Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rerum imagines veras et nativas, absque phantasia et tinctura, admittat. Quin certissimum esse, tum generaliter mentem humanam instar speculi inæqualis esse, quæ rerum radios secundum propriæ sectionis angulos, et non in superficie plana suscipiat et reflectat: tum etiam cuique ex educatione, studiis, et natura sua, vim quandam seductoriam et quasi dæmonem familiarem adesse, qui mentem variis et vanis spectris ludat et turbet. Neque propterea ad opinionem Acatalepsia deveniendum. Cuilibet enim manifestum esse, nulla manus constantia, nec oculorum judicio maxime exquisito, lineam rectam vel circulum perfectum describi posse. Attamen admota regula, aut circino circumducto, rem præsto esse. Atque in Mechanicis, manus hominum nudas ad quantula opera sufficere? easdem vi et ope instrumentorum, vastissima quæque ac rursus subtilissima vincere. Sequi igitur, ut ad artem confugiendum, et de demonstratione, quæ per artem regitur, videndum sit. Atque de Syllogismo, qui Aristoteli oraculi loco est, paucis sententiam claudendam. Rem esse nimirum, in doctrinis quæ in opinionibus hominum positæ sunt, veluti moralibus et politicis, utilem et intellectui manum quandam auxiliarem; rerum vero naturalium subtilitati et obscuritati imparem et plane incompetentem. Nam Syllogismum certe ex propositionibus constare, propositiones ex verbis, verba notionum sive animi conceptuum tesseras3 et signacula esse. Quamobrem notiones ipsæ, quæ verborum animæ sunt, si vagæ, nesciæ, nec satis definitæ fuerint (quod in naturalibus longe maxima ex parte fieri consuevit), omnia ruere. Restare Inductionem, tanquam ultimum et unicum rebus subsidium et perfugium: neque immerito in ea spes sitas esse, ut quæ opera laboriosa et fida rerum suffragia colligere et ad intellectum perferre possit. Verum et hujus nomen tantummodo notum esse; vim et usum homines hactenus latuisse. De Inductione enim ita decernendum. In usu ejus atque etiam forma homines dupliciter peccasse. Primo quod moræ impatientes, et compendia viarum undique lustrantes, et quædam in certo ponere, circa quæ tanquam circa polos disputationes verterentur, properantes; eam tantum ad generalia Scientiarum principia adhibuerunt, media per Syllogismorum derivationes expedire temere sperantes. Rursus, quod de Syllogismo accurate, de hac autem

2

So Gruter; quod in MS.

2 plane om. G.

3 testes.-G.

demonstratione cursim et negligenter inquirentes, formam ejusdem meditati sunt admodum simplicem et plane puerilem; que per enumerationem tantum procedat, atque propterea precario. non necessario concludat. Itaque cum circa demonstrationes talia cogitet, mirum nemini videri posse, si in philosophia naturali sibi cum aliis, sive veteribus sive novis, non conveniat. Neque enim fieri posse (quod ille1 per jocum dixit) ut idem sentiant, qui aquam et qui vinum bibunt. Illos enim liquorem imbibere crudum, et ex intellectu vel sponte manantem vel industria quadam haustum: se autem liquorem parare et propinare ex infinitis uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos decerptis et collectis, et subinde in torculari pressis, et in vase repurgatis et clarificatis, constantem ; qui tamen ab omni inebriandi qualitate rectificetur, cum nil prorsus phantasiarum vaporibus tribuat aut relinquat. Quare visum est ei, Philosophias illas quas jamdudum diximus, non tantum propter operum sterilitatem, sed etiam propter demonstrationum infirmitatem et fallacias rejici, cum non solum a rebus desertæ, sed et ab auxiliis quæ sibi paraverunt destitutæ ac proditæ sint.

Cogitavit et illud; etiam de inveniendi modis qui in usu sunt, separatim videndum, si modo aliqui sint. In hac enim parte non tam errores et devia, quam solitudinem et vacua inveniri; quod stupore quodam animum perculserit.2 Non ulli mortalium cordi aut curæ fuisse, ut ingenii et intellectus humani vires ad artes et scientias inveniendas et promovendas dirigeret, eoque viam muniret; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientia undis et ambagibus, permissa esse et permitti. Itaque non sine causa fuisse, quod apud Ægyptios (qui rerum inventores more apud antiquitatem recepto consecrare solebant) tot brutorum effigies in templis reperirentur; cum animalia rationis expertia ex æquo fere cum hominibus Naturæ operationum Inventores fuerint. Neque ad hoc homines sua prærogativa hactenus admodum usi sint 5: sed tamen de iis quæ fiunt, videndum. Et primo de Inveniendi modo simplici et inartificioso, quod hominibus familiare est; id non aliud esse, quam ut is qui se ad inveniendum aliquid comparat et accingitur, primo quæ ab aliis circa illud dicta sint inquirat et evolvat; deinde meditationem pro

'Philocrates of himself and Demosthenes.

perculerit.-G.

4 hactenus om. G.

3 vestigiis.-G.
sunt.-G.

1

priam addat. Verum ut quis vel aliorum fidei se committat, vel spiritum suum solicitet et fere invocet ut sibi oracula pandat, rem prorsus sine fundamento esse. Sequi inventionem quæ apud Dialecticos recepta sit. Eam solummodo nomine tenus ad id quod agitur pertinere. Non enim principiorum et axiomatum esse, ex quibus artes constant, sed tantum eorum quæ illis consentanea videntur. Dialecticam enim magis curiosos. et importunos et sibi negotium facessentes, ad fidem et veluti sacramentum cuilibet arti præstandum notissimo responso rejicere. Restare experientiam meram; quæ, si occurrit, casus, si quæsita sit, Experimentum nominatur. Atque hanc non aliud quam (quod aiunt) scopas dissolutas esse. Quin et eos qui in aliqua natura vel operatione per multam et erraticam quandam experimentorum variationem revelanda et in lucem educenda sedulo occupati sunt, aut attonitos stare, aut vertiginosos circumire, aliquando gestientes, aliquando confusos, atque semper invenire quod ulterius quærant. Neque prorsus aliter fieri posse. Insciam enim et imperitam valde cogitationem esse, alicujus rei naturam in seipsa perscrutandi. Eandem enim naturam in aliis latentem, in aliis manifestam et quasi palpabilem esse; atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem movere : veluti eam corporum naturam quæ separationi resistit, in aquarum bullis rem sane subtilem et fere ingeniosam videri, quæ hujus rei gratia in pelliculas quasdam in hæmisphærii formam effictas se conjiciunt; eandem in ligno vel lapide non magnopere notari, sed solidi appellatione transmitti. Quare visum est ei, hominibus non tam ignorantiam quam infœlicitatem quandam imputari, cum a curriculo et via per infortunium aut blandimenta deflexerint, non in ejusdem spatiis minus se strenuos præstiterint.

Cogitavit et illud; finem aliquando desperationi, aut saltem querimoniis imponendum: ac illud potius videndum, an omnino cessandum et his quæ habemus utendum sit, an aliquid ut in 2 melius res procedant tentandum et moliendum. Ac primum, finis ipsius et propositi meritum et pretium intueri par esse; ut in materia dura et opere arduo major fiat industria accensio. Veniebat autem ei in mentem, antiquis sæculis, Rerum Inventoribus (modum excedente hominum affectu et impetu) divinos honores attributos esse. Iis autem, qui in rebus Civilibus

liis.-G.

VOL. III.

R R

2 in om. G.

merebantur, quales erant Urbium et Imperiorum Conditores, Legislatores, Patriarum a diutinis malis liberatores, Tyrannidum debellatores, et his similes, intra heroum modum honores stetisse. Nec immerito hanc distinctionem priscis illis temporibus invaluisse, cum illorum beneficia ad universum genus humanum, horum ad certas regiones et definitas hominum sedes pertinerent illa insuper sine vi aut perturbatione humanam vitam bearent; hæc vero non absque tumultu et violentia fere introducta sint. Quod si particularis alicujus inventi utilitas ita homines affecerit, ut eum qui universum genus humanum unico aliquo beneficio complecti posset, homine majorem putarent; at multo celsius inventum esse, quod alia omnia inventa particularia potentia quadam in se contineat, ac animæ humanæ vias aperiat', ut ad nova et ulteriora quæque ductu certo et recto penetrare possit. Quemadmodum enim sæculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, eos veteris sane continentis oras legisse, aut maria aliqua minora et mediterranea trajecisse; necesse autem fuisse usum acus nauticæ, ut ducem viæ magis fidum, innotuisse, antequam Oceanus trajiceretur, et Novi Orbis regiones detegerentur: simili prorsus ratione, quæ hucusque in artibus et scientiis hominum inventa sunt, potuisse instinctu, usu, observatione, meditatione, aperiri, utpote sensui propiora; antequam vero ad remotiora et occultiora naturæ appellere liceat, necessario præcedere, ut melior et perfectior mentis humanæ usus et adoperatio inveniatur. Quare hujuscemodi Inventum proculdubio Temporis partum nobilissimum, et vere masculum esse. Rursus in Scripturis Sacris notabat, Salomonem Regem, cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, servorum et ministrorum2 pulcherrima descriptione et ordine, classe insuper, nominis claritudine, et summa hominum admiratione floreret; nil horum tamen sibi gloriæ duxisse; verum ita pronuntiasse: Gloriam Dei esse rem celare, gloriam Regis autem rem invenire: non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; ac animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate optaverit. Atque hanc inveniendi gloriam eam esse, quæ humanam naturam nobilitet,

2

1animam humanam carceribus liberet, eique vias aperiat.-G.
famulorum.-G.

nec interim cuiquam mortalium molesta sit (ut Civilia esse solent), nec conscientiam in aliquo remoretur aut mordeat, sed omnino meritum et beneficium sine alicujus pernicie, injuria, aut tristitia deferat: Lucis enim naturam puram et absque maleficio esse; usum ejus perverti; ipsam non pollui. Rursus etiam hominum studia et ambitiones reputans, tria ambitionis genera reperiebat, si modo uni ex iis id nomen imponere fas sit; Primam eorum qui ad propriam potentiam in patriis suis amplificandam magna contentione feruntur; atque hanc vulgarem esse et degenerem: Secundam eorum qui patriæ suæ potentiam inter humanum genus provehere nituntur; quæ sane plus habet dignitatis, cupiditatis minus': Tertiam eorum qui hominis ipsius sive humani generis potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et attollere conantur; quæ reliquis proculdubio et sanior est et augustior: Hominis autem imperium sola scientia constare: tantum enim potest quantum scit: neque ullas vires naturalium causarum catenam perfrin gere posse; Naturam enim non aliter quam parendo vinci. Cogitabat etiam et animo volvebat, qualia sint, quæ tam de vi simplici et mera inventorum quam de ea quæ cum merito et beneficio conjuncta sit, cogitationem subire possunt. Ac illam quidem non in aliis manifestius occurrere, quam in tribus illis Inventis, quæ et ipsa antiquis incognita, et quorum primordia etiam nobis obscura et ingloria sunt; Artis nimirum Imprimendi, Pulveris Tormentarii, et Acus Nauticæ. Hæc enim tria, numero scilicet pauca ac inventu non multum devia, rerum faciem et statum in orbe terrarum mutasse: primum in re literaria, secundum in re bellica, tertium in re navali; unde infinitas rerum mutationes secutas esse, attentius intuentibus conspicuas; ut non imperium aliquod, non secta, non stella majorem efficaciam et quasi influxum in res humanas habuisse videatur, quam ista mechanica habuerunt. Quod autem ad merita attinet, id optime percipi, si quis consideret quantum intersit inter hominum vitam in excultissima aliqua Europæ provincia, et in regione aliqua novæ Indiæ maxime fera et barbara; tantum sane ut merito hominem homini Deum esse, non solum ex auxilio et beneficio, sed ex status comparatione dici possit. Atque hoc non solum, non cœlum, non corpora,

1 haud minus.-G.

2

3

quæ de virtute ac vi inventorum, tam simplici et mera, tam ea.—G. 3 Here a leaf of the MS. has been lost.

« AnteriorContinuar »