Imágenes de páginas
PDF
EPUB

minime mirum videri debet, Naturalem Historiam quæ in manibus habetur non eam esse quam nos animo et cogitatione metimur et concipimus, cum hoc plerunque fiat, ut quod fine id fere natura et genere differat. Naturalis autem Historiæ inquisitio ab aliquibus suscepta est ut jucunda et grata peregrinatio, quæ et cognitione et commemoratione delectet. Aliis doctrinæ variæ et lectionis multiplicis fama est quæsita. Nobis autem longe aliud propositum est. Eam enim Naturalem Historiam quærimus ex qua causæ naturales potissimum informari possint, et Philosophia condi, sensui fida, et operibus testata. Itaque magna cura et judicii severitas adhibenda est ut hujusmodi Historia sit fide certa, observatione definita non vaga, complexu rerum lata et copiosa. Atque ut clarius et melius intelligatur quid tandem desideremus 3 et velimus, non alia magis ratione illud declarari posse judicamus quam si Partitionem Naturalis Historiæ subjungamus fini ipsi nostro

consentaneam.

Historia [Naturalis,] vel Naturæ liberæ et tamen ordinatæ, [vel Na]turæ errantis sive expatiantis, vel Naturæ [arte] subactæ et constrictæ, facinora narrat. Alia enim est Naturæ dispensatio et actio cum sponte fluit; alia cum materiæ defectibus et excessibus et pravitatibus et insolentiis urgetur; alia denique cum arte et ministerio humano premitur. Itaque prima narratio est ea cui Naturalis Historiæ Communis appellatio tribuitur; cujusmodi est Aristotelis, Plinii, Dioscoridis, Gesneri, Agricolæ, reliquorum. Secunda, Historia Mirabilium nuncupatur, aut simili titulo gaudet; quam etiam Aristoteles ipse non contempsit, alii autem ita tractarunt ut eorum vanitatis et levitatis nota in rem ipsam incurrat. Tertia est Historia Mechanica sive Artium; cui nemo incubuit aut operam constantem et justam impendit; sed alii alias artes, neque tamen multi multas, scripto aliquo fortasse [tractarunt] eoque ipso obscuro et ignobili, et [quod] apud plerosque lectores sordescit. Atque earum partium prima rursus in quatuor partes recte dividitur; Historiam Cœlestium; Historiam Meteororum ; Historiam Terræ et Maris; et Historiam Specierum. Historiam Cœlestium simplicem esse cupimus; suspensa omnino vi et potestate Theoriarum; quæque solummodo phænomena ipsa

1 habemus in MS.

2 historia in MS.

3 desyderemus in MS. The spaces between the brackets are left blank in the manuscript. The words which I have inserted are supplied by conjecture.

sincera, nempe astrorum numerum, magnitudinem, situs, facies, motus, complectatur; non omissa rerum vulgatissimarum mentione, eaque exacta; addita etiam observatione colorum, scintillationum, positionum, et similium, licet ad cursus astrorum descriptionem nil faciant. Non enim calculos meditamur, sed Philosophiam; eam quæ scilicet de superiorum non motu tantum, sed substantia quoque et potestate, intellectum humanum informare possit. Historia vero Meteororum (ut et ipsa) ex imperfecte mistis est. Postquam Aristoteles' principia rei dedisset (licet diverso ab Historia modo) nulla quæ mentione . digna est continuatio sequuta est, quæ tamen huic parti vel maxime a... res sit ex naturalibus maxime instabi[lis et] quæ regionibus et temporibus plurimum [vari]etur. Si quid autem in Historia Civili et annalibus temporum, de meteoris, aliquibus cometis, terræ motibus, tempestatibus, et hujusmodi, sparsim inseritur, illud sæpius ejusmodi est ut potius calamitatis et ominis rei quam naturæ et modi meminerit. Certe inter Meteororum Historiam dignissima commemoratio fuisset de Cometis, utilissima de Ventis. Nec ea spernenda esset quæ est de pluviis prodigiosis vel de rebus quæ ex alto decidunt, si fides constaret. At Historia Terræ et Maris ad pauca extenditur, licet ea quæ ad sphæram et partium terræ cum partibus cœli configurationem pertinent recipiantur. Neque enim termini Imperiorum, urbes, et similia, quæ Cosmographiam implent, Naturalis Historiæ sunt; cum vicissitudines manifestas patiantur et hominem plane spirent. Terræ figura, maris interpositio et occupatio, minerarum moles, solum ipsum non feracitate [sed] substantia distinctum, fluvii, la[cus, si]nus, litora, paludes, æstus maris, gurgites et Euripi, aquæ calidæ et varie . . . infectas3 igne exundantes, et reliqua id genus, hujusmodi narrationi debentur: res sane vulgatæ, sed consequentiæ earum non vulgatæ. Nam maria inter Tropicos, et magna utrimque a Tropicis distantia, pervia non esse; duas insulas veteris et novi orbis versus Boream latas, versus Au[strum angustas] efformari; Africam et inferiorem Americam peninsulas esse; Mediterraneum mare sinuum, Caspium [1]acuum, maximum conspici; et similia; si per se accipias occurrunt, sed tamen Philosophia consuluntur et ad multa in

1 Aristotelis in MS.

2 debetur, cum?

The top of the d being worn off, it would look like a. 3 So in MS. The blank may be filled with per rimas.

formationem præbent. Restat Historia Specierum, quæ certe tam diligenter et copiose elaborata et exculta cernitur, ut non tam aucta ea quam repurgata opus est. Namque multus Plinius in fabulis, antiquitate, et censura morum; Gesnerus autem hæreditatem historiæ suæ ex multis partibus Philologiæ ex paucis Philosophiæ Certe si qua ex parte deficit Historia Naturalis Specierum, ea ipsa est quæ [Hominem] intuetur et refert. Demptis enim c[ivilibus,] parca est Hominis historia naturalis quæ sincera est. Reliqua duo Historiæ Naturalis genera hominibus summæ curæ esse debent. Habet enim historia naturæ sponte sua fusæ contemplationem amœnam, sed inquisitionem vagam. Historia autem Mirabilium homines ad operum magnitudinem invitat; Historia Artium etiam deducit. Itaque quod ad prim[um horum] attinet, facessant fabulæ, imposturæ, levia. Heteroclita sive Devia naturæ examinentur tanquam falsa, referantur et describantur tanquam vera; id est, non aucta re miraculi causa, sed potius intra modum. Ante omnia, fabulæ et mendacia non tantum rejiciantur, sed etiam notentur. Neque enim magis utilem Historia Naturalis de Mirabilibus partem esse censeo, quam si ea quæ [apud vulgus opi]nionem quandam veritatis obtinent, [sed facto] experimento falsitatis convincuntur, nominatim damnentur et pro[scribantur.]

[Here the blanks left by the transcriber become so frequent that it is impossible to follow the sense further. Only it may be gathered that, after remarking that "as things now are, if an untruth in nature be once on foot, what by reason of the neglect of examination and countenance of antiquity, and what by reason of the use of the opinion in similitudes and ornaments of speech, it is never called down,"-(I quote a passage from the Advancement of Learning with which it is evident that the next sentence in this manuscript closely corresponded,) Bacon has recourse to the illustration so happily developed in the 118th aphorism of the first book of the Novum Organum, comparing the mistakes which will occur in such a natural history as he meditates to the misprints in a book; if there be but a few, you can correct them by the sense of the passage; if many, you cannot find what the sense is so it is, he says, with Natural History and

Nam qua in MS.

Philosophy. "Nam si paucæ vanitates admisceantur, eæ a causis ipsis inventis reprobantur; sin spissæ, ipsam causarum inquisitionem subvertunt. Itaque optimo consilio res geretur, si triplex fidei ordo statuatur. Unus eorum quæ damnantur; alter eorum quæ certo comperiuntur; tertius eorum quæ fidei sunt [dubiæ.]" He concludes his remarks on the Historia Mirabilium by observing that it is useful in two ways - both excellent: "the one" (again I quote the Advancement of Learning, for the fragments of the sentence clearly show that it was to the same effect,)—" the one to correct the partiality of axioms and opinions, which are commonly framed only upon common and familiar examples; the other because from the wonders of nature is the nearest intelligence and passage towards the wonders of art; for it is no more but by following and as it were hounding nature in her wanderings, to be able to lead her afterwards to the same place again."

[ocr errors]

He then proceeds to speak of the Historia Mechanica, the third and last. And here, the blanks being fewer, the sense may be clearly traced, and the missing words probably supplied.]

Sequitur et superest [Historia] Naturalis Mechanica, sive Exper[ientiæ] qualem artes exhibent: ut agric[ultura], Pictoria', Tinctoria, Fabrilis. Addo [etiam practicas] omnes, licet in artem non coaluerint, ut [ve]nationum, aucupiorum, piscationum. N[eque tamen] excludo mechanicam partem liberalium artium, quas vocant; Musica, Perspectivæ, Medicinæ. Hæc autem historia licet res minus solemnis sit et honoris et

[And here the manuscript suddenly stops in the middle of the page; being evidently a transcript from an original of which the outside leaves had been torn away, and the others more or less injured, most towards the end.]

1 pinctura in MS.

COGITATIONES DE SCIENTIA HUMANA.

THE SECOND FRAGMENT.

De Scientiis et mente.

De præjudicio consensus, quod infirmum sit.1

CONSENSUS in doctrinis receptis, cujus ea est potestas ut vim quandam hominum judiciis faciat et contradictionem omnem infamet, recte perpendenti et sanam mentem adducenti tantum a vera et solida authoritate abest ut præsumptionem violentam inducat in contrarium. Scientiarum enim status certe perpetuo est democraticus, qui status tempestas et insania in civilibus appellari consuevit. Neque multo melius se gerit aut probat in intellectualibus. Apud populum enim doctrinæ contentiosæ et pugnaces, aut rursus probabiles et speciosa, plurimum vigent; quales videlicet assensum aut illaqueant aut alliciunt. Itaque pessimus augur veritatis, studium et admiratio populi. Si quis autem hæc ita fieri concedat, et sit firmior, et turbam professoriam non admodum vereatur, sed cum inter eos non paucos ingenio et judicio excellere videat, horum suffragiis moveatur; sciat se ratione fallaci niti. Dubium enim non est, quin per singulas ætates maxima ingenia vim passa sint, dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ caventes, temporis et multitudinis judicio se submiserunt. Non enim apud eosdem est pretium scientiarum et possessio: sed quæ viri præstantes proponunt vulgus æstimat. Quod si cui adhuc tamen mirum videatur quod tot sæculis nil melius his quibus utimur inveniri potuerit, is non meminit hoc sæpius accidere temporibus retroactis potuisse, ut potiora istis caput extulerint et in lucem venerint; verum cum penes populum (ut dictum est) sit judicium et delectus, memoriam eorum interire necesse est; adeo ut altiores contemplationes oriantur aliquando, sed

1 Additional MSS. 4258. fo. 214. This begins at the top of a page, and is not numbered. But as the other two Cogitations which complete this fragment are numbered 9 and 10, I conclude that this was in fact Cogitatio 8a, the first seven having been lost. VOL. III.

« AnteriorContinuar »