Imágenes de páginas
PDF
EPUB

modum iniqua fuerit, exolvemus. Atque meministis profecto etiam ab initio nos tale quiddam significasse: antiquis non certe authoritatem et fidem (id enim pernitiosum), sed honorem ac reverentiam intacta et imminuta fore; tametsi possemus pro jure nostro, neque eo ipso alio quam omnium, si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, id reprehendere aut notare. Sed res ipsa hoc non postulat; fato quodam, ut arbitramur, ad invidiam et contradictionem extinguendam et depellendam meliore. Audite itaque, filii, quæ jam dicemus. Nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam antiqui viam ingressos, nulla verborum arte efficere possimus quin inducatur quædam ingenii vel excellentiæ vel facultatis comparatio sive contentio; non ea quidem illicita aut nova; sed impar ob virium nostrarum modum, quem eum esse satis sentimus ut non solum antiquis sed et vivis cedat. Cum autem (ut simpliciter apud vos loquamur) claudus in via (quod dici solet) cursorem extra viam antevertat, commutata ratio est. Atque de via (mementote) non de viribus quæstio oritur; nosque Indicis non Judicis partes sustinemus. Itaque aperte, valejusso omni fuco et artificio, fatemur nos in hac opinione esse, omnia omnium ætatum ingenia si in unum coierint, eo quo nunc res geritur modo, hoc est (ut clare loquamur) ex meditatione et argumentatione, in scientiis magnos processus facere non posse. Quin neque hic finis; sed addimus insuper, quanto quis ingenio plus valet, eundem si naturæ lucem, id est historiam et rerum particularium evidentiam, intempestive deserat, tanto in obscuriores et magis perplexos phantasiarum recessus et quasi specus se detrudere et involvere. Annon forte animadvertistis, filii, quanta ingeniorum et acumina et robora apud philosophos scholasticos, otio et meditationibus luxuriantes et ob tenebras ipsas in quibus enutriti erant feroces, quales nobis telas aranearum pepererint, textura et subtilitate fili mirabiles, usus et commodi expertes? Etiam illud simul affirmamus; nostram quam ad artes adducimus rationem et inquisitionis formam, talem esse quæ hominum ingenia et facultates, ut hæreditates Spartanas, fere æquet. Nam quemadmodum ad hoc ut linea recta aut circulus perfectus describatur, plurimum est in manus ac visus facultate, si per constantiam manus et

[blocks in formation]

oculorum judicium tantum res tentetur; sin per regulam admotam aut circinum circumductum, non item; eadem ratione et in contemplatione rerum quæ mentis viribus solum incumbit, homo homini præstat vel maxime; in ea autem quam nos adhibemus, non multo major in hominum intellectu eminet inæqualitas quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate (ut dictum est), dum suo motu feruntur, periculum metuimus; atque in eo toti sumus, ut hominum ingeniis non plumas aut alas, sed plumbum et pondera addamus. Nullo enim modo videntur homines adhuc nosse, quam severa sit res veritatis et naturæ inquisitio, quamque parum hominum arbitrio relinquat. Neque tamen nos peregrinum quiddam, aut mysticum, aut Deum Tragicum ad vos adducimus. Nil enim aliud est nostra via, nisi literata experientia, atque ars sive ratio naturam sincere interpretandi, et via vera a sensu ad intellectum. Verum annon videtis, filii, quid per hæc quæ diximus effectum sit? Primum Antiquis suus honos manet. Nam in iis quæ in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles viros se præstitere; neque nobis sane eam viam ingressis longo intervallo eorum progressus æquare, ut arbitramur, vires suffecissent. Deinde, intelligitis profecto, minus quiddam esse hanc rejectionem authorum generalem, quam si alios rejecissemus, alios probassemus. Tum enim judicium quoddam exercuissemus; cum nunc tantummodo (ut dictum est) indicium faciamus. Postremo etiam perspicitis, quid nobis prorsus relinquatur, sive nos aliquid sumere sive aliis aliquid nobis tribuere libeat: Non ingenii, non excellentiæ, non facultatis laus, sed fortuna quædam, ea magis vestra quam nostra, cum res sit potius usu fructuosa quam inventione admirabilis. Nam uti vos fortasse miramini, quando hoc nobis in mentem venire potuerit: ita et nos vicissim miramur, quomodo idem aliis in mentem jam pridem non venerit; non ulli mortalium cordi aut curæ fuisse, ut intellectui humano auxilia et præsidia ad naturam contemplandam et experientiam digerendam compararet; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experimentorum undis et ambagibus permissa esse, nec mediam quandam viam inter experientiam et dogmata aperiri potuisse. Sed tamen mirari desinimus, cum in multis rebus videre liceat mentem humanam tam lævam et male compositam esse, ut primo diffidat et paulo post se contemnat; atque primo incredibile videatur aliquid

tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, rursus in credibile videatur id homines tam diu fugere potuisse. Sed ut quod res est proferamus, huic rei de qua nunc agimus impedimento fuit non tam rei obscuritas aut difficultas, quam superbia humana, cui natura ipsa magna ex parte eaque potiore sordescit, quæque homines eo dementiæ provehit, ut spiritus proprios, non spiritum naturæ consulant; ac si artes facerent, non invenirent. Atque, filii, inter istam vestram tanquam per statuas antiquorum deambulationem, fieri potest ut aliquam partem porticus notaveritis velo esse discretam. Ea sunt penetralia antiquitatis ante doctrinam Græcorum. Sed quid me

vocatis ad ea tempora, quorum et res et rerum vestigia aufugerunt? Annon antiquitas illa instar famæ est, quæ caput inter nubila condit et fabulas narrat? facta et infecta simul canens? Atque satis scio, si minus sincera fide agere vellem, non difficile foret hominibus persuadere, apud antiquos sapientes diu ante Græcorum tempora, scientias et philosophiam majore virtute licet majore etiam fortasse silentio floruisse: ideoque 1 solennius mihi foret, ea quæ jam afferuntur ad illa referre, ut novi homines solent, qui nobilitatem alicujus veteris prosapiæ per genealogiarum rumores et conjecturas sibi affingunt. Verum nobis stat sententia, rerum evidentia fretis, omnem imposturæ conditionem, quantumvis sit licet bella et commoda, recusare. Itaque judicium nostrum de illis sæculis non interponimus; illud obiter dicimus, licet poetarum fabulæ versatilis materiæ sint, tamen nos non multum arcani aut mysterii hujusmodi narrationibus subesse haud cunctanter pronuntiassemus, si ab iis inventæ a quibus traditæ sunt; quod nos secus esse existimamus pleræque enim traduntur tanquam prius creditæ et cognitæ, non tanquam novæ ac tunc primo oblatæ: quæ res earum existimationem apud nos auxit, ac si essent reliquiæ quædam sacræ temporum meliorum. Verum utcunque ea res se habet, non plus interesse putamus (ad id quod agitur) utrum quæ jam proponentur aut illis fortasse majora antiquis etiam innotuerint, quam hominibus curæ esse debeat utrum novus orbis fuerit insula illa Atlantis, et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta; rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non a vetustatis tenebris repetenda est. Jam vero (filii) etiam sponte, non fortasse interpellati ab expectatione

idque in MS., but compare Cog. et Visa (p. 605.): Atque ideo solennius fore, &c.

vestra, de philosophia Chimistarum opinionem subjungemus. Etenim illa vestra philosophia, disputationibus potens, operibus invalida, artis chimicæ nonnullam existimationem apud quosdam peperit. Atque sane quod ad practicam Chimistarum attinet, fabulam illam in eam competere existimamus de sene qui filiis suis aurum in vinea defossum (nec se satis scire quo loco) legaverit: unde illos protinus ad vineam fodiendam incubuisse; atque auri quidem nihil repertum, sed vindemiam ea cultura factam fuisse uberiorem. Simili modo et chimiæ filii, dum aurum (sive vere sive secus) in naturæ arvo abditum et quasi defossum laboriose eruere conantur, multa moliendo et tentando, magno proventui hominibus et utilitati fuere, et compluribus inventis non contemnendis vitam et res humanas donavere. Veruntamen speculativam eorum rem levem et minus sanam esse judicamus. Nam ut ille adolescentulus delicatus cum scalmum in littore reperisset navem ædificare concupivit, ita et hi, arti suæ indulgentes, ex paucis fornacis experimentis philosophiam condere aggressi sunt. Atque hoc genus theoriarum et sæpius et manifestius vanitatis coarguitur, quam illud alterum, quod certe magis sobrium et magis tectum est. Nam philosophia vulgaris, omnia percurrens et nonnihil fere de singulis degustans, se apud maximam hominum partem optime tuetur. Qui autem ex paucis quibus ipse maxime insuevit reliqua comminiscitur, is et re ipsa errat magis, et apud alios levior est. Atque ex hoc genere philosophiam chimicam Certe illa opinionis fabrica quæ eorum philosophiæ basis est, esse nimirum quatuor rerum matrices sive elementa in quibus semina rerum sive species fœtus suos absolvunt, atque producta eorum quadriformia esse, pro differentia scilicet cujusque elementi; adeo ut in cœlo, aëre, aqua, terra nulla species inveniatur quæ non habeat in tribus reliquis conjugatum aliquod et quasi parallelum (nam hominem etiam pantomimum effecerunt, ex omnibus conflatum, abusi elegantia vocabuli microcosmi); hoc, inquam, commentum neminem judicio sedatum post se traxerit: quin et existimamus, huic phantasticæ1 rerum naturalium phalangi peritum naturæ contemplatorem vix inter somnia sua locum daturum. Verum illud non incommode accidit ad præcavendum, quod hæc philosophia (ut cœpimus dicere) erroris genere veluti antistropha vulgari phi

esse censemus.

1 phantastico in MS.

losophiæ sit; vulgaris enim philosophia ad materiam inventionis parum ex multis, hæc multum e paucis decerpit. Nos tamen, filii, libenter Paracelsum (hominem, ut conjicere licet, satis vocalem1) nobis præconem exoptemus, ut illud lumen naturæ, quod toties inculcat, celebret et proclamet. Atque mentio Chimistarum nos admonet, ut aliquid etiam de Magia naturali, ea quæ nunc hoc vocabulum solenne et fere sacrum inquinavit, dicamus: ea enim inter philosophos chimicos' in honore esse consuevit. Quæ nobis in hujusmodi sermone inferior videtur quam ut condemnetur: sed levitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cujus dogmata plane phantasia et superstitio, opera præstigiæ et impostura? Nam inter innumera falsa si quid ad effectum perducitur, hujusmodi semper est, ut sit ad novitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim evenit fere semper de magicis experimentis quod poeta lascivus ludit, Pars minima est ipsa puella sui. Quemadmodum autem philosophiæ proprium est, efficere ut omnia minus quam sint admiranda videantur propter demonstrationes; ita et imposturæ non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda videantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen vanitas nescio quomodo contemnitur et recipitur; unde enim satyrion ad venerem, pulmones vulpis ad phthisim2, nisi ex hac officina? Verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptæ, ita innoxiæ essent. Resumamus orationis filum, et philosophiam quam in manibus habemus ex signis excutiamus; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus vestri præparationem, quæ res sola nunc agitur. Duplex enim est animorum præoccupatio seu mala inclinatio ad nova, quando ea proponi contigerit: una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione sive præfiguratione erronea de re ipsa quæ affertur, ac si pertineret ad aliqua ex jampridem damnatis et rejectis, aut saltem ad ea quæ animus ob levitatem aut absurditatem fastidit. Itaque jam reversi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cavetur ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut vana sit quæ

There are no marks of parenthesis here in the MS.; nor even a comma after either Paracelsum or vocalem. But the sense seems to require the clause to be taken parenthetically.

2 Pulmones vulpis lienem juvant, non autem phthisin ut scriptum. Vid. Plin. xxviii. 57. R. L. E.

« AnteriorContinuar »