possunt non confusæ, sed universus fragor neutiquam. De hoc inquiratur ulterius.'

Radii corporum visibilium non feriunt sensum, nisi deferantur per medium in directum; et interpositio corporis opaci in linea recta intercipit visum, licet alia omnino fuerint undequaque aperta. Verum sonus, si detur delatio vel meatus, vel arcuando per sursum vel inversa arcuatione per deorsum vel lateraliter vel etiam sinuando, non perit, sed pervenit. Attamen arbitror fortius deferri sonum per lineas directas inter pulsationes et aurem, et frangi nonnihil impetum per arcuationes et per sinuationes; veluti si paries sit inter loquentem et audientem, arbitror vocem non tam bene exaudiri quam si abesset paries. Arbitror etiam si paulo longius collocetur vel loquens vel audiens a pariete, melius exaudiri vocem quam

1 S. S. 205.

2 Id. Ibid.

3 Id. 192.

4 Id. 216. 5 Id. 202. 66 They move strongest in a right line; which nevertheless is not caused by the rightness of the line, but by the shortness of the distance: linea recta brevissima."

›rope parietem, quia arcuatio tanto minus abit a linea recta.' Verum de hoc inquiratur ulterius.

Admota aure ad alterum terminum tubi alicujus aut cavi trunci longi, et voce submissa ad alterum orificium tubæ, exaudiri possit vox talis, quæ eadem submissione edita ad aërem apertum non pertingeret nec exaudiretur. Unde liquet, clausuram illam aëris conferre ad deferendam vocem absque confusione.2

Etiam communis est opinio, melius exaudiri vocem, cæteris paribus, sub tecto quam sub dio: utrum vero melius exaudiatur vox, aure collocata in aperto, voce in tecto; aut contra, aure in tecto, voce in aperto; inquiratur ulterius: licet etiam in hoc communis sit opinio, melius exaudiri quæ foras sunt in ædibus, quam quæ in ædibus foras.3

Commune est auditui ac visui, ac etiam quadantenus cæteris sensibus, ut intentio animi sentientis et directio expressa ad percipiendum nonnihil juvet; ut cum quis dirigit intuitum, aut (ut loquuntur) arrigit aures."

Soni non perferuntur æque longe articulati et distincti, quam species et glomeratio ipsorum confusa: nam strepitus vocum exaudiri potest, ubi voces ipsæ articulatæ non audiuntur; et tinnitus musicæ confusus, cum harmonia ipsa aut cantio non exaudiatur.

In trunco cavo optime conservatur sonus. Igitur accipiatur truncus cavus, bene oblongus, et demittatur extra fenestram cameræ humilioris; loquatur quispiam exerendo caput extra fenestram ad unum terminum trunci, quam maxime potest submisse; apponat alter aurem ad alterum terminum trunci, stans infra in solo fiat similiter hoc via versa, loquendo infra, aurem apponendo supra; atque ex hoc experimento fiat judicium, utrum vox ascendat aut descendat proclivius, aut etiam pariter.5

Tradunt pro certo esse loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis stet in quadam parte cameræ et loquatur, melius exaudiri possit ad distantiam nonnullam quam prope.

Omnis concentus paulo gravius et profundius sonare videtur, si removeatur nonnihil a sono edito, quam prope: ut simile quiddam videatur accidere auditui circa sonum, quale accidit

1 S. S. 214.

2 Id. 129.

3" And it is certain that the voice is better heard in a chamber from abroad than abroad from within the chamber."-S. S. 130.

4 Id. 235.

Id. 206.

* Id. 148.

visui circa species visibiles, ut nonnulla distantia ab organo sensus promoveat perceptionem sensus.

Verum fallax potest esse ista opinio, idque dupliciter. Primo, quod in actu visus requiruntur forte radii ab objecto ad pupillam, qui nulli possunt esse ubi objectum tangit pupillam; id quod inter auditum et sonum non requiritur; sed multo magis, quod ad videndum opus est luce. Objectum autem tangens pupillam intercipit lucem: at nihil hujusmodi auditui competit. Secundo etiam, quia in visu non semper desideratur medium: quandoquidem in tollendis cataractis oculorum, stylus ille parvus argenteus, quo summoventur cataractæ, etiam super pupillam intra tuniculam oculi movens, optime cernitur.'

In objectis visus, si collocetur oculus in tenebris, objectum in luce, bene habet; si objectum in tenebris, oculus in luce, non fit visio. Ita si velum tenue ponatur ob oculos, aut reticulum, objectum bene cernitur; si super objectum, confundit visum. Atque licet fortasse neutrum horum competat sono et auditui, tamen monere possunt ut fiant experimenta, utrum auris collocata juxta truncum cavum, si sonus fiat ad distans in aperto; aut, via versa, sonus excitatus ad cavum truncum, auris autem ponatur ad distans in aperto, promoveat magis perceptionem sensus.2

De corporum diversitate quæ reddunt sonum, et instrumentis, et de speciebus soni quæ occurrunt.

GENERA sonorum talem videntur subire partitionem: magnus, parvus; acutus, gravis; harmonicus, absonus; summis sus sive susurrans, exterior sive sonans; simplex, compositus; originalis, reflexus: ut sint partitiones sex.3

Quo fortior fuerit prima pulsatio, et delatio liberior et absque impedimento, eo major editur sonus: quo debilior percussio, et magis conturbata delatio, eo minor.^

Acuti soni deferuntur æque longe, et fortasse longius, quam graves. De hoc melius inquiratur.

1 Compare 675., and S. S. 272.

2" And it is tried that in a long trunk of some eight or ten foot, the sound is holpen, though both the mouth and the ear be a handful or more from the ends of the trunk ; and somewhat more holpen when the ear of the hearer is near than when the mouth of the speaker."—Id. 130.

"There be these differences in general by which sounds are divided: 1. Musical, immusical. 2. Treble, base. 3. Flat, sharp. 4. Soft, loud. 5. Exterior, interior. 6. Clean, harsh or purling. 7. Articulate, inarticulate."- Id. 290.

* Id. 164. 4

Prout majus fuerit concavum campanæ, eo graviorem edit sonum; quo minus, acutiorem.

Quo major fuerit chorda, eo reddit sonum graviorem; quo minor, acutiorem.'

Quo intentior fuerit chorda, eo reddit sonum acutiorem ; quo laxior, graviorem: ut chorda paulo major strictius extensa, et minor laxius, eundem possint reddere sonum.2

In tubis similiter, et tibiis, et cornibus, et fistulis, atque etiam in ore hominis fistulantis, quo angustiora sunt et magis contracta, eo reddunt sonum acutiorem ; quo latiora aut laxiora, graviorem.3

In tibiis, aër exiens ex foramine propiore ad spiritum, reddit sonum acutiorem; e longinquiore, graviorem3: ut tibia paulo major ad foramen propius, et minor ad longinquius, eundem possint reddere sonum.

In instrumentis chordarum nonnullis (ut in barbito, citharis, et similibus) invenerunt homines commoditatem ad extensionem earum præter extensionem primam, ut comprimentes eas digitis inferius aut superius, eas extendant ad alterationem soni.*

Si accipiatur scyphus vitreus aut argenteus et talitro percutiatur, si aqua in scypho altius ascenderit, et scyphus plenior fuerit, reddit sonum acutiorem; si humilius, et scyphus magis vacuus fuerit, graviorem.5

In trunco cavo, quali ad aves percutiendas utuntur, si quis ore fistulet, admoto ore ad alterum finem trunci, hebetatur scilicet sonus ad astantem; at si applicetur auris ad alterum finem, reddit sonum acutissimum, ut vix tolerari possit."

Fiat experimentum in trunco ex parte ubi collocatur auris angusto, ex parte ubi collocatur os latiore, (et e converso,) utrum sonus reddatur acutior aut gravior; in modum speculorum quæ contrahunt aut ampliant objecta visus.

De multiplicatione, augmentatione, et diminutione, et fractione

soni.

VIDENDUM quomodo possit artificialiter sonus majorari et multiplicari. Specula utrumque præstant in visu." Videtur autem reflexio subita soni verti in augmentum: nam si vox et echo simul reddantur, necesse est ut non distinguatur sonus,

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »