Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cusationum animas, et singulari artificio in singula fere verba contractas et reductas, et exquisitissima oculi acie in ipsa criminum ulcera directas et vibratas, postmodum respiciens videbis. Atque cum isti criminibus et reatu valde inter se mixti et implicati forent, tamen singulos indiciis maxime propriis, iisdem autem capitalibus, reos feci. Mens enim humana (fili) rerum incursibus et observationibus turgida varias admodum errorum species molitur et educit. Aristoteles vero velut unius est speciei planta procerior, sic et Plato, et alii deinceps. At confutationes particulares requiris. Næ illud peccatum fuerit largiter in humani generis fortunam auream, pignus imperii, si ego ad umbrarum fugacissimarum insecutionem deflecterem. Unum (fili) in medio ponendum est veritatis lumen clarum et radiosum, quod omnia collustret, et errores universos momento dispellat. Non infirmi quidam et pallidi lychni ad singulos errorum et mendaciorum angulos et sinus circumferendi sunt. Quare quod petebas detestare (fili), nam profanum est valde. Subinde vero interrogantem te audio: num quæ isti universi asseruerunt, omnia prorsus vana et falsa fuere? Atqui (fili) infelicitatem jam narras, eamque prodigiosam non ignorantiam. Nemo enim non quandoque in aliquod verum impingitur. Heraclitum, cum scientiam ab hominibus in mundis privatis, non in mundo communi, quæsitam diceret, bene in philosophiæ introitu litasse video. Democritum, cum naturæ immensam varietatem et infinitam successionem tribuens, se e regione sisteret cæterorum fere philosophorum, secularitatibus deditissimorum, et mancipiorum consuetudinis, et hac oppositione utrumque mendacium in se collidendo perderet, et veritati inter extrema viam quandam aperiret, non infeliciter philosophatum esse reputo. Pythagoræ numeros etiam boni ominis loco pono. Dindamum Indum quod morem Antiphysin dixerit, laudo.2 Quin et Epicurum adversus causarum (ut loquuntur) per intentiones et fines explicationem disputantem, licet pueriliter et philologe, tamen non invitus audio. Etiam Pyrrhonem et Academicos vacillantes, et e lintre loquentes, et erga idola se gerentes veluti amatores quosdam morosos (qui amasios suos semper probris afficiunt, nunquam deserunt), animi et hilaritatis gratia adhibeo. Nec immerito; cæteros enim idola prorsum agunt, hos vero in

1 Vol. I. p. 831. note 4.

2 Vol. I. p. 460. note 2.

orbem; quod jocosius est. Denique Paracelsum et Severinum cum tantis clamoribus homines ad experientiæ suggestum convocant, præcones mihi exopto.' Quid igitur? Num veritatis compotes isti? Nihilo minus. Et rusticorum (fili) proverbia nonnulla apposite ad veritatem dicuntur. Sus rostro si forte humi A literam impresserit, num propterea suspicabere integram tragœdiam, veluti literam unam, ab ea posse describi? Longe alia est ratio (fili) veritatis quæ est ex scientiæ analogia, alia quæ ex idoli sectione enuntiatur. Illa constans et quota gemina, hæc discors et solitaria. Quod etiam in operibus fit. Pulvis tormentorum si ductu, non casu (ut loquuntur) et impactu inventum fuisset, non solitarium, sed cum multa inventorum nobilium (quæ sub eundem meridianum cadunt) frequentia prodiisset. Sic et alia, tum opera tum posita. Quare moneo, si forte idolum aliquod alicujus istorum meam (id est, rerum) veritatem aliquo in puncto secuerit, noli aut de iis majora, aut de me inferiora cogitare, cum satis appareat ex reliquorum ignoratione ipsa illa, non ex scientiæ analogia, eos dixisse. Adhuc instas (fili) num ergo universas istorum chartas thuri et odoribus amicula fieri jubeo3? Non illud dixerim. Manet enim paulisper aliquis eorum usus, tenuis quidem et angustus, et longe alius quam in quem destinatæ erant ac nunc usurpantur, sed tamen aliquis. Adde et alias multas chartas illis celebritate obscuriores, usu præstantiores esse. Aristotelis et Platonis moralia plerique mirantur; sed Tacitus magis vivas morum observationes spirat. Verum quæ tandem utilitas ex chartis capi possit, quæque aliæ aliis utilitate antecedant, quæque minima pars sint chartarum munera, eorum quæ ad interpretationem naturæ conferunt, suo loco dicetur. Postremo (fili) ita te quærentem audio: num tu te in istorum omnium locum sufficis? Bespondebo, atque id [non] dissimulanter, et ex intimo sensu meo. Ego (fili suavissime) tibi sanctum, castum, et legitimum connubium cum rebus ipsis

19

To this somewhat short list of things which he could commend, Bacon might have added the motto which a Chinese philosopher put up in his library" Fei, Fei: ' Reject what is false;" by which he meant to imply that the rejection of what is false is a better road to knowledge than "She, She "'—or the direct assertion of what is true; Bacon's own method being based as he often says on negation and exclusion, The name of this Chinese philosopher was Ngheou-Yang-Sieou. See Premare, Notitia Linguæ Sinicæ, p. 203.

2 That is, I believe, "in cases in which the fantastical hypothesis, idolum, cuts in upon or intersects (secat) the truth. 3 jubes in the original.-J. S.

firmabo. Ex qua consuetudine (supra omnia epithalamiorum vota) beatissimam prolem vere Heroum (qui infinitas humanas necessitates, omnibus gigantibus, monstris, et tyrannis exitiosiores, subacturi sunt, et rebus vestris placidam et festam securitatem et copiam conciliaturi) suscipies. Ego vero (fili) si te jamjam animo ab idolis non repurgato vertiginosis experientia ambagibus committerem, næ tu ducem cito desiderares. Idola autem exuere simplici præcepto meo sine rerum notitia, ne, si velles maxime, posses. In tabulis nisi priora deleveris, non alia inscripseris. In mente contra: nisi alia inscripseris, non priora deleveris. Atque ut hoc fieri posset ut idola hospitii exueres, tamen periculum omnino est ut ab idolis viæ non initiatus obruare. Nimis duci assuevisti. Etiam Romæ, firmata semel tyrannide, semper postea sacramentum in senatus populique Romani nomen irritum fuit. Confide (fili), et da te mihi, ut te tibi reddam.

PARTIS INSTAURATIONIS SECUNDÆ

DELINEATIO ET ARGUMENTUM,

ET

REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM.

« AnteriorContinuar »