Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

de natura,

01909fts bi baashot aunton 19 ivivise tools -id ist so detinatog alli quiero orondong indon siqozol que natura, tanquam de re explorata, pronuntiare sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint, sive am-Bitiose et more professorio; maximis illi philosophiam Red scientias detrimentis affecere. Ut enim ad fidem detrimento; faciendam validi, ita etiam ad inquisitionem extinguendam et abrumpendam efficaces fuerunt: neque atiest Ovirtute proprias tantum profuerunt, quantum in hoc nocnerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint. Qui autem contrariam huic viam ingressi აზ sunt, atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive 2x sophistarum veterum um veterum odio, sive ex animi fluctua6he, aut etiam ex quadam doctrina copia, in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus -vationes Padauxérunt; veruntamen nec a veris initiis etec a ver sententiam suam derivarunt, et, studio quodam atque affeqtatione proveet, prorsus modum excesserunt. prorsus modo At antiquiores ex Græcis (quorum scripta perierunt) inter, pronunciandi jactantiam et acatalepsiæ desperationem prudentius se sustinuerunt: atque de inqui

[graphic]

sitionis

rimonias gultate, et rerum obscuritate, sæpius que

91

rimonias et indignationes miscentés, et veluti frænum Hordentes, tamen propositum urgere, atque nature se immiscere non destiterunt: consentaneum immiscere (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare sed experiri: et tamen illi ipsi impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.

Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est. Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus, quod sensum subsequitur, plerunque rejiciamus; novam autem et certam viam, ab ipsis

[ocr errors]
[ocr errors]

sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus. Atque hoc proculdubio viderunt et illi, qui tantas dialecticæ partes tribuerunt. Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quæsivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse. Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium; postquam mens ex quotidiana vitæ consuetudine, et auditionibus, et doctrinis inquinatis occupata, et vanissimis idolis obsessa fuerit. Itaque ars illa dialecticæ, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius, figendos, quam ad veritatem aperiendam valuit. Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur; ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur; ac res, veluti per machinas, conficiatur. Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt: parvæ admodum fuissent res, quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas, atque etiam conjunctas præstitissent. Atque si paulisper morari, atque in hoc ipsum exemplum, veluti in speculum, intueri velimus; exquiramus (si placet) si 'forte obeliscus aliquis, magnitudine insignis, ad triumphi vel hujusmodi magnificentiæ decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnæ cujusdam esse dementiæ, spectator quispiam rei sobrius fateretur? Quod si numérum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis? Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque Timbecilliores separare, et robustis tantum et vigenti'bus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret? Quin etiam si, hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus, et lacertis et nervis, ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam, ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret? Atque homines tamen simili male

sano impetu, et conspiratione inutili, feruntur in intellectualibus; dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu, vel excellentia et acumine, magna sperant; aut etiam dialectica (quæ quædam athletica censeri possit) mentis nervos roborant; sed interim, licet tanto studio et conatu (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt. Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus. hominis præstat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi, nec omnium coire posse...

[ocr errors]

Itaque ex his quæ diximus præmissis, statuimus duas esse res, de quibus homines plane monitos volumus, ne forte illæ eos fugiant aut prætereant. Quarum prima hujusmodi est; fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere, et tamén modestiæ nostræ fructum percipere possimus. Nam nos, si profiteamur: nos meliora afferre, quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi; nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quædam ingenii, vel excellentiæ, vel facultatis comparatio sive contentio; non ea quidem illicita aut nova; (quidni enim possimus, pro jure nostro, neque eo ipso alio, quam omnium, si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, reprehendere aut notare?) sed tamen utcunque justa aut permissa; nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob virium nostrarum modum. Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur, illis intentata et incognita, commutata jam ratio est; cessant studium et partes; nosque indicis tantummodo personam sustinemus; quod mediocris certe est auctoritatis, et fortunæ cujusdam po

[ocr errors]

tius, quam facultatis et excellentiæ. Atque hæc moniti species ad personas pertinet, altera ad res ipsas.

Nos siquidem de deturbanda ea, quæ nunc floret, philosophia, aut si quæ alia sit, aut erit, hac emendatior aut auctior, minime laboramus. Neque enim officimus, quin philosophia ista recepta et aliæ id

X9 via orgong pang x 9via genus, disputationes' alant, sermones ornent, ad fessoria & munera et vitæ civilis compendia adhibeantur.gel et valeant. Quin etiam aperte significamus et declamitei etiamuros ramus, eam quam nos adducimus philosophiam, adoost istas res admodum utilem non futuram. Non præsta

[graphic]
[ocr errors]

est; neque in transitu capitur; neque ex prænotionimits bus intellectui blanditur; neque ad vulgi captumangia nisi per utilitatem et effecta, descendet.

[ocr errors]

Sint itaque (quod felix faustumque sit utrique partirom duæ doctrinarum emanationes, ac duæ dispensationes up duæ similiter contemplantium sive philosophantium tribus ac veluti cognationes; atque illæ neutiquam inter se inimicæ aut alienæ, sed foederatæ et mutuis auxiliis devinctæ: sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio. Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitæ civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem, capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est) optamus, ut iis feliciter et ex voto succedat quod agunt; atque ut quod sequuntur teneant. Quod si cui mortalium cordi et curæ sit, non tantum inventis hærere, atque iis uti, sed ad ulteriora penetrare; atque non disputando adversarium, sed opere naturam vincere; denique non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire; tales, tanquam veri scientiarum filii, nobis (si videbitur) se adjungant; ut omissis naturæ atriis, quæ infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum, quod volumus, ex nominibus impositis magis familiariter occurrat; altera ratio, sive via, Anticipatio mentis; altera Interpretatio natura, a nobis appellari consuevit.

Est etiam quod petendum videtur. Nos certe cogitationem suscepimus, et curam adhibuimus, ut quæ a nobis proponentur, non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent. Veruntamen æquum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta præsertim doctrinarum et scientiarum restauratione, ut qui de hisce nostris aliquid,

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

sive ex sensu proprio, sive ex auctoritatum turbae sive ex demonstrationum formis (quæ nunc tanquam leges quædam judiciales invaluerunt) statuere aut ex 19 istimare velit, ne id in transitu, et velut aliud agendo, mst facere seu in transitu, et velut aliud facere se posse speret; sed ut rem pernoscat; nos astai tram, quam describimus et munimus, viam ipse paur: 129 quam describimus eo rem pernoscat latim tentet, subtilitati rerum, quæ in experientia aud tatem signata est, assuescat; pravos denique, atque alte hærentes mentis habitus, tempestiva et quasi legitima 2 mora, corrigat; atque tum demum (si placuerit) post-sub essemum quam in potestate sua esse cœperit, judicio utatur.qolingua suo sub Maupituon selli supts 29nolicago ituloy os audin aiutum 19 mobail boagroste tu võimini 92 19ti ibrolós moise de sumput tarnizoh zilizun 19 Toito sing andup Cet abusigovai sile

[ocr errors]

alte jain

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »