Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

superat (quantum narratione aliqua certa constare potest) præter admodum paucorum. Atque concomitantia in eo satis æqualiter se habent; statura et magnitudo grandis; gestatio in utero novimestris; foetus ut plurimum unicus; pubes ad annum decimum quar tum: grandescentia ad vigesimum.

2. Elephas, fide haud dubia, curriculum humanæ vitæ ordinarium transcendit: gestatio autem in utero decennalis, fabulosa; biennalis, aut saltem supra an nuam, certa: at moles ingens, et tempus grande scendi usque ad annum tricesimum; dentes robore firmissimo: neque etiam observationem hominum fugit, quod sanguis elephanti omnium sit frigidissimus: ætas autem ducentesimum annum nonnunquam complevit.

3. Leones vivaces habiti sunt, quod complures ex iis reperti sint edentuli; signo nonnihil fallaci, cum illud fieri possit ex gravitate anhelitus.

4. Ursus magnus dormitor est; animal pigrum, et iners, neque tamen vivacitatis notatum: illud autem signum brevis ævi, quod gestatio ejus in utero șit fes tina admodum, vix ad quadraginta dies.

5. Vulpi multa se bene habere videntur ad longæ. vitatem; optime tecta est, carnivora, et degit in antris; neque tamen vivacitatis notata: certe est gene ris canini, quod genus brevioris est vitæ.

6. Camelus longævus est; animal macilentum, et nervosum; ita ut quinquaginta annos ordinario, centum quandoque compleat.

[ocr errors]

7. Equi vita mediocris, vix quadragesimum annum attingit: ordinarium autem curriculum viginti annorum est: sed hanc brevitatem vitæ fortasse homini debet; désunt enim jam nobis equi solis, qui in pascuis liberi et læti degebant. Attamen crescit equus usque ad sextum annum, et generating senectute. Gestat etiam in utero equa diutius quam foemina, et in gemellis rarior est. Asinus similis fere æviut {"equus; mulus utroque vivacior.*** PAP1914! 8. Cervorum vita celebratur vulgo ob longitudi nem; neque tamen narratione aliqua certa nescio 14,516.0l-mi trą omno zilɔt boup

3167

f

[ocr errors]

quid de cervo torquato cooperta torque ipsa pinguer dine carnis, circumferunt. Eo minus credibilis est longævitas in cervo, quod quinto anno perficitur; atque non multo post cornua (quæ annuatim decidunt et renovantur) succedunt magis conjuncta fronte et minus ramosa.

9. Canis brevis est ævi; non extenditur ætas ultra annum vicesimum; neque sæpe attingit ad decimum quartum: animal ex calidissimis, atque inæqualiter vivens; cum, ut plurimum, aut vehementius moveat, aut dormiat. Etiam multiparum est, et novem septimanas gestat in utero.

10. Bos quoque, pro magnitudine et robore, admodum brevis est ævi, quasi sexdecim annorum maresque fœminis nonnihil vivaciores: attamen unicum plerunque edit partum, et gestat in utero circa sex menses. Animal pigrum, et carnosum, et facile pinguescens, et herbis solis pastum.

11. At decennalis ætas in ovibus etiam rara est; licet sit animal mediocris magnitudinis, et optime teetum; atque, quod mirum, cum minimum in illis reperiatur bilis, capillitium habent omnium crispissimum; neque enim pilus alicujus animalis tam tortus est, quam lana. Arietes ante tertium annum non generant, atque habiles sunt ad generandum usque ad octavum; fœmellæ pariunt quamdiu vivunt. Morbosum ovis animal, nec ætatis suæ curriculum fere implet.

12. Caper etiam similis est ævi cum ove, nec dispár multum in cæteris; licet sit animal magis agile, Det carne paulo firmiore, eoque debuerit esse vivacius; attamen salacius est multo, eoque brevioris ævi. 26 13. Sues ad quindecim annos quandoque vivunt, etiam ad viginti; cumque sint carne, inter animalia omnia, humidissima, tamen nihil videtur hoc profiJocere ad longitudinem vitæ, de apro aut sue sylvestri, Junil certi habetur.

14. Felis ætas est inter sextum annum et decimum; agile animal, et spiritu acri, cujus semen (ut refert Elianus) fœmellam adurit; unde increbuit opinio; quod felis concipit in dolore, et parit cum facilitate:

[ocr errors]

*

vorax est in cibis, quos potius deglutit, quam' mada dit. 19 8107IMEN

[ocr errors]

15. Lepores, et cuniculi vix ad septem annos perveniunt'; "animalia generativa, etiam superfotantia '; in hoc disparia, quod cuniculus sub terra vivit, lepus in aperto; quodque leporis carnes atriores sint.

[ocr errors]

16. Aves mole corporis quadrupedibus longe sunt minores: pusilla enim res est aquila aut cygnus, præ bove aut equo; item struthio præ elephanto:

17. Aves optime tectæ sunt: pluma enim tepore, et incubitu presso ad corpus, et lanam, et capillitia excedit.

18. Aves, cum plures pariant, eos simul in alvo non gestant, sed ova excludunt per vices: unde libe ralius sufficit alimentum foetui.

19. Aves parum aut nihil alimenta mandunt, ut es parum aut nihil alimenta integrum sæpe reperiatur in gulis ipsarum. Attamen frangunt fructuum nuces, et nucleum excerpunt. Ex istimantur autem esse concoctionis fortis et calidæ

20. Motus avium, dum volant, mixtus est, inter motum artuum et gestationem; saluberrimum exer citationis genus.

90

21. De avium generatione Aristoteles bene notavit (sed male ad alia animalia traduxit) minus scilicet conferre semen maris ad generationem; sed activita tem potius indere, quam materiam; unde etiam ova tova foecunda et sterilia, in plurimis non dignoscuntur. om

22. Aves quasi omnes ad magnitudinem suam jus. tam perveniunt primo anno, aut paulo post verum est, quoad plumas in nonnullis, quoad rostrum in aliis, annos numerari; ad magnitudinem autem con poris, minime.

DAILY 190H9a moduslov istimo

[ocr errors]

23. Aquila pro longæva habetur, anni non rantur etiam in signum trahitur longævitatis, quod fostra renovet, unde juvenescat; ex quo illud Aquala senectus. Attamen res fortasse ita se habet, ut instauratio aquilæ non mutet rostrum, sed contra mutatio rostri instauret àquilam: postquam enim rostrum aduncitate sua nimium increverit, pascit aquila cum difficultate, olig HPLY COUNG DL gir ba 6751. .IE

24. Vultures etiam longævi perhibentur, adeo ut

vitam, fere ad centesimum annum producant; mily quoque, atque adeo omnes volucres carnivoræ et rapaces, diuturnioris sunt ævi. De accipitre autem, quia vitam degit degenerem et servilem, ex usu hu mano, minus certum fieri possit judicium circa periodum ejus vitæ naturalem. Attamen ex domesticis, deprehensus est accipiter aliquando ad annos triginta vixisse; ex sylvestribus, ad quadraginta.

25. Corvus traditur esse similiter longævus, aliquando centenarius; carnivora avis, neque admodum frequens in volatu; sed magis sedentaria, et carnibus admodum atris. At cornix, cætera (præterquam magnitudine, et voce) similis, paulo minus diu vivit, sed tamen habetur ex vivacibus.

[ocr errors]

26. Cygnus, pro certo, admodum longævus invenitur, et centesimum annum haud raro superat; avis optime plumata, icthyophaga, et perpetuo in gestatione, idque in aquis currentibus.

27. Anser quoque ex longævis; licet herba et id genus pabulo nutriatur; maxime autem sylvestris; adeo ut in proverbium apud Germanos sit, Magis senex quam anser nivalis.

Pucon ainoitatio 28. Ciconiæ longævæ admodum esse deberent, si verum esset, quod antiquitus notatum fuit, eas Thebas nunquam accessisse, quia urbs illa sæpius capta, esset: id si cavissent, aut plusquam unius seculi memoriam habebant, aut parentes pullos suos historiam edocebant: verum omnia fabellis plena.

29. Nam de phoenice tantum accrevit fabulæ, ut obruatur, si qua in ea re fuit veritas. Illud autem, quod admirationi erat, eum magno aliarum avium comitatu volantem semper visum, minus mirum ; cum hoc etiam in ulula interdiu volante, aut psittaco e ca yea emisso, ubique cernere detur. de

30.

[ocr errors]

sola, pro certo, usque ad sexaginta augs cognitus est vivere apud nos, quotquot supra habuisset, cum buc esset transvectus. Avis cibi quasi omnigeni, atque etiam mandens cibos, atque mutans subinde rostrum: aspera, et ferocula, pus atris 31. Pavo ad viginti annos vivit: oculos autem Ar tu oeba odideq pagnol meus zonuluV 49

gus non recipit ante trimatum : tardigrada avis, car nibus vero candidis.

[ocr errors]

32. Gallus gallinaceus, salax, pugnax, et brevis əh ævi alacris admodum ales, et carnibus etiam albis. ↑ 33. Gallus Indicus, aut Turcicus (quem vocant) gallinacei ævum parum superat; iracundus ales, cetos carnibus valde albis. .STONG

34. Palumbes sunt ex vivacioribus, ut quinquagesi mum annum aliquando compleant, aërius ales, et ingr alto et nidificans et sedens. Columbæ vero ac turbar tures, vita breves, usque ad annum octavum. assu mi 35. At phasiani et perdices etiam decimum sextum annum implere possunt. Aves numerosi foetus, car nibus autem paulo obscurioribus, quam pullorum genus.

[ocr errors]
[ocr errors]

36. Fertur de merula, quod sit ex avibus minori. bus maxime longæva; procax certe avis, et vocalis.com 37. Passer notatur esse ævi brevissimi ; id quod að salacitatem refertur in maribus: at carduelis, corpore haud major, deprehensus est vivere ad annos vigintiub

38. De struthionibus nihil certi habemus ; qui domi nutriuntur, adeo infelices fuerunt, ut non deprehensi sint diu vivere: de ave ibi constat tantum quod sit longæva, anni non numerantur.

39. Piscium vita magis incerta est, quam terrèstrium, quum sub aquis degentes minus observentur: non respirant ex ipsis plurimi; unde spiritus vitalist magis conclusus est; itaque licet refrigerium exci-ipiant per branchias, haud tamen ita continua fit refri-/ geratio, quam per anhelitum.

40. In aquis cum degant, a desiccatione illa et dei prædatione, quæ fit per aërem ambientem, immunes sunt; neque tamen dubium est, quin aqua ambiens, atque intra poros corporis penetrans et recepta, plus noceat ad vitam quam aër.

41. Sanguinis perhibentur esse mimus tepidi; sunt-16 que nonnulli ipsorum voracissimi, etiam speciei pro priæ; caro autem ipsorum mollior est, quam terrestrium, et minus tenax: attamen pinguescunt majorem in modum, ut ex balænis infinita extrahatur quantitas olei. KINOJ PRV100 7280

« AnteriorContinuar »