Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mentum secundum ad experimentum primum trahimus. Existimamus enim (quemadmodum jam dictum est), in mari Indico et in mari Scythico veros esse cursus aquarum, ab oriente scilicet in occidentem, pervios et integros; at in alveis maris Atlantici atque Australis compulsos et transversos et refractos ab objectu terrarum, quæ utrinque in longum ab Austro ad Boream exporriguntur, et nusquam, nisi versus extremitates, liberum dant exitum aquis. Verum compulsio illa aquarum, quæ causatur a mari Indico versus Boream, et in opposito a mari Scythico versus Austrum, spatiis immensum differunt ob differentem vim et copias aquarum. Universus igitur oceanus Atlanticus usque ad mare Britannicum cedit impulsioni maris Indici; at superior tantum Atlantici maris pars, nimirum ea quæ jacet versus Daniam et Norvegiam, cedit impulsioni maris Scythici. Hoc vero ita fieri necesse est. Etenim duæ magnæ insulæ veteris orbis et novi orbis eam sunt sortitæ figuram, atque ita exporriguntur, ut ad Septentriones latæ, ad Austrum acutæ sint. Maria igitur contra ad Austrum magna occupant spatia, ad Septentriones vero (ad dorsum Europæ et Asiæ atque America) parva. Itaque ingens illa moles aquarum quæ venit ab oceano Indico et reflectit in mare Atlanticum, potis est compellere et trudere cursum aquarum continua successione quasi ad mare Britannicum, quæ successio est versus Boream. At illa longe minor portio aquarum quæ venit a mari Scythico, quæque etiam liberum fere habet exitum in cursu suo proprio versus occi

cosmia, xxviii. p. 159.), and in Casmann's Problemata Marina, p. 165. "In die conjunctionis lunæ cum sole post mediam noctem horâ unâ cum dimidiâ, in freto Herculeo fluxus erit, et a Tariffa quæ finis freti est ad dexteram in sinum volvendo usque ad Ruttam eâdem horâ veniet. A Rutta ad Caput S. Mariæ accedet hora secunda cum quarto. A capite hôc ad Caput S. Vincentii, et ad dexteram flectendo toto Lusitano littore ad caput finis terræ, et inde ad orientem per totam Cantabricam oram, et etiam Gallicam usque ad regis insulam tribus post medinoctium horis mare erit plenum. Ab hac usque ad insulam-Hechas in mari medio ad decimum fere milliarium, quod nautæ vocant derotam mare erit plenum horâ tertiâ cum tribus quartis. Sed in littoribus horâ quartâ cum dimidiâ. Ad Hebas [corrige Ab Hechis] usque ad ingressum canalis Anglici aqua plena hora quinta et quarto uno in derotâ. In littoribus hora sexta cum tribus quartis. Toto vero littore Normandico usque Caletum et Neuportum aqua plena horâ nonâ. In derotâ horæ unius tribus quartis. In Canali vero mediâ horà duodecimâ in eâdem lunæ conjunctione. A Calete vero ad Gravelingen extra canalem Anglicum in derotâ plenum sit post mediam noctem una hora cum dimidiâ, qua plenum erat, uti vidimus ad Ruttam, hæc in gradu longitudinis est nono. Gravelinge vero in gradu xxiv, ut distent gradibus xv." There is no difficulty in identifying the places here mentioned (Rutta being, of course, Rota, and the insula Regis the Ile de Ré), except in the case of Hechas. It is, however, the same as Heys, which is the old name of Noirmoutier. (See Ortellius and Mercator.) The island probably obtained the name Noirmoutier from having a monastery of black friars. The old name seems to be revived now in the form Aix.

dentem ad dorsum Americæ, non potis est cursum aquarum compellere versus Austrum, nisi ad eam quam diximus metam, nempe circa fretum Britannicum. Necesse est autem ut in motibus istis oppositis sit tandem aliqua meta, ubi occurrant et conflictentur, atque ubi in proximo mutetur subito ordo accessionis; quemadmodum circa Gravelingam fieri diximus, limite videlicet accessionis Indica et Scythicæ. Atque inveniri Euripum quendam ex contrariis fluxibus circa Hollandiam, non solum ex ea (quam diximus) inversione ordinis horarum in fluxu, sed etiam peculiari et visibili experimento, a plurimis observatum est. Quod si hæc ita fiant, reditur ad id, ut necesse sit fieri, ut quo partes Atlantici et littora magis extenduntur ad Austrum et appropinquant mari Indico, eo magis fluxus antevertat in præcedentia, utpote qui oriatur a motu illo vero in mari Indico; quo vero magis ad Boream (usque ad limitem communem, ubi repelluntur a gurgite antistropho maris Scythici), eo tardius atque in subsequentia. Id vero ita fieri, experimentum istud progressus a freto Herculeo ad fretum Britannicum plane demonstrat. Itaque arbitramur etiam fluxum circa littora Africæ antevertere fluxum circa fretum Herculeum, et, verso ordine, fluxum circa Norvegiam antevertere fluxum circa Suediam; sed id nobis experimento aut historia compertum non est.

Tertium experimentum est tale: Maria clausa ex altera parte, quæ Sinus vocamus, si exporrigantur inclinatione aliqua ab oriente in occidentem, quæ in consequentia est cum motu vero aquarum, habent fluxus vigentes et fortes: si vero inclinatione adversa, languidos et obscuros. Nam et mare Erythræum habet fluxum bene magnum, et Sinus Persicus, magis recta petens occidentem, adhuc majorem. At mare Mediterraneum, quod est sinuum maximus, et hujus partes Tyrrhenum, Pontus, et Propontis, et similiter mare Balticum, quæ omnia reflectunt ad orientem, destituuntur fere, et fluxus habent imbecillos. At ista differentia maxime elucescit in partibus Mediterranei, quæ quamdiu vergunt ad orientem, aut flectunt ad septentriones (ut in Tyrrheno et in iis quæ diximus maribus), quiete agunt absque æstu multo. At postquam se converterint ad occidentem, quod fit in mari Adriatico, insignem recuperat fluxum. Cui accedit et illud, quod in Mediterraneo refluxus ille tenuis (qualis invenitur) incipit ab oceano, fluxus a

1

1 M. Bouillet corrects the passage by reading recuperant.

contraria parte, ut aqua magis sequatur cursum ab oriente quam refusionem oceani. Atque his tantum tribus experimentis in præsentia utemur ad inquisitionem illam secundam.

Possit tamen adjici probatio quædam consentanea cum his quæ dicta sunt, sed abstrusioris cujusdam naturæ; ea est, ut petatur argumentum hujusce motus ab oriente in occidentem quem aquis adstruximus, non solum a consensu cœli (de quo jam dictum est), ubi iste motus in flore est ac fortitudine præcipua, sed etiam a terra, ubi protinus videtur cessare; ita ut ista inclinatio sive motus vere sit cosmicus, atque omnia a fastigiis cœli usque ad interiora terræ transverberet. Intelligimus enim conversionem istam ab oriente in occidentem fieri scilicet (quemadmodum revera invenitur) super polos australem et borealem. Verissime autem diligentia Gilberti nobis hoc reperit; omnem terram et naturam (quam appellamus terrestrem) non delinitam sed rigidam, et, ut ipse loquitur, robustam, habere directionem sive verticitatem latentem, sed tamen per plurima exquisita experimenta se prodentem, versus Austrum et Boream. Atque hanc tamen observationem plane minuimus, atque ita corrigimus, ut hoc asseratur tantum de exterioribus concretionibus circa superficiem terræ, et minime producatur ad viscera ipsius terræ (nam quod terra sit magnes interim levi omnino phantasia arreptum est; fieri enim prorsus nequit, ut interiora terræ similia sint alicui substantiæ quam oculus humanus videt, siquidem omnia apud nos a sole et cœlestibus laxata, subacta, aut infracta sint, ut cum iis quæ talem nacta sunt locum quo vis cœlestium non penetret neutiquam consentire possint); sed quod nunc agitur, superiores incrustationes sive concretiones terræ videntur consentire cum conversionibus cœli, aëris, atque aquarum, quatenus consistentia et determinata cum liquidis et fluidis consentire queant, hoc est, non ut volvantur super polos, sed dirigantur et vertantur versus polos. Cum enim in omni orbe volubili, qui vertitur super polos certos neque habet motum centri, sit participatio quædam naturæ mobilis et fixæ; postquam per naturam consistentem sive se determinantem ligatur virtus volvendi, tamen manet et intenditur et unitur virtus illa et appetitus dirigendi se; ut directio et verticitas ad polos in rigidis, sit eadem res cum volubilitate super polos in fluidis.

Bacon appears to refer particularly to Gilbert, De Magn. vi. 4.; a passage repeated, like many others, in the Physiol. Nova, ii. 7.

Superest inquisitio tertia: Unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria astuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia quam diximus? Id ut intelligatur, supponatur orbem terrarum universum aqua cooperiri, ut in diluvio generali. Existimamus aquas, quippe ut in orbe integro, neque impedito, semper in progressu se commoturas ab oriente in occidentem singulis diebus ad certum aliquod spatium (idque profecto non magnum, ob exsolutionem et enervationem virium hujus motus in confiniis terræ), cum ex nulla parte objectu terræ impediantur aquæ aut cohibeantur. Supponatur rursus,

terram unicam insulam esse, eamque in longitudine exporrigi inter Austrum et Septentriones, quæ forma ac situs motum ab oriente in occidentem maxime frenat et obstruit; existimamus aquas cursum suum directum et naturalem ad tempus perrecturas, sed rursus ab insula illa repercussas paribus intervallis relapsuras; itaque unicum tantum fluxum maris in die futurum fuisse, et unicum similiter refluxum, atque horum singulis circiter 12 horas attributum iri. Atque ponatur jam (quod verum est et factum ipsum) terram in duas insulas divisam esse, veteris scilicet et novi orbis (nam Terra Australis situ suo rem istam non magnopere disturbat, quemadmodum nec Groenlandia aut Nova-zembla), easque ambas insulas per tres fere mundi zonas exporrigi, inter quas duo Oceani, Atlanticus et Australis, interfluunt, et ipsi nunquam nisi versus polos pervii; existimamus necessario sequi, ut duo isti obices naturam duplicis reciprocationis universæ moli aquarum insinuent et communicent, et fiat quadrans ille motus diurni; ut aquis scilicet utrimque frenatis, fluxus et refluxus maris bis in die, per spatia scilicet sex horarum, se explicet, cum duplex fiat processio, et duplex itidem repercussio. Illæ vero duæ insulæ si instar cylindrorum aut columnarum per aquas exporrigerentur æquis dimensionibus et rectis littoribus, facile demonstraretur et cuivis occurreret iste motus, qui jam tanta varietate posituræ terræ et maris confundi videtur et obscurari. Neque etiam est difficile conjecturam capere nonnullam, qualem isti motui aquarum incitationem tribuere consentaneum sit, et quanta spatia in uno die conficere possit. Si enim sumantur (in æstimationem hujus rei) littora aliqua ex iis quæ minus montosa aut depressa sunt et oceano libero adjacent, et capiatur mensura spatii terræ inter metam fluxus et metam refluxus

1 quas in the original. — J. S.

1

interjacentis, atque illud spatium quadruplicetur propter æstus singulis diebus quaternos, atque is numerus rursus duplicetur propter æstus ad adversa littora ejusdem oceani, atque huic numero nonnihil in cumulum adjiciatur, propter omnium littorum altitudinem, quæ ab ipsa fossa mari semper aliquantum insurgunt; ista computatio illud spatium productura est, quod globus aquæ uno die, si liber ab impedimento esset ac in orbe circa terram semper in progressu moveret, conficere possit; quod certe nil magnum est. De differentia autem illa quæ coincidit in rationes motus lunæ, et efficit periodum menstruam; id fieri existimamus, quod spatium sexhorarium non sit mensura exacta reciprocationis, quemadmodum nec motus diurnus alicujus planetarum non restituitur exacte in horis 24, minime autem omnium luna. Itaque mensura fluxus et refluxus non est quadrans motus stellarum fixarum, qui est 24 horarum, sed quadrans diurni motus lunæ.

Mandata.

Inquiratur utrum hora fluxus circum littora Africæ antevertat horam fluxus circa fretum Herculeum? Inquiratur utrum hora fluxus circa Norvegiam antevertat horam fluxus circa Suediam, et illa similiter horam fluxus circa Gravelingam?

2

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Brasiliæ antevertat horam fluxus ad littora Hispaniæ Novæ et Florida?

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Chinæ non inveniatur ad vel prope horam fluxus ad littora Peruviæ, et ad vel prope horam refluxus ad littora Africæ et Florida?

Inquiratur quomodo hora fluxus ad littora Peruviana discrepet ab hora fluxus circa littora Hispaniæ Novæ, et particulariter quomodo se habeant differentiæ horarum fluxuum ad utraque littora Isthmi in America; et rursus quomodo hora fluxus ad littora Peruviana respondeat horæ fluxus circa littora China?

Inquiratur de magnitudinibus fluxuum ad diversa littora, non solum de temporibus sive horis. Licet enim causentur fere magnitudines fluxuum per depressiones littorum, tamen nihilominus communicant etiam cum ratione motus veri maris, prout secundus est aut adversus.

So in the original. — J. S.

2 ille in the original.-J.S.

« AnteriorContinuar »