Imágenes de páginas
PDF
EPUB

entered upon the pursuit of it, and the undaunted resolution with which (however unsuccessfully) he followed it up.

Another thing in the paper before us, not to be found elsewhere in Bacon's writings, is the prophecy of civil wars; which he anticipates propter mores quosdam non ita pridem introductos: a prediction well worthy of remark, especially as being uttered so early as the beginning of James the First's reign.

J. S.

DE

INTERPRETATIONE NATURÆ

PROCEMIUM.

EGO cum me ad utilitates humanas natum existimarem, et curam reipublicæ inter ea esse quæ publici sunt juris et velut undam aut auram omnibus patere interpretarer; et quid hominibus maxime conducere posset quæsivi, et ad quid ipse a natura optime factus essem deliberavi. Inveni autem nil tanti esse erga genus humanum meriti, quam novarum rerum et artium, quibus hominum vita excolatur, inventionem et auctoramentum. Nam et priscis temporibus, apud homines rudes, rudium rerum inventores et monstratores consecratos fuisse, et in deorum numerum optatos, animadverti; et acta heroum, qui vel urbes condiderunt, vel legumlatores extiterunt, vel justa imperia exercuerunt, vel injustas dominationes debellarunt, locorum et temporum angustiis circumscripta esse notavi: rerum autem inventionem, licet minoris pompæ sit res, ad universalitatis et æternitatis rationem magis accommodatam esse censui. Ante omnia vero, si quis non particulare aliquod inventum, licet magnæ utilitatis, eruat, sed in natura lumen accendat, quod ortu ipso oras rerum quæ res jam inventas contingunt illustret, dein paulo post elevatum abstrusissima quæque patefaciat et in conspectum det, is mihi humani in universum imperii propagator, libertatis vindex, necessitatum expugnator visus est. Me ipsum autem ad veritatis contemplationes, quam ad alia, magis fabrefactum deprehendi; ut qui mentem et ad rerum similitudinem (quod maximum est) agnoscendam satis mobilem, et ad differentiarum subtilitates observandas satis fixam et intentam haberem ; qui et quærendi desiderium, et dubitandi patientiam, et meditandi voluptatem, et asserendi cunctationem, et resipiscendi facilitatem, et disponendi sollicitudinem tenerem ; quique nec novitatem affectarem, nec anti

quitatem admirarer, et omnem imposturam odissem. Quare naturam meam cum veritate quandam familiaritatem et cognationem habere judicavi. Attamen cum genere et educatione rebus civilibus imbutus essem, et opinionibus aliquando, utpote adolescens, labefactarer, et patriæ me aliquid peculiare, quod non ad omnes alias partes ex æquo pertineat, debere putarem, speraremque me, si gradum aliquem honestum in republica obtinerem, majore ingenii et industriæ subsidio quæ destinaveram perfecturum; et artes civiles didici, et qua debui modestia amicis meis, qui aliquid possent, salva ingenuitate me commendavi. Accessit et illud, quod ista, qualiacunque sint, non ultra hujusce mortalis vitæ conditionem et culturam penetrant; subiit vero spes me natum religionis statu haud admodum prospero, posse, si civilia munia obirem, et aliquid ad animarum salutem boni procurare. Sed cum studium meum ambitioni deputaretur, et ætas jam consisteret, ac valetudo affecta et malæ tarditatis meæ me admoneret, et subinde reputarem me officio meo nullo modo satisfacere, cum ea per quæ ipse hominibus per me prodesse possem omitterem, et ad ea quæ ex alieno arbitrio penderent me applicarem; ab illis cogitationibus me prorsus alienavi, et in hoc opus ex priore decreto me totum recepi. Nec mihi animum minuit, quod ejus quæ nunc in usu est doctrinæ et eruditionis, declinationem quandam et ruinam in temporum statu prospicio. Tametsi enim barbarorum incursiones non metuam (nisi forte imperium Hispanum se corroboraverit, et alios armis, se onere, oppresserit et debilitarit), tamen ex bellis civilibus (quæ mihi videntur propter mores quosdam non ita pridem introductos multas regiones peragratura), et ex sectarum malignitate, et ex compendiariis istis artificiis et cautelis quæ in eruditionis locum surrepserunt, non minor in literas et scientias procella videbatur impendere. Nec typographorum officina his malis sufficere queat. Atque ista quidem imbellis doctrina, quæ otio alitur, præmio et laude efflorescit, quæ vehementiam opinionis non sustinet, et artificiis et imposturis eluditur, iis quæ dixi impedimentis obruitur. Longe alia ratio est scientiæ, cujus dignitas utilitatibus et operibus munitur. Ac de temporum injuriis fere securus sum, de hominum vero injuriis non laboro. Si quis enim me nimis altum sapere dicat, respondeo simpliciter, in civilibus rebus esse mo destiæ locum, in contemplationibus veritati. Si quis vero opera statim exigat, aio sine omni impostura, me hominem non senem

valetudinarium, civilibus studiis implicatum, rem omnium obscurissimam sine duce ac luce aggressum, satis profecisse si machinam ipsam ac fabricam exstruxerim, licet eam non exercuerim aut moverim. Ac eodem candore profiteor, interpretationem naturæ legitimam, in primo adscensu antequam ad gradum certum generalium perventum sit, ab omni applicatione ad opera puram ac sejunctam servari debere. Quin et eos omnes qui experientia se undis aliqua ex parte dediderunt, cum animo parum firmi aut ostentationis cupidi essent, in introitu operum pignora intempestive investigasse, et inde exturbatos et naufragos fuisse scio. Si quis autem pollicitationes saltem particulares requirat, is noverit homines per eam quæ nunc in usu est scientiam ne satis doctos ad optandum quidem esse. Quod autem minoris momenti res est, si quis ex politicis judicium suum in istiusmodi re inserere præsumat, quibus moris est ex persona calculis singula æstimare vel ex similis conatus exemplis conjecturam facere, illi dictum volo et illud vetus, claudum in via cursorem extra viam antevertere, et de exemplis non cogitandum, rem enim sine exemplo esse. Publicandi autem ista ratio ea est, ut quæ ad ingeniorum correspondentias captandas et mentium areas purgandas pertinent, edantur in vulgus et per ora volitent; reliqua per manus tradantur cum electione et judicio. Nec me latet usitatum et tritum esse impostorum artificium, ut quædam a vulgo secernant, nihilo iis ineptiis quas vulgo propinant meliora. Sed ego sine omni impostura ex providentia sana prospicio, ipsam interpretationis formulam et inventa per eandem, intra legitima et optata ingenia clausa, vegetiora et munitiora futura. Ipse vero alieno periculo ista molior. Mihi enim nil eorum quæ ab externis pendent cordi est. Neque enim famæ auceps sum, nec hæresiarcharum more sectam condere gratum habeo, et privatum aliquod emolumentum ex tanta molitione captare ridiculum et turpe duco. Mihi sufficit meriti conscientia, et ipsa illa rerum effectio, cui ne fortuna ipsa intercedere possit.

TEMPORIS PARTUS MASCULUS.

« AnteriorContinuar »