Imágenes de páginas
PDF
EPUB

possit, nos in philosophia Telesii arguenda tam diligenter versari, philosophia scilicet non admodum celebri aut recepta. Verum nos hujusmodi fastidia nil moramur. De Telesio autem bene sentimus, atque eum ut amantem veritatis et scientiis utilem et nonnullorum placitorum emendatorem et novorum hominum primum agnoscimus. Neque tamen nobis cum eo res est tanquam Telesio, sed tanquam instauratore philosophiæ Parmenidis, cui multa debetur reverentia. Sed illud in primis in causa est quod hæc fusius agamus, quod in eo qui primus nobis occurrit complura disserimus, quæ ad sequentium sectarum (de quibus postmodum tractandum erit) redargutionem transferri possint, ne sæpius eadem dicere sit necesse. Sunt enim errorum (licet diversorum) fibræ miris modis inter se implicatæ et intextæ, quæ tamen sæpenumero una redargutione, tanquam falce, demeti et succidi possint. Verum, ut occœpimus dicere, videndum quales inveniantur in rebus virtutes et actiones, quæ ad calidum et frigidum nullo rerum consensu aut ingenii violentia trahi possint. Primo itaque sumendum quod a Telesio datur, materiæ summam æternum constare, nec augeri aut minui. Hanc ille dotem, qua materia se servat et sustinet, transmittit ut passivam, et tanquam ad rationem quanti potius quam ad formam et actionem pertinentem, ac si nihil opus esset eam calori et frigori deputare, quæ agentium tantum formarum et virtutum fontes ponuntur; materiam enim non simpliciter, sed omni agente virtute destitui et exui. Atque hæc asseruntur magno mentis errore, et prorsus mirabili, nisi quod consensus atque opinio pervulgata et inveterata miraculum tollit. Nil enim simile fere inter errores reperitur, quam ut quis virtutem istam materiæ inditam (per quam ipsa se ab interitu vindicat, adeo ut minima quæque materiæ portio nec universa mundi mole obrui nec omnium agentium vi et impetu destrui aut ullo modo annihilari et in ordinem redigi queat, quin et spatii nonnihil occupet, et renitentiam servet cum dimensione impenetrabili, et ipsa vicissim aliquid moliatur, nec se deserat) pro agente virtute non habeat; cum contra sit omnium virtutum longe potentissima, et plane insuperabilis, et veluti merum fatum et necessitas. Hanc autem virtutem nec conatur Telesius ad calidum et frigidum referre. Atque hoc recte; neque enim scilicet aut incendium aut torpor et congelatio huic rei aliquid addunt vel detrahunt, nec super eum aliquid possunt; cum ipsa interim et in sole, et ad centrum

terræ, et ubique vigeat. Sed in eo lapsus videtur, quod molem materiæ certam et definitam agnoscit; ad virtutem qua se numeris suis tueatur cæcutit, eamque (profundissimis Peripateticorum tenebris immersus) accessorii loco ducit; cum sit maxime principalis, corpus suum vibrans, aliud submovens, solida et adamantina in seipso, atque unde decreta et possibilis et impossibilis emanant authoritate inviolabili. Schola itidem vulgaris eam facili verborum complexu pueriliter prensat, satisfactum huic cogitationi putans, si duo corpora in eodem loco non posse esse pro canone ponat, virtutem autem istam atque ejus modum nunquam apertis oculis contemplatur et ad vivum dissecat; parum scilicet gnara, quanta ex ea pendeant, et qualis lux inde scientiis exoriatur. Verum (quod nunc agitur) ista virtus quantacunque extra Telesii principia cadit. Transeun dum jam ad virtutem illam quæ ad priorem hanc est tanquam antistropha, eam scilicet quæ nexum materiæ tuetur. Ut enim materia materia obrui non vult, ita nec materia a materia divelli. Atque nihilominus utrum hæc naturæ lex sit æque ac illa altera peremptoria, magnam habet dubitationem. Telesio enim, quemadmodum et Democrito, vacuum coacervatum et sine meta dari placuit, ut entia singularia contiguum suum deponant, nonnunquam et deserant, ægre (ut aiunt) et illibenter, sed majore nempe aliqua violentia domita et coacta; idque ille nonnullis experimentis demonstrare contendit, ea potissimum adducens, quæ passim citantur ad abnegandum et refellendum vacuum, eaque tanquam extrahens et amplians eo modo, ut entia videri possint in levi aliqua necessitate posita contiguum illud tenere; sin majorem in modum torqueantur, vacuum admittere; sicuti in clepsydris aqueis, in quibus si foramen per quod aqua descendere possit minutius sit, spiraculo egebunt, ut aqua descendat; sin latius, etiam absque spiraculo, aqua in foramen majore mole incumbens, et vacuum supra nil morata, deorsum fertur. Similiter in follibus, in quibus si eos comprimas et occludas ut nullus illabenti aëri aditus pateat ac postea eleves et expandas, si pellis gracilis sit et debilis, dirumpitur pellis; si crassa et frangi inepta, non item; et alia hujusmodi.3 Verum experimenta ista nec exacte probata sunt, nec inquisitioni omnino satisfaciunt aut quæstionem terminant; atque licet per

2

[So in the original.] The sense appears to require unum. 2 ea in the original. — J. S.

De Rer. Nat. i. 25.

illa Telesius se addere rebus et inventis putet et quod ab aliis confusius observatum est subtilius distinguere nitatur, tamen nullo modo par rebus evadit nec exitum rei evolvit, sed in mediis prorsus deficit; quod ex more est et ipsi et Peripateticis, qui ad experimenta contuenda instar noctuarum sunt, neque id tam ob facultatis imbecillitatem, sed ob cataractas opinionum, et contemplationis plenæ et fixæ impatientiam. Quæstio vero ista (ex maxime arduis) quousque detur vacuum, et ad quæ spatia fieri possit seminum vel coitio vel distractio, et quid sit in hoc genere peremptorium et invariabile, ad locum ubi de vacuo tractandum erit rejicinms. Neque enim multum interest ad id quod nunc agitur, utrum natura vacuum penitus respuat, an entia (ut emendatius se loqui putat Telesius 1) mutuo contactu gaudeant. Illud enim planum facimus, istam sive vacui fugam, sive contactus cupidinem, nullo modo a calido et frigido pendere, nec a Telesio ipsi adscribi, nec ex rerum ulla evidentia illis adscribi posse; cum materia loco mota aliam prorsus materiam trahat, sive illa sit calida sive frigida, sive liquida sive sicca, sive dura sive mollis, sive amica sive inimica, adeo ut corpus calidum corpus gelidissimum citius attraxerit ut ei adsit, quam se ab omni corpore disjungi et deseri patiatur. Nam vinculum materiæ fortius est quam dissidium calidi et frigidi. Et sequacitas materiæ non curat diversitatem formarum specialium. Itaque nullo modo hæc virtus nexus ab illis principiis calidi et frigidi. Sequuntur virtutes duæ invicem oppositæ, quæ regnum hoc principiorum (ut videri possit) ad calidum et frigidum detulerunt, sed jure male enucleato; eas dicimus, per quas entia se aperiunt et rarefaciunt, dilatant et expandunt, ita ut majus spatium occupent et se in majorem sphæram conjiciant; aut rursus se claudunt et condensant, coarctant et contrahunt, ita ut spatiis decedant et in minorem sphæram se recipiant. Ostendendum itaque

est, quatenus ista virtus a calido et frigido ortum habeat, et quatenus seorsum moretur, nec cum illa rationes misceat. Atque verissimum est, quod affirmat Telesius, rarum et densum caloris et frigoris esse veluti opificia propria; longe enim maximæ sunt illorum partes ad hoc, ut corpora majus et minus spatium occupent; sed tamen confusius ista accipiuntur.

1 "Entia prorsus omnia mutuum contactum sentire et summopere eo oblectari... apparent."-De Rer. Nat. i. 6.

2 So in the original. I think it should be ipso.-J. S.

Videntur enim corpora quandoque ab una spatiatione naturali in alteram migrare et se transferre, idque libenter et tanquam volentia, et formam mutantia; quandoque autem tantummodo a naturali spatiatione depulsa, et manente forma veteri in consuetam spatiationem reverti. Atque virtus illa progressiva in novum spatium a calido et frigido fere regitur. At virtus altera restitutiva non item, siquidem expandit se aqua in vaporem et aërem, oleum similiter et pinguia in halitum et flammam, ex vi caloris; nec (si perfecte transmigraverint) reverti satagunt; quin et aër ipse ex calore intumescit et extenditur. Quod si migratio fuerit semiplena, post caloris abscessum in se facile recidit; ut etiam in virtute restitutiva partes frigoris et caloris sint nonnullæ. At quæ non mediante calore sed violentia aliqua extensa sunt et distracta, etiam absque ulla frigoris accessione aut diminutione caloris in priora spatia (cessante violentia) cupidissime revertuntur; ut in exsuctione ovi vitrei, et follibus levatis. Id vero in solidis et crassis longe evidentius est. Nam si distendatur pannus vel chorda, remota vi magna velocitate resiliunt; atque eadem est compressionis ratio. Nam aër violentia aliqua contrusus et incarceratus multo conatu erumpit; atque adeo omnis ille motus mechanicus quo durum a duro percutitur, qui vulgo motus violenti nomine appellatur, per quem res solidæ mittuntur et volant per aërem et aquam, nihil aliud est quam nixus partium corporis emissi ad se expediendum a compressione; et tamen nusquam hic apparent vestigia calidi et frigidi. Neque est quod quis argutetur ex doctrina Telesii hoc modo, ut dicat; Esse singulis spatiationibus naturalibus assignatam portionem quandam calidi et frigidi, ex certa quadam analogia: Itaque fieri posse ut tametsi nihil addatur caloris et frigoris, tamen si spatia materiati extendantur aut contrahantur, res eodem recidat, quia plus et minus imponitur materiæ in spatio, quam pro ratione caloris et frigoris. Verum ista licet non absurda dictu, tamen sunt eorum qui semper aliquid comminisci solent ut quod semel visum est teneant, nec naturam et res persequuntur. Nam si addatur calor et frigus hujusmodi corporibus extensis aut compressis, idque majore mensura quam pro ratione et natura corporis ipsius, veluti si pannus ille tensus calefiat ad ignem, tamen nullo modo rem compensabit, nec

Recidit in original. — J. S.

impetum restitutionis exstinguet. Itaque planum jam fecimus, istam virtutem spatiationis ex calore et frigore in parte notabili non pendere, cum tamen sit ipsa illa virtus, quæ plurimum authoritatis his principiis tribuerit. Sequuntur duæ virtutes quæ omnibus in ore sunt, atque longe et late patent, per quas scilicet corpora massas sive congregationes majores rerum connaturalium petunt; in quarum observatione, ut in reliquis, aut nugantur homines aut plane aberrant. Schola enim communis satis habet, si motum naturalem a violento distinguat; et gravia deorsum, levia sursum ferri ex motu naturali pronuntiet. Verum parum proficiunt ad philosophiam hujusmodi speculationes. Ista enim natura, ars, violentia, compendia verborum sunt et nuga. Debuerunt autem hunc motum non tantum ad naturam referre, sed etiam affectum et appetitum particularem et proprium corporis naturalis in hoc ipso motu quærere. Sunt enim et alii motus complures naturales ex passionibus rerum longe diversis. Itaque res secundum differentias proponenda est. Quin et ipsi illi motus quos violentos appellant magis secundum naturam appellari possint, quam iste quem vocant naturalem; si sit illud magis secundum naturam quod est fortius, aut etiam quod est magis ex ratione universi. Nam motus iste adscensus et descensus non admodum imperiosus est, nec etiam universalis, sed tanquam provincialis et secundum regiones; quin et aliis motibus obsequens et subjectus. Quod vero gravia deorsum ferri aiunt, levia sursum, idem est ac si dicerent, gravia esse gravia, levia levia. Quod enim prædicatur, id ex vi ipsa termini in subjecto assumitur. Si vero per grave densum, per leve rarum intelligunt, promovent nonnihil; ita tamen ut ad adjunctum et concomitans, potius quam ad causam, rem deducant. Qui vero gravium appetitum ita explicant, ut ad centrum terræ illa ferri contendant, levia ut ad circumferentiam et ambitum cœli, tanquam ad loca propria; asserunt certe aliquid, atque etiam ad causam innuunt, sed omnino perperam. Loci enim nullæ sunt vires, neque corpus nisi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quæ videtur esse ad se collocandum, appetit atque molitur configurationem versus aliud corpus, non collocationem aut situm simplicem.

So in the original; but the ut ought probably to be omitted..

J. S.

« AnteriorContinuar »