Imágenes de páginas
PDF
EPUB

*

palium serviunt, ut hæc tria officia præstentur: êt rursus, omnis destructio organorum, quæ est lethifera, eo rem deducit, ut unum, aut plura ex his tribus deficiant. Itaque alia omnia sunt diversæ viæ ad mortem: sed in hæc desinunt. Fabrica autem partium, organum spiritus est; quemadmodum et ille, animæ rationalis; quæ incorporea est et divina.

CANON XXXII.

Flamma substantia momentanea est: aër fixa: spiritus vivi in animalibus, media est ratio. EXPLICATIO.

Res est hæc et altioris indagationis, et longioris explicationis, quam faciat ad inquisitionem præsentem. Sciendum interim flammam continenter generari et exstingui; ut per successionem tantum continuetur. Aër autem corpus fixum est, nec solvitur; licet enim aër ex humido aqueo novum aërem gignat; tamen vetus aër nihilo minus manet; unde fit super-oneratio illa aëris, de quo diximus in titulo de ventis. At spiritus utriusque naturæ particeps est, et flammeæ et aëreæ; quemadmodum et fomites ejus sunt oleum, quod est homogeneum flammæ; et aër, qui est ho mogeneus aquæ. Spiritus enim non nutritur ex oleo. so simplici, neque ex aqueo simplici, sed ex utroque: atque licet nec aër cum flamma, nec oleum cum aqua, bene componantur, tamen satis conveniunt in misto. Etiam spiritus habet ex aëre faciles suas et delicatas impressiones et receptiones; a flamma autem, nobiles suos et potentes motus et activitates. Similiter etiam duratio spiritus res composita est, nec tam momentanea, quam flammæ, nec tamen tam fixa, quam aëris; atque eo magis non sequitur rationes flammæ, quod flamma etiam ipsa exstinguitur per accidens; nempe a contrariis et destruentibus circumfusis; quam causam et necessitatem non habet pariter spiritus. Reparatur autem spiritus ex sanguine vivido et florido arteriarum exilium, quæ insinuantur in cerebrum ; sed reparatio ista suo modo, de quo nunc non est

sermo.

FINIS VOLUMINIS OCTAVI.

LONDINI:-TYPIS G. WOODFALL, ANGEL-COURT, SKINNER-STREET.

[graphic]
« AnteriorContinuar »