Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCUS BACON LECTORI.

SI qui fuerint qui in veterum placitis sibi acquiescendum non putarunt, quod aliquando ab animi constantia, sæpius ab ingenii levitate fieri vidimus; ii qualescunque fuerint, hac fere defensione communi usi sunt; se, licet ab antiquitate desciverint, tamen ea afferre quæ cum sensu optime conveniant; atque homines, si hoc sibi in animum inducere possint ut authoritate non perstringantur sed sibi ipsi et sensibus credant, facile in eorum partes transituros. Nos vero sensum nec contradictione violavimus nec abstractione destruimus, et materiam ei longe uberiorem quam alii præbuimus, et multo ministerio errores ejus restituimus, potestates auximus, atque judicium ejus, damnatis phantasiis atque in ordinem redacta ratione, munivimus et firmavimus; ut alii professione quadam, nos reipsa sensum tueri videamur, atque philosophia nostra una fere atque eadem res sit cum sensu restituto et liberato. Neque propterea tamen nobis de hominum fide et assensu large pollicemur, cum nostra ratio cum nulla priorum consentiat, sed plane in diversum trahat. Nam qui hucusque, pertæsi eorum quæ veteres afferunt, ad experientiam et sensum tanquam de integro se contulerunt, in hunc modum fere se gesserunt; ut nonnulla primo secundum sensum acriter et strenue inquisiverint, ea potissimum sumentes quæ illis maxime rationem totius habere visa sunt; atque ex his confestim experientia manipulis, et tanquam factionibus, placita confinxerint; anguste et inæqualiter philosophati, et omnia paucis condonantes. Atque iste tamen modus philosophandi ad fidem faciendam sæpenumero validus et felix est, ob angustias pectoris humani, quod illis quæ una et subito mentem subire possunt maxime movetur, et acquiescendi cupidum cætera vel negligit, vel modo quodam non perceptibili ita se habere putat ut illa pauca quibus phantasia impleri aut inflari consuevit. At contra, nos non manipulares, sed justum divinorum operum

exercitum post nos trahentes, et ex æquo et secundum summas rerum pronunciantes, non habemus fere quo nos vertamus, aut ex qua parte aditum ad humanam fidem reperiamus; cum ea quæ adducimus altius quam notiones, latius quam hujusmodi experimenta, se extendant. Itaque necesse est ut ex illis pleraque præproperis et propensis sensuum prehensionibus non satisfaciant, nonnulla autem dura et instar religionis incredibilia ad sensus accedant. Sensus enim humani fallunt utique, sed tamen etiam se indicant; verum errores præsto, indicia accersita sunt. Itaque et novam prorsus tradendi viam ingressi sumus, rei ipsi convenientem: non disputando, aut exempla rara et sparsa adducendo; cum uterque fidei faciendæ modus fortasse adversus nobis futurus fuisset, quorum decreta nec in cura1 notionum, nec in angustiis experientia abscissæ et truncatæ, fundata sint: sed experientiam coacervatam et continuam adhibuimus, atque homines ad fontes rerum adduximus, ac universum intellectus processum et derivationes sub oculos posuimus. Quare quicunque eo animo sunt, ut aut argumentis nitantur, aut paucis exemplis cedant, aut authoritatibus impediantur, aut opus hoc nostrum evolvere et introspicere propter aut animi aut temporis angustias non possint; cum illis nos profecto de hac re nec serio colloqui possumus. Satis fuerit si illud Philocratis de Demosthene dictum huc transferimus: Atque nolite mirari, Athenienses, si mihi cum Demosthene non conveniat. Ille enim aquam, ego vinum bibo. Illi enim certe liquorem bibunt crudum, ex intellectu vel sponte manantem vel industria quadam haustum. Nos autem liquorem paramus et propinamus ex infinitis uvis confectum, iisque maturis et tempestivis, et per racemos decerptis et collectis, et subinde torculari pressis, et rursus in vase se separantibus et clarificatis. Ne enim hoc Deus siverit, ut phantasiæ nostræ somnium pro exemplari mundi edamus; sed potius benigne faveat, ut apocalypsin et visionem vestigiorum et viarum Creatoris in Natura et Creaturis conscribamus.

So in the original: a misprint, I suspect, for aura.

FILUM LABYRINTHI,

SIVE

INQUISITIO LEGITIMA DE MOTU.

MACHINA Intellectus inferior: seu sequela chartarum ad q parentiam primam.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Primum:
De Formis et Differentiis Motus.

Motus Applicationis Exterioris, sive motus adherentiæ.
Motus Applicationis Interioris, sive motus mixturæ.
Motus Applicationis ad Fibras, sive motus identitatis.
Motus Assimilationis, seu motus generationis Jovis.
Motus Signaturæ, sive motus generationis Saturni.

Motus Excitationis, sive motus generationis fictæ. Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Secundum:

De Subjectis sive Continentibus Motum.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Tertium :

De Vehiculis sive Deferentibus Motum.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Quar

tum:

De Operationibus et Consequentiis Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Quin

tum:

De Curriculis sive Clepsydris Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Sex

tum:

De Orbe Virtutis Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Septi

mum:

De Hierarchia Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Octa

im:

De Societatibus Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Nonum: De Affinitatibus Motus.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Deci

num:

De viribus Unionis in Motu.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Undecimum:

De viribus Consuetudinis et Novitatis in Motu.

Racemi sive Charta Historiæ ordinatæ ad Articulum Duodecimum:

De aliis omnibus Motus.1

Syllabæ, sive Charta Anatomiæ.

Vena relicta, seu Charta Divisionis Secundæ.
Axioma Exterius, sive Charta Observationis.

Columnæ, sive Charta Impossibilis Apparentis, sive Humana Optativa.

Fonus, sive Charta Usus Intervenientis sive Humana Activa.

Anticipatio, sive Charta Interpretationis Sylvestris.

Pons, sive Charta ad Chartas Novellas.

Machina Intellectus Superior; sive sequela Chartarum ad Apparentiam Secundam.

Chartæ Novellæ.

ATQUE exemplum Inquisitionis de Natura (ut videre est) absolvimus, idque in subjecto omnium maxime capaci et diffuso; eaque forma, quam judicamus cum veritate et intellectu summum consensum habere. Neque tamen more apud homines recepto formulæ alicui necessitatem imponimus, tanquam unica esset, et instar artis ipsius. Sed certe omnibus pertentatis, ex longo usu et nonnullo, ut putamus, judicio, hanc ipsam formam sive rationem disponendi materiam rerum ad opus intellectus, ut probatam et electam exhibemus. Nihil autem officit, quominus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, aut majoris etiam et altioris sunt ingenii, rem in potius perducant. Nam et ipsi statuimus, artem inveniendi adolescere cum inventis; neque ad

So in the original.

aliquid immotum et inviolabile inveniendi artificium hominum industriam et felicitatem astringendam. Artis enim perfectionem artis usum remorari, nihil est necesse. Quod autem viam novam scientiam docendi et tradendi ingressi sumus, quod doctrinam et præcepta quasi prætereuntes et aliud agentes distulimus, atque in exemplo præcipue elaboravimus; hoc summa ratione nos fecisse arbitramur. Neque sane homines latere volumus, quid in hac re secuti simus: nam obtinere in hominum æquitate positum est, vel potius in fortuna communi: res enim humani generis agitur, non nostra. Primum hoc videmur adepti, quod maximum est, ut plane intelligamur. Longe enim aliud est singulis præceptis exempla subnectere, aliud universi operis figuram perfectam et quasi solidam construere et repræsentare. Etenim in mathematicis, adstante machina aut fabrica sequitur demonstratio facilis et perspicua: sed absque hac commoditate omnia videntur involuta, et quam revera sunt subtiliora. Atque etiam illud usuvenit, ut quo grandius instrumentum demonstrationis fiat, eo sit et fidelius et illustrius. Etiam putamus nos aliquem modestiæ et simplicitatis fructum percipere posse, quod nec vim nec insidias hominum judiciis fecimus aut paravimus, sed rem nudam et apertam exhibuimus. Nemo enim ante nos, homines ad fontes naturæ et res ipsas adduxerunt, ut in medium consulerent; sed exempla et experientiam ad dictorum suorum fidem, non ad alieni judicii libertatem adhibuerunt: ut dupliciter nos de humano genere meritos existimemus, duas res maxime mortalibus caras et gratas, potestatem et libertatem, simul deferentes: potestatem operum, libertatem judicii. Ac veluti in judiciis civilibus ea maxime incorrupta et recta sunt ubi minimum oratorum licentiæ et turbis, aut etiam eloquentiæ, conceditur; sed omnis fere opera et tempus in testibus consumitur; eodem modo et de natura judicia exercentur optima, cum nec pugnaci nec probabili orationi aut disputationi maximæ partes tribuuntur, sed experientiæ testimoniis evidentibus et coacervatis res conficitur. Nam certe in authorum testimoniis libido et stimulus versatur: rerum autem testimonia et responsa, interdum obscura et perplexa, sed semper sincera et incorrupta sunt. Liberati etiam videmur magno malo, ex hominum fastidio et præjudicio. Solent enim viri prudentes et graves et cunctatores novitatem

So in the original. Perhaps Bacon had altered nulli into nemo and forgot to alter the plural verbs at the same time into the singular.

« AnteriorContinuar »