Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dicemus, quum veram interpretandæ naturæ viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis,

proponemus.

LXX.

Sed demonstratio longe optima est experientia; modo hæreat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia, quæ similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, cæcus est et stupidus. Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent; et quandoque gestiunt, quandoque distrahuntur; et semper inveniunt quod ulterius quærant. Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita; et, si res non succedat, fastidiendo, et conatum deserendo. Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant; tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodum Gilbertus in magnete, chemici in auro. Hoc autem faciunt homines, instituto non minus imperito, quam tenui. Nemo enim alicujus rei naturam in ipsa re feliciter perscrutatur; sed amplianda est inquisitio ad magis communia.

Ita

Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur; tamen semper fere studio præpropero et intempestivo deflectunt ad praxin: non tantum propter usum et fructum ejusmodi praxeos; sed ut in opere aliquo novo veluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis versaturos: atque etiam aliis se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt. fit, ut, more Atalanta, de via decedant ad tollendum aureum pomum; interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus. Verum in experientiæ vero curriculo, eoque ad nova opera producendo, divina prudentia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die. creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo

die creavit. Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est; et lucifera experimenta, non fructifera quærenda. Axiomata autem recte inventa et constituta praxin non strictim, sed confertim instruunt; et operum agmina ac turmas post se trahunt. Verum de experiendi viis, quæ non minus quam viæ judicandi obsessæ sunt et interclusæ, postea dicemus : impræsentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti. Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis, quorum paulo ante mentionem fecimus, signis (quod philosophiæ et contemplationes in usu male se habeant) et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quædam subjungamus. Signorum enim notio præparat assensum: causarum vero explicatio tollit miraculum: quæ duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum juvant.

LXXI.

Scientiæ, quas habemus, fere a Græcis fluxerunt. Quæ enim scriptores Romani, aut Arabes, aut recentiores addiderunt; non multa, aut magni momenti sunt; et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quæ inventa sunt a Græcis. Erat autem sapientia Græcorum professoria, et in disputationes effusa: quod genus inquisitioni veritatis adversissimum est. Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum, ab iis, qui se philosophos haberi voluerunt, in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum; etiam universo generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto; et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis. Hoc tantum intererat; quod prius genus vagum fuerit et mercenarium, civitates circumcursando, et sapientiam suam ostentando, et mercedem exigendo; alterum vero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt. Sed tamen utrumque genus (licet cætera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas.

quasdam atque hæreses philosophiæ instituebat et propugnabat; ut essent fere doctrinæ eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes. At antiquiores illi ex Græcis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus) scholas (quod novimus) non aperuerunt; sed majore silentio, et severius et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt. Itaque et melius, ut arbitramur, se gesserunt; nisi quod opera eorum a levioribus istis, qui vulgari captui et affectui magis respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente. Neque tamen isti a nationis vitio prorsus immunes erant; sed in ambitionem et vanitatem sectæ condendæ, et auræ popularis captandæ, nimium propendebant. Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum videtur judicium illud, sive vaticinium potius sacerdotis Ægyptii de Græcis: Quod semper pueri essent ; neque haberent antiquitatem scientiæ, aut scientiam antiquitatis. Et certe habent id quod puerorum est; ut ad garriendum prompti sint, generare autem non possint: nam verbosa videtur sapientia eorum, et operum sterilis. Itaque ex ortu et gente philosophiæ, quæ in usu est, quæ capiuntur signa, bona non sunt.

LXXII.

Neque multo meliora sunt signa, quæ ex natura temporis et ætatis capi possunt, quam quæ ex natura loci et nationis. Angusta enim erat et tenuis notitia per illam ætatem, vel temporis, vel orbis: quod longe pessimum est, præsertim iis qui omnia in experientia ponunt. Neque enim mille annorum historiam, quæ digna erat nomine historiæ, habebant; sed fabulas et rumores antiquitatis. Regionum vero tractuumque mundi exiguam partem noverant; cum omnes hyperboreos, Scythas; omnes occidentales, Celtas indistincte

appellarent nil in Africa ultra citimam Ethiopia partem, nil in Asia ultra Gangem; multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane, aut famam aliquam certam et constantem, nossent; imo et plurima climata et zonæ, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronunciata sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto, sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus, et novi orbis partes complures, et veteris orbis extrema undique innotescunt; et in infinitum experimentorum cumulus excrevit. Quare si ex nativitatis aut genituræ tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.

LXXIII.

Inter signa nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus. Fructus enim et opera inventa, pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt. Atque ex philosophiis istis Græcorum et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiæ speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit. Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur ; nimirum, experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas indagasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione, ipsa experimenta inventa aut deprompta essent. Itaque mirum non erat, apud Ægyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines, quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inventa pepererunt; ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.

At chemicorum industria nonnulla peperit; sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum

quandam variationem (ut mechanici solent) non ex arte aut theoria aliqua; nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat. Eorum etiam, qui in magia (quam vocant) naturali versati sunt, pauca reperiuntur inventa; eaque levia, et imposturæ propiora. Quocirca, quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur ; idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur, et vana habeatur quæ sterilis sit: idque eo magis, si loco fructuum uvæ et olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.

""

LXXIV.

Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum. Quæ enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur: quæ autem in opinione, variantur, non augentur. Itaque si istæ doctrinæ plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non essent, sed utero naturæ adhærerent, atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus: nempe, ut scientiæ suis hæreant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potius in primo auctore maxime floruerint, et deinceps declinaverint. In artibus autem mechanicis, quæ in natura et experientiæ luce fundatæ sunt, contra evenire videmus; quæ (quamdiu placent) veluti spiritu quodam repletæ, continuo vegetant et crescunt ; primo rudes, deinde commodæ, postea excultæ, et perpetuo auctæ.

[ocr errors][merged small]

Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat; cum potius testimonium sit, atque adeo testimoniorum omnium validissimum) hoc est, propria confessio auctorum, quos homines nunc sequuntur. Nam et illi, qui tanta fiducia de rebus pronunciant, tamen per intervalla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate se convertunt. Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt

« AnteriorContinuar »