Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE SAPIENTIA VETERUM.

(CONTINUED.)

IX.

SOROR GIGANTUM,

SIVE FAMA.1

MEMORANT2 poëtæ, Gigantes e terra procreatos bellum Jovi et superis intulisse, et fulmine disjectos et devictos fuisse. Terram autem, deorum ira irritatam, in vindictam natorum suorum Famam progenuisse, extremam Gigantibus sororem.

Illam Terra parens, ira irritata Deorum,
Extremam (ut perhibent) Ceo Enceladoque sororem,

Progenuit.8 Hujus fabulæ ea sententia videtur esse : per Terram, naturam vulgi significarunt, perpetuo tumidam et malignam versus imperantes, et res novas parturientem: hæc ipsa occasionem adepta rebelles parit et

1 This fable, with the few variations which I have noticed where they occur, forms Cogitatio 6ta in the MS. fragment. Brit. Mus. Addit. 4258. See Preface to the Cogitationes de Scientia Humana. 2 finxere, MS.

8 The quotation is omitted in the MS.; as are also, in the next sentence, the words, et res novas parturientem, ausu nefario, and et tranquillitatis impatiens.

2

seditiosos, qui principes ausu nefario exturbare et dejicere machinantur ; quibus oppressis, eadem plebis natura, deterioribus favens et tranquillitatis impatiens, rumores gignit, et susurros malignos, et famas querulas, et famosos libellos, et cætera id genus, ad invidiam eorum qui rebus præsunt: ut actiones rebellium et famæ seditiosæ genere et stirpe non differant, sed veluti sexu tantum ; cum istæ muliebres videantur, illae viriles.

[blocks in formation]

CURIOSITAS humana in secretis rimandis, et eorum notitia appetitu male sano concupiscenda et prensanda, duplici exemplo apud antiquos coërcetur : altero Actæonis, altero Penthei. Actæon cum Dianam imprudens et casu sine veste vidisset, in cervum versus, a canibus

quos

alebat dilaceratus est. Pentheus cum sacrificiorum Bacchi occultorum, conscensa arbore, spectator esse voluisset, furore percitus est. Fuit autem Penthei dementia ejus generis, ut res congeminasse existimaret, et duo soles et rursus duæ Thebæ ei ob oculos versarentur ; adeo ut cum Thebas properaret, statim alteris Thebis conspectis retraheretur : atque hoc modo perpetuo et irriquiete sursum et deorsum ferretur.

Eumenidum demens qualis videt agmina Pentheus,

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas. Fabularum prima, ad secreta principum ; secunda, ad secreta divina pertinere videtur. Qui enim principibus non admissi, et præter eorum voluntatem, secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti et occasiones captari, vitam degunt cervorum more timidam et suspicionibus plenam. Quin et illud sæpius accidit, ut a servis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subvertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est, quot servi, tot fere proditores esse consueverunt ; ut Actzonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturæ et philosophiæ fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria divina aspirant, his pæna proposita est perpetuæ inconstantiæ et judicii vacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturæ, aliud divinum ; ita cum illis fit, ac si duos soles viderent. Cumque actiones vitæ et decreta voluntatis ab intellectu pendeant; sequitur etiam ut non minus voluntate quam opinione hæsitent, nec sibi omnino constent: itaque et duas Thebas similiter vident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se vertant, sed de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur.

[blocks in formation]

Fabula de Orpheo vulgata, nec tamen interpretem fidum

per omnia sortita, Philosophiæ universæ imaginem referre videtur. Persona enim Orphei, viri admirandi et plane divini, et omnis harmoniæ periti, et modis suavibus cuncta vincentis et trahentis, ad Philosophiæ descriptionem facili transitu traducitur. Labores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiæ opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. Orpheus ob amorem uxoris morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut Manes deprecaretur ; neque spe sua decidit. Nam placatis Manibus et delinitis suavitate cantus et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset, ne respiceret. Quod cum ille nihilominus amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fædera : atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus mæstus et mulierum osor in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyræ dulcedine, primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ,? nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musicæ vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum ordine et modo decenti ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent, tandem Thraciæ mulieres, stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari coeptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis : Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros : ob cujus mortis mærorem, Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit.

1 et suavitate cantus et modulationis delinitis, tantum valuit, ut ei illam secum, fc. Ed. 1609.

2 acti. Ed. 1609.

Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei Cantio : altera ad placandos Manes ; altera ad trahendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerunque frustratur ; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque Philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito mosta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum suasu et eloquentia virtutis et æquitatis et pacis amorem insinuans, populorum cætus in unum coïre facit, et juga legum ac

« AnteriorContinuar »