Imágenes de páginas
PDF
EPUB

evidentia rerum disjuncta et distracta. Atque hæc quæ dicta sunt singula, impulsum quendam ad spem faciendam habere. Ante omnia autem certissimam spem esse, ex præteriti temporis erroribus; atque (quod' quispiam de civili statu non prudenter administrato dixit) quod ad præterita spectando pessimum, id2 ad futura optimum esse. Cessantibus enim hujusmodi erroribus (ad quod ipsa monita primum gradum præstant) maximam rerum conversionem fore. Quod si homines per tanta annorum spatia viam tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent, ne spem quidem ullam subesse potuisse. Tunc enim manifestum fuisse, difficultatem in materia et subjecto (quæ nostræ potestatis non sunt), non instrumento (quod penes nos est); hoc est, in rebus ipsis earumque obscuritate, non in animo humano et ejus adoperatione esse. Nunc autem apparere, viam non aliqua mole aut strue imperviam, sed ab humanis vestigiis deviam esse: itaque solitudinis metum paulisper offundere, nec ultra minari. Postremo et illud statuit, si spei multo imbecillior et obscurior aura ab isto novo continente spiraverit, tamen experiundum fuisse. Non enim pari periculo rem non tentari, et non succedere: cum in illo ingentis boni, in hoc pusillæ humanæ operæ jactura vertatur. Verum ex 3 dictis et non dictis visum est ei, spei abunde esse, non tantum homini industrio ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.

3

Cogitavit et illud; studio accenso et spe facta, de modis perficiendi videndum esse. Hæc itaque sunt, quæ ei circa hoc generaliter visa sunt; quæ etiam nudis et apertis sententiis claudere et complecti consentaneum putavit. Visum est ei, plane ab iis quæ jam facta sunt diversa facienda; itaque rerum præteritarum redargutionem ad futura vice oraculi fungi. Visum est ei, theorias et opiniones et notiones communes, quantum rigore mentis et constantia obtineri potest, penitus aboleri; et Intellectum planum et æquum ad particularia de integro accedere: ut fere non alius ad regnum naturæ, quam ad regnum cœlorum, pateat aditus; ad quod nemini nisi sub persona Infantis ingredi liceat. Visum est ei, particularium sylvam et materiem, et numero et genere et certitudine aut subtilitate ad informationem sufficientem, colligi et congeri, tum ex naturali historia, tum ex experimentis mechanicis; atque ex his potissimum, quia natura plenius se prodit cum ab arte tenetur et urgetur, quam in libertate pro

1 quod etiam.-G.

2 id ipsum.-G.

3 et.-G.

4 its.-G.

pria. Visum est ei, eandem materiam ea ratione in Tabulas ! atque in ordinem redigi et digeri, ut Intellectus in eam agere. atque opus suum exequi possit; cum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit. Visum est ei1, a particularibus in Tabulas relatis, ad novorum particularium inquisitionem minime confestim transeundum (quod tamen et ipsum res utilis sit, et instar experientiæ cujusdam literate sed ad generales et communes comprehensiones prius ascendendum. Visum est ei, Intellectus motum et impetum naturalem, sed pravum, a particularibus ad comprehensiones supremas et generalissimas3 (qualia sunt principia quæ vocant) saliendi, omnino cohibendum : sed comprehensiones proximas primo, ac deinceps medias, eliciendas et inveniendas, atque per gradus continuos et scalam veram procedendum. Visum est ei, talem inductionis formam inveniendam', quæ ex aliquibus generaliter concludat; ita ut instantiam contradictoriam inveniri non posse demonstretur.8 Visum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quæ non ad mensuram facta sit et aptata particularium ex quibus elicitur, sed amplior aut latior sit; eamque amplitudinem sive latitudinem suam ex novorum particularium designatione, quasi fidejussione quadam, firmet. Visum est ei, multa præter hæc inveniri, quæ non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam, insigniter faciant. Quæ omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) provocandum, et effectis standum.

Cogitavit et illud; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse; eamque non sectæ alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensæ fundamenta jacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par

1 ei om. G.

2 procedendum, et naturali sane intellectus processui eatenus indulgendum. Sed simul visum est, &c.-G.

3 superiores et magis generales.—G.

4 principia quæ vocant artium et rerum.—G.

5 saliendi, et reliqua descendendo per media expediendi.—G.

• adscendendum: fere enim contemplationum et intellectus vias in Bivium illud moralium, antiquis decantatum, coincidere: Alteram enim viam primo ingressu planam ad avia ducere, alteram a principio arduam et suspensam in plana desinere.-G.

introduci.-G.

8 ne forte secundum pauciora quam par est, et ex iis quæ præsto sunt pronuntiemus, et (quod unus ex antiquis dixit) scientiam in mundis propriis et non in mundo communi quæramus.-G.

9

ne vel in jam notis hæreamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas prensemus.—G,

[ocr errors][ocr errors]

est cura) cogitationem suspiciendam esse. Reperit autem homines in rerum scientia quam sibi videntur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famæ et ostentationi servire: quin et eos potissimum qui minus solida proponunt, solere ea quæ afferunt obscura et ambigua luce venditare, ut facilius vanitati suæ velificare possint. Putare autem, se id tractare quod ambitione aliqua aut affectatione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum valde imperitus esset, et non explorato1 viam inire vellet) ut satis meminerit, inveteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio subverti, vi et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore conjungi potest), ut contradictiones ante extinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de naturæ interpretatione atque de natura ipsa opus 2, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem præbiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus civilibus plus quam vellet immistus esset, id longum videri: præsertim cum incerta vitæ cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in vulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis3 esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia visum est ei, Tabulas Inveniendi, sive legitimæ Inquisitionis formulas1 in aliquibus subjectis, proponi tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere visibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut vera viæ aut errorum devia in clariore luce ponere, aut ea quæ afferuntur nihil minus quam verba esse evidentius demonstrare possit neque etiam quod magis fugiendum esset ab homine qui aut rei diffideret aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet." Tabulis autem propositis et visis, non ambigere quin timidiora ingenia subitura sit quædam hæsitatio et fere desperatio de

1

prorsus inexplorato.—G.

3 satis fortasse.-G.

hoc est materiem particularium ad opus intellectus ordinatam.—G.

2

parare se de natura opus.

- G.

The passage which follows, down to edatur, is not in Gruter's copy; and the next sentence runs thus: Fieri autem posse ut si destinata perficere non detur, ut sunt humana tamen ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majoribus auxiliis, ab oblatis monita, reliqua ex se et sperare et potiri possint.

similibus Tabulis in aliis materiis sive subjectis conficiendis; atque ita sibi in exemplo gratulaturos ut etiam præcepta deside rent. Plurimorum autem studia ad usum Tabularum supremum et ultimum, et clavem ipsam interpretationis poscendam arrecta fore: ac multo ardentius ad novam faciem naturæ saltem aliqua ex parte visendam, quæ per hujusmodi clavem resignata sit et in conspectum data. Verum sibi in animo esse, nec proprio nec aliorum desiderio servienti, sed rei conceptæ consulenti, Tabulis cum aliquibus communicatis, reliqua cohibere, donec tractatus qui ad populum pertinet edatur. Et tamen animo providere, ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majori bus auxiliis, ab oblatis monitos', reliqua ex se et speraturos et potituros esse. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus hæc satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Se nihilominus de cogitatis nil intermissurum. Quod autem ad tabulas ipsas attinet, visum est 2 nimis abruptum esse ut ab ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quædam præfari oportuisse; quod et jam se fecisse arbitratur, nec universa quæ hucusque dicta sunt alio tendere.3 Hoc insuper velle homines non latere, nullis inveniendi formulis (more nunc apud homines et artes recepto) necessitatem imponere; sed certe omnibus pertentatis, ex multo usu et nonnullo ut putat judicio, eam quam probavit et exhibuit inquirendi formulam verissimam atque utilissimam esse. Nec tamen se officere quominus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, aut majoris etiam et altioris sunt ingenii, rem in potius perdu cant; nam et ipsum statuere, artem inveniendi proculdubio cum inventis adolescere. Ad extremum autem visum est ei, si quid in his quæ dicta sunt aut dicentur boni inveniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus, ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.

So MS.

2 visum est autem.-G. The words from Se nihilominus to attinet being omitted. The passage which follows, down to adolescere, is not in Gruter's copy; and the last sentence begins Postremo visum est ei.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »