Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA VENTORUM.

ADITUS, SIVE PRÆFATIO.

VENTI humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono feruntur homines et volant; non per aërem certe, sed per maria; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scope sunt eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare infamant, alioqui tranquillum et innoxium neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum, veluti operarii, conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet ; nec mirum, cum nec aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit, cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Eolus Junoni. Primaria creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum: quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum, sed post-nati ex ordine creationis.

Topica particularia: sive Articuli Inquisitionis de

Ventis.

torum.

1. Describito ventos ex diligentia nautica, et im- Nomina venponito nomina ipsis, sive vetera, sive nova, modo constantia.

Venti vel generales sunt, vel stati, vel asseclæ, vel liberi. Generales voco, qui semper flant; sta

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

tos, qui certis temporibus; asseclas, qui frequentius; liberos, qui indifferenter.

2. An sint venti aliqui generales, atque ipsissimi motus aëris; et, si sint, in qua consecutione motus, et in quibus locis spirent?

3. Qui venti anniversarii sint, aut redeuntes per vices, et in quibus regionibus? An inveniatur ventus aliquis ita præcise status, ut redeat regulariter ad dies certos et horas, instar æstus maris?

4. Qui venti sint asseclæ, et familiares regionum; qui temporum, in iisdem regionibus; qui verni; qui æstivales; qui autumnales; qui brumales; qui æqui. noctiales; qui solstitiales; qui matutini, meridiani, vespertini, nocturni?

5. Quales sint venti marini, quales qui spirant a continente? Differentias autem marinorum et terrestrium diligenter excipito, tam eorum qui in terra et mari, quam eorum qui a terra et mari.

6. An non spirent venti ex omni plaga cœli ?

Venti non multo plus plagis cœli, quam qualitatibus, variant. Alii vehementes, alii lenes; alii constantes, alii mutabiles; alii calidi, alii frigidi; alii humectant magis et solvunt, alii desiccant et constipant; alii congregant nubes, et sunt pluviosi vel etiam procellosi, alii dissipant, et sunt sereni. 7. Inquirito et narrato, qui sint venti uniuscujusque speciei ex prædictis, et quomodo varient secundum regiones et loca?

Origines locales ventorum triplices; aut dejiciuntur ex alto, aut emanant a terra, aut conflantur in ipso corpore aëris.

8. Secundum has tres origines de ventis inquirito. Qui scilicet ex ipsis dejiciantur de media (quam vocant) regione aëris ; qui vero exspirent e cavis terræ, sive illi erumpant confertim, sive efflent insensibiliter et sparsim, et postea glomerent ut rivuli in fluvium: qui denique generentur passim ex tumoribus sive expansionibus aëris proximi ?

Neque generationes ventorum originales tantum : sunt et accidentales, ex compressionibus aëris scilicet, et percussionibus, et repercussionibus ejus.

ventorum

9. De hujusmodi ventorum generationibus acciden- Generationes talibus inquirito. Generationes ventorum proprie accidentales non sunt; etenim augent et fortificant ventos potius, quam producunt et excitant.

De communitate ventorum hactenus. Reperiuntur autem venti rari et prodigiosi, quales sunt Præster, Turbo, Ecnephias; hi super terram: at sunt et subterranei, quorum alii sunt vaporosi et mercuriales, ii percipiuntur in mineris ; alii sulphurei, illi emittuntur, nacti exitum in terræ motibus, aut enim effervescunt ex montibus ardentibus.

10. De hujusmodi ventis, raris et prodigiosis, atque adeo de omnibus ventorum miraculis inquirito.

A speciebus ventorum transeat inquisitio ad confacientia ad ventos (ita enim loqui volumus, quia vocabulum efficientis plus significat, vocabulum concomitantis minus quam intelligimus) atque ad ea, quæ ventos putantur excitare aut sedare.

[ocr errors]

Venti extra

ordinarii et Alatus repen tini.

ad ventos, et

[ocr errors]

11. Circa astrologica de ventis inquirito parce, nec de accuratis schematibus coeli curato; tantummodo excitantia et observationes manifestiores de ventis ingruentibus sedantia ipcirca exortus aliquorum astrorum, aut circa eclipses luminarium, aut conjunctiones planetarum ne negligito; nec minus quatenus pendent ex viis solis aut lunæ.

12. Quid confaciant meteora diversorum generum ad ventos? Quid terræ motus, quid imbres, quid concursus ventorum ad invicem? Concatenata enim sunt ista, et alterum alterum trahit.

13. Quid confaciant ad ventos, vaporum et exhalationum diversitas? Et quæ ex ipsis sint magis generativa ventorum, et quatenus natura ventorum sequatur hujusmodi materias suas?

14. Quid confaciant ea, quæ hic in terra sunt, aut fiunt, ad ventos; quid montes, et solutiones nivium in ipsis; quid moles glaciales, quæ in mari innatant et deferuntur alicubi ; quid differentiæ soli aut terræ (modo hoc fuerit per tractus majores) veluti paludes, arenæ, sylvæ, campestria; quid ea, quæ hic apud homines aguntur, veluti incensiones ericæ, et simi

[ocr errors]
[ocr errors]

Limites ventorum.

Successiones ventorum.

lium, ad culturam agrorum; incensiones segetum aut villarum in bellis; desiccationes paludum; displosiones continuæ bombardarum; sonitus campanarum simul in magnis urbibus; et similia? Festucæ certe sunt res nostræ, sed tamen aliquid possunt.

15. De omnimodis excitationibus aut sedationibus ventorum inquirito, sed parce de fabulosis aut superstitiosis.

A confacientibus ad ventos transeat inquisitio ad inquirendos limites ventorum; de altitudine, extensione, duratione eorum.

16. Inquirito diligenter de altitudine sive elevatione ventorum; atque si sint fastigia montium, ad quæ venti non aspirent; aut si conspiciantur nubes quandoque stare et non movere, flantibus eodem tempore ventis fortiter hic in terra.

17. Inquirito diligenter de spatiis, quæ venti deprehensi sunt simul occupare, et ad quos terminos? Exempli gratia, si auster flaverit tali loco, an constet quod eodem tempore aquilo flaverit ab illinc milliaribus decem? Contra, in quantas angustias venti redigi possint, ita ut fluant venti (id quod fieri videtur in turbinibus nonnullis) tanquam per canales.

18. Inquirito ad quod tempus, vel maximum, vel medium, vel minimum, continuari soleant venti, et deinde flaccescere et tanquam exspirare: qualis etiam esse soleat ortus et inceptio ventorum, qualis languor et cessatio; subito, gradatim, quoquo modo?

A limitibus ventorum transeat inquisitio ad successiones ventorum, vel inter se vel respectu plu viæ et imbrium: cum enim choreas ducant, ordinem saltationis nosse jucundum fuerit.

19. An sit aliqua regula, aut observatio paulo certior, de successionibus ventorum ad invicem, sive ea sit in ordine ad motum solis, sive alias: et si sit, qualis sit illa?

20. Circa successionem et alternationem ventorum et pluviæ inquirito; cum illud familiare et frequens sit, ut pluvia sedet ventos, venti compescant et dissi pent pluviam.

7

21. An post certam periodum annorum redintegretur successio ventorum; et si ita sit, quæ sit ea periodus?

A successionibus ventorum transeat inquisitio ad motus ipsorum. Motus ventorum septem inquisitionibus absolvuntur; quorum tres superioribus articulis continentur, quatuor adhuc manent intactæ : nam de motu ventorum dispertito per plagas cœli inquisitum est. Etiam de motu trium linearum, sursum, deorsum, lateraliter. Etiam de accidentali motu compressionum. Restant motus quartus progressivus, quintus undulationis, sextus conflictus, septimus in organis et machinis humanis.

versi vento

rum.

22. Cum progressus sit semper a termino, de loco Motus diprimi ortus, et tanquam fontibus alicujus venti, quantum fieri potest, diligenter inquirito. Siquidem videntur venti famæ similes. Nam licet tumultuentur et percurrant, tamen caput inter nubila condunt. Item de progressu ipso: exempli gratia, si boreas vehemens, qui flaverit Eboraci ad talem diem aut horam, flaverit Londini biduo post?

23. De undulatione ventorum inquisitionem ne omittito. Undulationem vocamus eum motum, quo ventus ad parva intervalla intenditur et remittitur, tanquam undæ aquarum : quarum vices optime percipiuntur ex auditu in ædibus. Eo autem magis notato diligenter differentias undulationis, sive sulcationis inter aërem et aquam; quia in aëre et ventis deest motus gravitatis, qui pars magna est undulationis in aquis.

24. De conflictu et concursu ventorum flantium ad idem tempus diligenter inquirito. Primo, utrum flent simul plures venti originales, non dicimus reverberantes? Et, si hoc ita sit, quales euripos in motu, quales rursus condensationes et alterationes in corpore aëris gignant?

25. An venti alii eodem tempore flent superius, alii hic apud nos in imo? Quandoquidem observatum est a nonnullis, interdum nubes ferri in contrarium versionis pinnaculi: etiam nubes ferri forti aura, cum hic apud nos fuerit summa tranquillitas.

« AnteriorContinuar »