Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARTIS SECUNDÆ SUMMA,

DIGESTA IN

APHORISMOS.

APHORISMI
De Interpretatione Naturæ, et Regno Hominis.

APHORISMUS I. HOMO, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum, de naturæ ordine, re vel mente observaverit ; nec amplius scit, aut potest.

II. Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum valet; instrumentis et auxiliis res perficitur ; quibus opus est non minus ad intellectum, quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt; ita et instrumenta mentis, intellectui aut suggerunt aut cavent.

III. Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causæ destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur: et quod in contemplatione instar causæ est ; id in operatione instar regulæ est.

IV. Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat: reliqua natura intus transigit.

V. Solent se immiscere naturæ (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et

VOL, VIII.

B

magus : sed omnes (ut nunc sunt res), conatų levis successu tenui.

en alia raonmcl,

VI. Insanum quiddam esset, et in se contrarium ex- . istimare ea, quæ adhuc nunquam facta sunt, fieri

449941 posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.

i ülme VII.

Silje Generationes mentis et manus numerosæ admodum videntur in libris et opificiis. Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia et derivationibus paucarum rerum, quæ innotuerunt; non in numero axiomatum.

out VIII. Etiam opera, quæ jam inventa sunt, casui debentur et experientiæ, magis quam scientiis: scientiæ enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt, quam quædam concinnationes rerum antea inventarum , non modi inveniendi, aut designationes novorum operum.

IX. Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanæ vires falso miramur et extollimus, vera ejus auxilia non quæramus.

X.

Subtilitas naturæ subtilitatem sensus et intellecal tus multis partibus superat ; ut pulchræ illæ me ditationes, et speculationes humanæ, et causationes, res malesana sint, nisi quod non adsit qui advertato:

. XI. Sicut scientiæ, quæ nunc habentur, inutiles sunt ad'inventionem operum ; ita et logica, quæ nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.

XII. Logica, quæ in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos,

[ocr errors]
[ocr errors]

XV.

[ocr errors]

valet, potius quam ad inquisitionem veritatis; ut magis damnosa sit, quam utilis.

XIII. Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturæ longe impar : assensum itaque constringit, non res.

XIV Syllogismus ex propositionibus constat, propos sitionis ex verbis, verba notionum tesseræ sunt. Itaque si notiones ipsæ (id quod basis rei est) confusæ sint, et temere a rebus abstractæ ; nihil in iis, quæ superstruuntur, est firmitudinis : itaque spes est una in inductione vera. gerai itineyin

In notionibus nil sani est, nec in logicis, nec in physicis ; non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonæ notiones sunt; multo minus grave, leve, densum, tenue, humidum, siccum, generatio, corruptio, attrahere, fugare, elementum, materiæ, forma, et id genus; sed omnes phantasticæ et male terminatæ.

XVI. Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbæ, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere; quæ tamen ipsæ a fluxu materiæ et commissione rerum quandoque confunduntur ; reliquæ omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec dea bitis modis a rebus abstractæ et excitatæ.

XVII. Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis ; idque in ipsis principiis, quæ ab inductione vulgari pendent. At multo major est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quæ educit syllogismus.

[ocr errors]

UILJKE L'Ivor LXVIII. 'i them

Quæ adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant: ut vero ad interiora et remotiora naturæ penetretur, necesse est ut tam notiones, quam axiomata, magis certa et munita via a rebus abstrahantur; atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.

XIX. Duæ viæ sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem. Altera a sensu et particu. laribus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media : atque hæc via in usu est. Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia; quæ via vera est, sed intentata.

XX. Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticæ. Gestit enim mens exilire ad magis generalia, ut ac. quiescat : et post parvam moram fastidit experientiam : sed hæc mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.

XXI. Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (præsertim si a doctrinis receptis non impediatur) tentat nonnihil illam alteram viam, quæ recta est, sed exiguo profectų; cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inæqualis sit, et ompino inha, bilis ad superandam rerum obscuritatem.

1

: دورة د

XXII. 1 3. Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus: sed immensum

quiddam discrepant ; cum altera perstringat tantum ' experientiam et particularia cursim, altera in iis , rite

et ordine versetur; altera rursus jam a principio constituat generalia quædam abstracta, et inutilia , altera

7

« AnteriorContinuar »