Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et Amicitiam, rerum principia efficientia statuisset, tamen in explicationibus suis causarum, Inimicitia fere utatur, alterius tanquam oblitus. Secundum est, calorem actione sua propria perpetuo vertere ens in humidum, et quod calori siccitas nullo modo coëat, nec frigori humiditas.' Idem enim esse attenuare et humectare; atque quod maxime tenue, id etiam maxime humidum esse: cum per humidum intelligatur id quod facillime cedit, abit in partes, et rursus se restituit, atque ægre finitur aut consistit. Quæ omnia magis insunt flammæ, quam aëri; qui a Peripateticis constituitur maxime humidus. Itaque calorem, humidum perpetuo allicere, depascere, extendere, indere, generare; contra, frigus omnia agere in siccitatem, concretionem, duritiem; ubi vult Aristotelem et hebetem in observatione, et sibi discordem, et erga experientiam imperiosum et libidinosum videri, quod calorem cum siccitate copulet.2 Nam quod aliquando entia desiccet calor, id per accidens ficri; nimirum in corpore dissimilari et ex partibus aliis magis crassis aliis magis tenuibus coagmentato, eliciendo et (per attenuationem) exitum dando parti tenuiori, dum pars crassior inde cogatur et magis se constringat: quæ tamen ipsa pars crassior, si advenerit calor ferocior, et ipsa fluit; ut in lateribus manifestum est. Primo enim calor non ita fervens3, lutum cogit in lateres, tenuiore parte evaporata; at fortior calor etiam illam substantiam lateritiam solvit in vitrum. Atque hæc duo dogmata veluti errorum redargutiones censeri possunt; tertium plane affirmat, neque id solum, sed et perspicue distinguit subactionis modum. Is duplex est, vel rejiciendo, vel vertendo ; atque alteruter ex iis modis perducitur in actum, secundum vim caloris et dispositionem materiæ. Cujus rei tamen duo videntur tanquam canones. Unus, quod cum calidum et frigidum magna mole et tanquam justo exercitu concurrunt, sequitur ejectio. Nam entia, veluti acies, loco moventur et impelluntur. Ubi vero minore quantitate res geritur, tum sequitur versio1; nam interimuntur entia et naturam potius quam locum mutant. Hujus rei insigne et nobile exemplum esse in regionibus aëris superioribus, quæ licet ad calorem cœlestem magis appropinquent, tamen frigidiores inveniuntur quam con

"Propria igitur caloris, et caloris opus humiditas."- De Rer. Nat. iii. 14.

2 "Naturæ itidem sensuique et sibi etiam ipsi discors Aristoteles calori siccitatem et frigori humorem copulat."-Ib. 1. c.

3 servans in the original.-J. S.

It does not appear that Telesius recognised the possibility of transforming heat into cold, or vice versâ; which seems to be implied by the word versio,

finia terræ. In illis enim locis, postquam propius ad sedem primi calidi ventum est, calor se colligens universam frigoris vim quæ adscenderat simul ejicit et detrudit, et aditu prohibet. Quinetiam similiter fieri posse, ut sint per profunda terræ calores vehementiores quam in superficie; postquam scilicet ad sedem primi frigidi appropinquatio facta est, quod se excitans, magno impetu calidum rejicit, et fugit', et in se vertit. Alter canon est, quod in aperto sequitur ejectio; in clauso versio. Hoc autem insigniter conspici in vasibus occlusis, ubi emissio corporis attenuati (quod spiritum fere vocamus) prohibita et retrusa profundas et intrinsecas in corporibus alterationes et fermentationes generat. At hoc ipsum similiter fieri, cum corpus ob partium compactionem sibi ipsi instar vasis occlusi est. Atque hæc sunt quæ Telesio, et fortasse Parmenidi, circa rerum principia visa sunt; nisi quod Telesius hylen addidit de proprio; peripateticis scilicet notionibus depravatus.

Atque similia veri fuissent quæ a Telesio dicuntur, si homo tollatur e natura, et simul artes mechanicæ quæ materiam vexant, atque fabrica mundi simpliciter spectetur. Nam pastoralis quædam videtur ista philosophia, quæ mundum contemplatur placide, et tanquam per otium. Siquidem de systemate mundi disserit non male, de principiis imperitissime. Quin et in ipso quoque systemate ingens est lapsus, quod tale constituat systema quod videri possit æternum, nec supponat chaos et mutationes schematismi magni. Sive enim ea est Telesii philosophia, sive Peripateticorum, sive quæ alia, quæ in eum modum systema instruat, libret, muniat, ut non videatur fluxisse a chao; ea levior philosophia videtur, atque omnino ex angustiis pectoris humani. Nam omnino secundum sensum philosophantimateriæ æternitas asseritur; mundi (qualem eum intuemur) negatur; quod et priscæ sapientiæ, et ei qui ad ipsam proxime accedit, Democrito, visum est. Idem sacræ literæ testantur. Illud præcipue interest; quod illæ etiam materiam a Deo; hi ex sese statuunt. Tria enim videntur esse dogmata quæ scimus ex fide circa hanc rem. Primo, quod materia creata sit ex nihilo. Secundo, quod eductio systematis fuerit per verbum omnipotentiæ, neque quod materia se ipsa eduxerit e chao in schematismum illum. Tertio, quod schematismus ille (ante prævaricationem) fuerit optimus ex iis quæ materia (qualis crcata erat) suscipere posset. At philosophiæ illæ ad nullum horum adscen

[blocks in formation]

dere potuerunt. Nam et creationem ex nihilo exhorrent, et hunc schematismum post multas ambages et molimina materiæ eductum sentiunt; nec de optimitate laborant, cum schematismus asseratur occiduus et variabilis. In his itaque fidei atque ejus firmamentis standum. Utrum vero materia illa creata, per longos seculorum circuitus, ex vi primo indita se in illum optimum schematismum colligere et vertere potuisset (quod missis ambagibus ex verbi imperio continuo fecit), non inquirendum fortasse est. Tam enim est miraculum, et ejusdem omnipotentiæ, repræsentatio temporis quam efformatio entis. Videtur autem natura divina utraque omnipotentiæ emanatione se insignire voluisse primo, operando omnipotenter super ens et materiam, creando scilicet ens e nihilo; secundo, super motum et tempus, anticipando ordinem naturæ, et accelerando proces sum entis. Verum hæc ad parabolam de Cœlo pertinent, ubi quæ nunc breviter perstringimus fusius disseremus. Itaque ad principia Telesii pergendum. Atque utinam hoc saltem semel et inter omnes conveniret, ne aut ex non entibus entia, aut ex non principiis principia, constitui placeret, neque manifesta recipiatur contradictio. Principium autem abstractum non est ens; rursus ens mortale non est principium; ut necessitas plane invincibilis hominum cogitationes (si sibi constare velint) compellat ad atomum, quod est verum ens, materiatum, formatum, dimensum, locatum, habens antitypiam, appetitum, motum, emanationem. Idem per omnium corporum naturalium interitus manet inconcussum et æternum. Nam cum tot et tam variæ sint corporum majorum corruptiones, omnino necesse est ut quod tanquam centrum manet immutabile id aut potentiale quiddam sit, aut minimum. At potentiale non est ; nam potentiale primum, reliquorum quæ sunt potentialia simile esse non potest, quæ aliud actu sunt, aliud potentia. Sed necesse est ut plane abstractum sit, cum omnem actum abneget, et omnem potentiam contineat. Itaque relinquitur, ut illud immutabile sit minimum; nisi forte quis asserat omnino principia nulla existere, sed rem alteram alteri pro principiis esse, legem atque ordinem mutationis constantia esse et æterna, essentiam ipsam fluxam et mutabilem. Atque satius foret hujusmodi quiddam diserte affirmare, quam studio æternum aliquod principium statuendi, in durius incommodum incidere, ut idem principium ponatur phantasticum. Illa enim prior ratio aliquem exitum habere videtur, ut res mutentur in

orbem; hæc prorsus nullum, quæ notionalia et mentis adminicula habet pro entibus. Et tamen quod hoc ipsum nullo modo fieri possit, postea docebimus. Telesio tamen hyle placuit, quam ex juniore ævo postnatam in Parmenidis philosophiam transtulit. At certamen instituit Telesius agentium suorum principiorum mirum et plane iniquum, et copiis et genere bellandi. Nam quod ad copias attinet, terra ei est unica, at cœli exercitus ingens; etiam terra puncti fere instar, cœli vero spatia et regiones immensæ. Neque huic incommodo illud subvenire queat, quod terra et connaturalia ejus ex materia maxime compacta asserantur, cœlum contra et ætherea ex materia maxime explicata. Licet enim plurimum certe intersit, tamen hæc res nullo modo copias vel longo intervallo æquabit. At robur dogmatis Telesii versatur in hoc vel præcipue, si tanquam æqualis portio hyles (secundum quantum, non secundum exporrectionem) utrique principio agenti assignetur, ut res durare possint, et systema constitui et stabiliri. Quicunque enim cum Telesio sentiet in cæteris, et exsuperantiam hyles, præsertim tam amplo excessu, in uno principio, ad alterum recipiet, hærebit nec se omnino explicabit. Itaque in dialogo Plutarchi de facie in orbe lunæ, sana mente proponitur illa consideratio, non esse verisimile, in dispersione materiæ naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terræ globum conclusisse, tot interim volventibus globis astrorum. Huic vero cogitationi tam immoderate indulsit Gilbertus, ut non solum terram et lunam, sed complures alios globos solidos et opacos per expansionem cœli inter globos lucentes sparsos assereret.' Quin et ipsi Peripatetici, postquam cœlestia suo statu, sublunaria autem per successionem et renovationem æterna posuissent, non confisi sunt se hoc dogma tueri posse, nisi elementis veluti æquas materiæ portiones assignassent. Hoc est enim illud, quod de decupla illa portione qua ambiens elementum interius elementum superet consomniant. Neque ista eo adducimus, quod nullum ex iis nobis placeat, sed ut ostendamus inopinabile quiddam esse, atque cogitationem prorsus male mensuratam, si quis terram contrarium agens cœlo principium statuat: quod Telesius fecit. Atque hoc ipsum durius multo invenitur, si quis præter quantum ipsum, disparem virtutem et actum cœli et terræ intueatur. Perdita enim omnino sit dimicationis conditio, si ex altera parte telorum

1 Gilbert, Nov. Phys. i. 10.

hostilium ictus perferantur, ex altera non pertingant, sed citra cadant. At liquet plane solis vires in terram mitti; terræ autem vires usque ad solem pervenire nemo spondeat. Etenim inter omnes virtutes quas natura parit, illa lucis et umbræ longissime emittitur, et maximo spatio sive orbe circumfunditur. Umbra autem terræ citra solem terminatur, cum lux solis, si terra diaphana esset, globum terræ transverberare possit. Nominatum calidum, frigidum, (de quibus nunc est sermo) nunquam deprehenduntur tam magna spatia vincere in virtute sua perferenda, quam lux et umbra. Itaque si umbra terræ non pertingit ad solem, multo minus frigidum terræ eo adspirare posse consentaneum est. Id si ita sit, nempe ut sol et calidum in quædam corpora media agant, quo contrarii principii virtus non adscendat, nec ullo modo eorum actum impediat ; necesse est ut illa (sol, inquam, et calidum) proxima quæque occupent, et dein remotiora quoque conjungant, ut tandem futura sit Heracliti conflagratio, solari et cœlesti natura gradatim versus terram et confinia ejus descendente et magis appropinquante. Neque illa admodum conveniunt, ut vis illa naturam suam imponendi et multiplicandi et alia in se vertendi, quam Telesius principiis attribuit, non operetur in similia æque aut magis quam in contraria; ut cœlum jam excandescere debuerit, et stellæ inter se committi. Verum ut propius accedamus, quatuor omnino demonstrationes proponendæ videntur, quæ Telesii philosophiam de principiis plane convellere et destruere possint, etiam singulæ, multo magis conjunctæ. Harum prima est, quod inveniantur in rebus nonnullæ actiones et effectus, etiam ex potentissimis et latissime diffusis, quæ ad calorem et frigus nullo modo referri possint. Proxima, quod inveniantur naturæ nonnullæ quarum calor et frigus sint effectus et consecutiones; neque id ipsum per excitationem caloris præinexistentis, aut admotionem caloris advenientis; sed prorsus per quæ calor et frigus in primo esse ipsorum indantur et generentur. Itaque principii ratio in iis ex utraque parte deficit, tum quia aliquid non ex ipsis, tum quia ipsa ex aliquo. Tertia, quod etiam ea quæ a calore et frigore originem ducunt (quæ certe sunt quam plurima) tamen procedunt ab illis tanquam ab efficiente et organo, non tanquam a causa propria et intima. Postremo, quod conjugatio illa quatuor connaturalium omnino permiscetur et confunditur. Quare de his sigillatim dicemus. Atque alicui fortasse vix operæ pretium videri

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »