Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gradatim exurgat ad ea quæ revera naturæ sunt notiorad a Chen of sibe ma

.. XXIII.

[ocr errors]

the abom Non leve quiddam interest inter humanæ mentis idola, et divinæ mentis ideas, hoc est, inter placita quædam inania, et veras signaturas atque impressiones factas in creaturis, prout inveniuntur.

XXIV.

Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant; quia subtilitas naturæ subtilitatem argumentandi multis partibus superat. Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstracta, nova particularia rursus facile indicant, et designant; itaque scientias reddunt activas.

XXV.

Axiomata, quæ in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quæ ut plurimum occurrunt, fluxere; et sunt fere ad mensuram eorum facta et extensa: ut nil mirum sit, si ad nova particularia non ducant. Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.

XXVI.

Rationem humanam, qua utimur ad naturam, anticipationes naturæ (quia res temeraria est et præmatura) at illam rationem quæ debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturæ, docendi gratia, vocare consuevimus.

XXVII.

Anticipationes satis firmæ sunt ad consensum; quandoquidem, si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent.

XXVIII.

**Quin longe validiores sunt ad subeundum assensum anticipationes, quam interpretationes; quia ex paucis collectæ, iisque maxime quæ familiariter occurrunt,

intellectum statim perstringunt, et phantasiam im plent; ubi contra, interpretationes, ex rebus admo. dum variis et multum distantibus sparsim collectæ, intellectum subito percutere non possunt; ut necesse sit eas, quoad opiniones duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei videri,

[blocks in formation]

In scientiis, quæ in opinionibus et placitis fundatæ. sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticæ; quando opus est assensum subjugare, non res.

XXX.

Non, si omnia omnium ætatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes: quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non

curantur.

XXXI.

Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super vetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.

XXXII.

Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed viæ: nosque non judicis, sed indicis personam sustinemus.

XXXIII.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nullum, (dicendum enim est aperte) recte fieri potest judicium nec de via nostra, nec de iis quæ secundum eam inventa sunt, per anticipationes (rationem scilicet quæ in usu est) quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quæ ipsa in judicium vocatur.

XXXIV.

Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quæ ad

་་

ducimus, facilis est ratio; quia, quæ in se nova sunt, intelligentur tamen ex analogia veterumo idu olq soolies wie Gape ed

[ocr errors]

gagoon dir, trele ca XXXV. q on he motosikatio 9-99 Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum creta in manibus, ut diversoria notarent, non cum armis, ut perrumperent: Itidem et nostra ratio est; ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret: confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus,

XXXVI.

Restat vero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursus imperent sibi ad tempus abnegationem notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant.

1

XXXVII.

-Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra, initiis suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disjunguntur et opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt; nos, non multum sciri posse in natura, ea, quæ nunc in usu est, via: verum illi exinde auctoritatem sensus et intellectus destruunt; nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus.

XXXVIII.

Idola et notiones falsæ, quæ intellectum humanum jam occuparunt, atque in eo alte hærent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent, et molesta erunt; nisi homines præmoniti, adversus ea se, quantum fieri potest, muniant.

[ocr errors]

t

whɛ507 grundad vi XXXIX. ihr bebu ang ship Quatuor sunt genera idolorum, quæ mentes humanas obsident. Iis (docendi gratia) nomina imposuimus, ut primum genus, idola tribus secundum,

idola specus; tertium, idola fori quartum, idolaol theatri, vocentur.lar sumai. Zudionecãn inte utes alieno mail. XL.

Excitatio notionum et axiomatum per inductionem veram, est certe proprium remedium ad idola arcenda et summovenda; sed tamen indicatio idolorum magni est usus. Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturæ, sicut doctrina de sophis ticis elenchis ad dialecticam vulgarem.

[ocr errors]

XLI.

Idola tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum. Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;" quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia universi. Estque intellectus humanus instar speculi inæqualis ad radios rerum, qui suam naturam naturæ rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.

XLII.

Idola specus sunt idola hominis individui. Habet enim unusquisque (præter aberrationes naturæ hu manæ in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quæ lumen naturæ frangit et corrumpit; vel propter naturam cujusque propriam et singularem; vel propter educationem et conversationem cum aliis; vel propter lectionem librorum, et auctoritates eorum quos quisque colit et miratur; vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo præoccupato et prædisposito, aut in animo æquo et sedato, vel ejusmodi; ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita. Unde bene Heraclitus, ho mines scientias quærere in minoribus mundis, et, non in majore sive communi..,dje zona gery

XLIII, bontot oar 9:0

Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad invicem, quæ idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus,

[ocr errors]

Homines enim per sermones sociantur; at verba exloba captu vulgi imponuntur. Itaque mala et inepta vert borum impositio miris modis intellectum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt,'' rem ullo modo restituunt. Sed verba plane vim faciunt intellectui, et omnia turbant; et homines ad inanes et innumeras controversias et commenta deducunt.

[ocr errors]

XLIV.

"

Sunt denique idola, quæ immigrarunt in animos hominum ex diversis dogmatibus philosophiarum, ac etiam ex perversis legibus demonstrationum; quæ idola theatri nominamus; quia quot philosophiæ receptæ aut inventæ sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quæ mundos effecerunt fictitios et scenicos. Neque de his quæ jam habentur, aut etiam de veteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliæ ejusmodi fabulæ componi et concinnari possint; quandoquidem errorum prorsus diversorum causæ sint nihilominus fere communes. Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed. etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quæ ex traditione et fide et neglectu invalu- ! erunt. Verum de singulis istis generibus idolorum. fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.

XLV.

Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et æqualitatem, in rebus, quam invenit: et cum multa sint in natura monodica et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relativa, quæ non sunt. Hinc commenta illa,In cælestibus omnia moveri per circulos perfectos, lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus rejectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, quæ subjiciuntur sensui. Etiam elementis (quæ vocant) imponitur ad placitum, decupla proportio excessus, in raritate ad invicem; et

« AnteriorContinuar »