Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Historia.

13. Herbæ, quæ habentur ex frigidioribus, annua sunt, et quotannis moriuntur, tam radice quam caule: ut lactuca, portulaca; etiam triticum, et frumenti omne genus: sunt tamen etiam ex frigidis, quæ per tres aut quatuor annos durant, ut viola, fragaria, pimpinella, primula veris, acetosa; at borago, et buglos sa, cum videantur vivæ tam similes, morte differunt; borago enim annua, buglossa anno superstes.

14. At herbæ calidæ plurimæ ætatem et annos ferunt; hyssopus, thymus, satureia, majorana altera, melissa, absynthium, chamædrys, salvia, etc. At fœniculum caule moritur, radice repullulat: ocymum vero, et majorana (quam vocant) suavis, non tam ætatis quam hiemis sunt impatientes; satæ enim in loco valde munito et tepido, superstites sunt: certe notum est schema (qualibus in hortis utuntur ad ornamentum) ex hyssopo, quotannis bis tonsum, usque ad quadraginta annos durasse.

15. Frutices, et arbores humiliores, ad sexagesimum annum, alia etiam duplo magis, vivunt. Vitis sexagenaria esse potest, et ferax est etiam in senectute. Rosmarinus, feliciter collocatus, etiam sexagesimum annum complet: at acanthus et hedera ultra centesimum durant. Sed rubi ætas non percipitur, quia flectendo caput in terram novas nanciscitur radices, ut veterem a nova distinguere haud facile sit.

16. Ex arboribus grandioribus annosissimæ sunt quercus, ilex, ornus, ulmus, fagus, castanea, platanus, ficus ruminalis, lotos, oleaster, olea, palma, morus: ex his nonnullæ usque ad octingentesimum annim; etiam earum minus vivaces, usque ad ducentesimum perveniunt.

17. At arbores odoratæ et resinosæ, materia sua sive ligno, etiam illis, quas diximus, magis durabiles; ætate paulo minus vivaces; cupressus, abies, pinus, buxus, juniperus; at cedrus, corporis magnitudine adjutus, etiam superiores fere æquat..

18. Fraxinus, proventu alacris et velox, ætatem ad centesimum annum, aut nonnihil ultra producit ; quod etiam quandoque facit ferula, et acer, et sorbus; at

[ocr errors]

populus, et tilia, et salix, et (quam appellant) sycomorus, et juglans, non adeo vivaces sunt.

19. Malus, pyrus, prunus, malus Punica, malus Medica, et citria, mespilus, cornus, cerasus, ad quinquagesimum aut sexagesimum annum pervenire possunt; præsertim si a musco, nonnullas ipsarum vestiente, aliquando purgentur.

20. Generaliter magnitudo corporis in arboribus, cum diuturnitate vitæ (cæteris paribus) nonnihil habet commune ; et similiter durities materiæ: quin et arbores glandiferæ, et nuciferæ, fructiferis et bacciferis sunt plerunque vivaciores: atque etiam præcocibus, vel fructu, vel foliis, serotinæ et tardius frondescentes, atque tardius etiam folia deponentes, ætate diuturniores sunt: quin et sylvestres cultus; et in eadem specie, quæ acidum fructum ferunt, illis quæ dul

cem.

Observatio major.

(3.) Bene admodum notavit Aristoteles discrimen inter plantas et animalia, quoad alimentationem et renovationem; quod scilicet corpus animalium suis claustris circumseptum manet: atque insuper, postquam ad justam magnitudinem pervenerit, alimento continuatur et conservatur, sed nihil novum excrescit, præter capillos et ungues, quæ pro excrementis ha bentur; adeo ut necesse sit succos animalium citius veterascere at in arboribus, quæ novos subinde ramos, nova vimina, novas frondes, novos fructus emittunt, evenit ut et ipsæ, quas diximus, partes novæ sint, nec ætatem passæ; cum vero quicquid viride sit et adolescens, fortius et alacrius alimentum ad se trahat, quam quod inceperit desiccari; evenit una et simul, ut truncus ipse, per quem hujusmodi alimentum transit ad ramos, uberiore et lætiore alimento in transitu irrigetur, perfundatur, et recreetur: id quod etiam insigniter patet ex hoc (licet illud non annotaverit Aristoteles, qui nec ea ipsa, quæ jam diximus, tam perspicue explicavit) quod in sepibus, sylvis cæduis, arboribus tonsis, amputatio ramorum aut surculorum

Ad Art. 2.
Historia.

[ocr errors]

caulem ipsum aut truncum confortat, illumque efficit longe diuturniorem.

Desiccatio; Desiccationis Prohibitio; et Desiccati

Inteneratio.

1. Ignis, et calor intensus, alia desiccat, alia colliquat;

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,

Uno eodemque igne.

Desiccat terram, et lapides, et lignum, et pannos, et pelles, et quæcunque non fluunt: colliquat metalla, et ceram, et gummi, et butyrum, et sevum, et hujusmodi.

2. Attamen in illis ipsis, quæ colliquat ignis, si vehementior fuerit, ea in fine desiccat; nam et metalla, ex igne fortiore, emisso volatili, minuuntur pondere (præter aurum) et deveniunt magis fragilia; atque oleosa illa et pinguia ab igne fortiore deveniunt frixa, et tosta, et magis sicca, et crustata.

3. Aër, præcipue apertus, manifesto desiccat, nunquam colliquat; veluti cum viæ et superficies terræ, imbribus madefactæ, desiccantur; lintea lota, quæ ad aërem exponuntur, siccantur; herbæ, et folia, et flores in umbra siccantur. At multo magis hoc facit aër, si aut solis radiis illustretur (modo non inducat putredinem) aut moveatur ; ut flantibus ventis, et in areis perflatilibus.

4. Etas maxime, sed tamen lentissime, desiccat; ut fit in omnibus corporibus, quæ vetustate (modo non intercipiantur a putredine) arefiunt: ætas autem nihil est per se (cum sit mensura tantum temporis) sed effectus producitur, a spiritu corporum innato, qui corporis humorem exsugit, et una cum ipso evolat; et ab aëre circumfuso, qui multiplicat se super spiritus innatos et succos corporis, eosque deprædatur.

5. Frigus omnium maxime proprie exsiccat; siquidem desiccatio non fit nisi per contractionem; quod est opus proprium frigoris. Quoniam vero nos homines calidum potentissimum habemus in igue; frigi

[ocr errors]
[ocr errors]

dum autem infirmum admodum; nihil aliud scilicet quam hiemis, aut fortasse glaciei, aut nivis, aut nitri ideo desiccationes frigoris sunt imbecillæ et facile dissolubiles: videmus tamen desiccari faciem terræ ex gelu, atque ex ventis martiis, plus quam ex sole; cum idem ventus qui humorem lambit, etiam frigus incutiat.

6. Fumus foci desiccat, ut in laridis, et linguis boum, quæ in caminis suspenduntur: quinetiam suffitus ex olibano, aut ligno aloes, et similibus, desiccat cerebrum et catarrhis medetur.

7. Sal, mora paulo longiore, desiccat, non tantum in extimis, sed etiam in profundo; ut fit in carnibus, aut piscibus salitis; quæ per diuturnam salitionem manifesto etiam intrinsecus indurantur.

8. Gummi calidiora, applicata ad cutem, eam desiccant et corrugant; quod faciunt etiam aquæ nonnullæ constringentes.

9. Spiritus vini fortis in tantum desiccat instar ignis, ut et albumen ovi immissum candefaciat, et panem torreat.

10. Pulveres desiccant instar spongiarum, sugendo humidum, ut fit in pulvere atramento injecto post scriptionem etiam levor, et unio corporis (qui non permittit vaporem humidi ingredi per poros) per accidens desiccat, quia ipsum aëri exponit; ut fit in gemmis, et speculis, et laminis ensium; in quæ si spires, cernuntur illa primo vapore obducta; sed paulo post evanescit ille vapor, ut nubecula. Atque de desiccatione hæc inquisita sint.

11. Granaria in usu sunt hodie, ad partes Germapiæ orientales, in cellis subterraneis, in quibus triticum et alia grana conservantur, substrato et circumposito undique stramine, ad nonnullam altitudinem, quod humiditatem caverna arceat et sorbeat: qua industria servantur grana etiam ad vicesimum, aut tricesimum annum neque servantur tantum a putredine, sed (quod ad præsentem inquisitionem pertinet) in tali viriditate, ut panibus conficiendis optime sufficiant; idemque fuisse in usu in Cappadocia, et Thracia, et nonnullis locis Hispaniæ, perhibetur.

12. Granaria, in fastigiis ædium, cum fenestris ad orientem et septentrionem, commode collocantur; quinetiam constituunt quidam duo solaria, superius et inferius; superius autem foraminatum est, ut granum per foramen (tanquam arena in clepsydra) continue descendat, et subinde palis, post aliquot dies, reponatur; ut granum sit in continuo motu. Notandum autem est, etiam hujusmodi res non tantum putredinem cohibere, verum etiam viriditatem consérvare, et desiccationem retardare; cujus causa est ea, quam etiam superius notavimus; quod evolatio humoris aquei, quæ motu et vento acceleratur, humorem oleosum in suo esse conservat; qui alias in consortio humoris aquei fuisset una evolaturus. Etiam in quibusdam montibus, ubi aër est purus, cadavera ad plures dies manent non multum deflorescentia.

13. Fructus, veluti granata, citria, mala, pyra, et hujusmodi; etiam et flores, ut rosa, lilium, in vasis fictilibus bene obturatis, diutius servantur; neque tamen non officit aër ambiens ab extimis, qui etiam per vas inæqualitates suas defert et insinuat; ut in calore et frigore manifestum est: itaque si et vasa diligentur obturentur, atque obturata sub terram insuper condantur, optimum erit; neque minus utile est, si non sub terra, sed sub aquis condantur, modo sint umbrosæ, ut putei et cisternæ in domibus; sed quæ sub aquis conduntur, melius reponuntur in vasis vitreis quam in fictilibus.

14. Generaliter quæ sub terra, et in cellis subterraneis, aut in profundo aquarum, reponuntur, virorem suum diutius tuentur, quam quæ supra terram.

15. Tradunt in conservatoriis nivium (sive sint in montibus in foveis naturalibus, sive per artem in puteis ad hoc factis) observatum fuisse, quod aliquando malum, aut castanea, aut nux, aut simile quippiam inciderit, quæ post plures menses liquefacta nive, aut etiam intra nivem ipsam, inventa sunt recentia et pulchra, ac si pridie essent decerpta.

16. Uvæ apud rusticos servantur in racemis coopertis intra farinam; quod licet gustui eas reddat minus gratas, tamen humorem et viriditatem conservat:

« AnteriorContinuar »